Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

deposuit radios, propiusque accedere iussit,

amplexuque dato, 'Nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros' ait edidit ortus.

Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

me tribuente feras: promissi testis adesto

[ocr errors][merged small]

PHAËTHON'S STARTling request

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos, inque diem alipedum ius et moderamen equorum. Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque concutiens inlustre, caput, 'Temeraria' dixit

[ocr errors]

vox mea facta tua est; utinam promissa liceret

non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem:
dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.

a/tu

Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
munera conveniant nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis; non est mortale, quod/optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere fas est,
nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit;
non tamen ignifero quisquam consistere in axe
me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

THE DANGERS OF THE STAR ROUTE

Ardua prima via est et qua vix mane recentes

enituntur equi: medio est altissima caelo,

390

395

400

405

410

391. ortūs: originem, 58.— 395. dēsierat: fīnierat, 347. — 396. moderåmen: regimen. 398. inlūstre: splendidum. — 403. conveniant: apta sint, 227. — 405. contingere: consequi, 113. — 406. adfectās: cupis, 273.

unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum,
sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit
impetus, et rapido contrarius evehor orbi.

415

420

Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

Forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo delubraque ditia donis

425

esse? per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
per tamen adversi gradieris cornua Tauri
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
saevaque circuitu curvantem bracchia longo
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi cervixque repugnat habenis.

430

435

"ASK ANYTHING BUT THAT!"

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.

415. prōna: dēclīvis.-418. adsidua: continuā. -420. nitor: contendo. 422. finge: suppōne. 425. concipiās: fingās, 422. 87.-434. in prōmptū: facile, 43.

dēlūbra: templa,

Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis? do pignora certa timendo,
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos: utinamque oculos in pectora posses
inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

Ne dubita, dabitur-Stygias iuravimus undas!—
quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.'

440

445

450

THE BOY CANNOT BE DISSUADED. THE CHARIOT OF THE SUN. FINAL PREPARATIONS

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
propositumque premit flagratque cupidine currus.
Ergo qua licuit genitor cunctatus, ad altos
deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.

Per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque
perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu

purpureas Aurora fores et plena rosarum

455

460

atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

442. inserere: immittere.—446. deprecor: avertō.-452. flagrat: àrdet, 275.- 453. cunctātus: morātus, 102.-458. repercussō: reflexō.

Lucifer, et caeli statione novissimus exit.

Quem petere ut terras, mundumque rubescere vidit,
cornuaque extremae velut evanescere lunae,

465

iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes
ambrosiae suco saturos praesaepibus altis
quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
contigit et rapidae fecit patientia flammae,
imposuitque comae radios, praesagaque luctus
pectore sollicito repetens suspiria dixit:

DIRECTIONS FOR DRIVING THE FIERY HORSES

'Si potes his saltem monitis parere paternis, parce, puer, stimulis, et fortius utere loris. Sponte sua properant; labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine, polumque effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme, nec summum molire per aethera cursum. Altius egressus caelestia tecta cremabis,

470

475

480

inferius terras: medio tutissimus ibis.

485

Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:

467. vomentēs: efflantēs, 433.-468. saturōs: plēnōs, 461.—472. praesāga: praenuntia.—476. inhibēre: coërcēre.—483. preme: dēprime. mōlire age, 410.-487. pressam: depressam.

inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,
quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit; non est mora libera nobis.
Poscimur effulget tenebris aurora fugatis.
Corripe lora manu!-vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
dum potes, et solidis etiam nunc sedibus adstas,
dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris !'

490

495

THE START. THE STEEDS BOLT

Occupat ille levem iuvenali corpore currum,
statque super, manibusque datas contingere habenas
gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
reppulit, et facta est immensi copia mundi,
corripuere viam, pedibusque per aëra motis

500

505

obstantes scindunt nebulas, pennisque levati

praetereunt ortos îsdem de partibus Euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent

solis equi, solitaque iugum gravitate carebat.

510

Utque labant curvae iusto sine pondere naves
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
sic onere adsueto vacuus dat in aëra saltus,

497. sine: patere.—503. repāgula: carcerēs, 93.505. reppulit: re511. labant: vacillant.

mōvit.

« ZurückWeiter »