Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

succutiturque alte similisque est currus inani.
Quod simul ac sensere, ruunt tritumque relinquunt
quadriiugi spatium, nec quo prius, ordine currunt.
Ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
nec scit qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.

DOUBT AND DISMAY

Ut vero summo despexit ab aethere terras
infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
palluit, et subito genua intremuere timore,
suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos;
iam cognosse genus piget et valuisse rogando:
iam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta
praecipiti pinus borea, cui victa remisit
frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
Quid faciat? multum caeli post terga relictum,
ante oculos plus est: animo metitur utrumque.
Et modo quos illi fatum contingere non est,
prospicit occasus, interdum respicit ortus.
Quidque agat ignarus stupet, et nec frena remittit,
nec retinere valet, nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo
vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

OFF THE TRACK. HOTTER AND HOTTER

Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis

515

520

525

530

535

524. piget: paenitet, 397.—526. pīnus: nāvis, 511.—530. contingere : pervenire, 162. — 535. simulācra: imāginēs, 365. — 536. concavat: flectit, 237, 537.

porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
mentis inops gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summo tetigere iacentia tergo,
exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras
ignotae regionis eunt; quaque impetus egit,
hac sine lege ruunt, altoque sub aethere fixis
incursant stellis, rapiuntque per avia currum.
Et modo summa petunt, modo per declive viasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur.

Inferiusque suis fraternos currere Luna

540

545

[merged small][merged small][graphic][merged small]

Corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus,
fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt; cum frondibus uritur arbor,

[ocr errors]

538. porrigit: extendit, 318. 541. remisit: laxāvit. currunt, 516.550. ambūsta: incēnsa.

[ocr errors][merged small]

552. ademptis: exhaustis.

materiamque suo praebet seges arida damno.

Parva queror magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentes

in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent.
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus,
ferventesque auras velut e fornace profunda
ore trahit, currusque suos candescere sentit.
Et neque iam cineres eiectatamque favillam
ferre potest, calidoque involvitur undique fumo.
Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum.

THE EARTH SUFFERS FROM THE HEAT

Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu
arida; tum nymphae passis fontesque lacusque
deflevere comis.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
lumen et infernum terret cum coniuge regem ;

et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae

quod modo pontus erat; quosque altum texerat aequor exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

tollere consuetas audent delphines in auras.

Corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant; ipsum quoque Nerea fama est

555

560

565

570

575

554. māteriam: pābulum. — 563. involvitur: circumfunditur. — 564. picea: obscūrā, 167.566. vocātō: ēductō. — 567. trāxisse: sumpsisse.— 571. dissilit: hiat, agit rīmās, 552. — 578. resupina: inversa.

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

580

Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat; ter non tulit aëris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi, contractos undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus; opposuitque manum fronti, magnoque tremore

omnia concutiens paulum subsedit et infra

quam solet esse fuit; sacraque ita voce locuta est:

HER BITTER COMPLAINT

585

'Si placet hoc, meruique, quid O tua fulmina cessant, 590 summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo, clademque auctore levare. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo’presserat ora vapor-'tostos en adspice crines, inque oculis tantum, tantum super ora favillae. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, vobis quoque tura ministro?

595

600

Sed tamen exitium fac me meruisse; quid undae,
quid meruit frater? cur illi tradita sorte
aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
Quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit,

at caeli miserere tui! circumspice utrumque :

605

580. tepidis: calidīs, 563. — 582. exserere: emittere. — 592. clādem: exitium. 593. resolvõ: aperiō. faucēs: ōs, 433.597. adunci: curvi, 576.-600. ministrō: praebeō, 554-601. fac: finge, 422.

fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis,
atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat,
vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis
siquid adhuc superest, et rerum consule summae.'
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
ulterius potuit nec dicere plura; suumque
rettulit os in se propioraque manibus antra.

JUPITER TO THE RESCUE

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum
qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura gravi, summam petit arduus arcem,
unde solet latis nubes inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
tunç habuit nec quos caelo dimitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

610

615

620

625

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,

630

volvitur in praeceps longoque per aëra tractu

607. ruent: cadent, 290. — 613. ulterius: diūtius, 103.— 623. misit: iecit, 116.-624. compescuit: oppressit; cf. 169.629. laceri: frāctī, 628. –630. rutilōs: flāvōs.

« ZurückWeiter »