Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

deposuit radios, propiusque accedere iussit,
amplexuque dato, 'Nec tu meus esse negari
dignus es, et Clymene veros' ait edidit ortus.
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
me tribuente feras: promissi testis adesto

/

h

dis iuranda palus, oculis incognita nostris.'

PHAËTHON'S STARTLING REQUEST

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos,
inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque
concutiens inlustre, caput, 'Temeraria' dixit
'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret
non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem:
dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
munera conveniant nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis; non est mortale quod optas.
f
Plus etiam, quam quod superis contingere fas est,
nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit;
non tamen ignifero quisquam consistere in axe
me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

THE DANGERS OF THE STAR ROUTE

Ardua prima via est et qua vix mane recentes enituntur equi: medio est altissima caelo,

390

395

400

405

410

391. ortus: originem, 58. — 395. dēsierat: fīnierat, 347. — 396. moderāmen: regimen. — 398. inlūstre: splendidum. — 403. conveniant: apta sint, 227405. contingere: consequi, 113. — 406. adfectās: cupis, 273.

415

420

unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo :
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum,
sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit
impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus : quid ages? poterisne rotatis
obvius ire polis, ne te citus auferat axis ?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo delubraque ditia donis
esse? per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
per tamen adversi gradieris cornua Tauri
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
saevaque circuitu curvantem bracchia longo
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi cervixque repugnat habenis.

425

430

435

"ASK ANYTHING BUT THAT."

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.

415. prona: dēclivis. — 418. adsiduā: continuă. — 420. nitor : contendo. - 422. finge: suppāne. 425. concipiās: fingās, 422. dēlūbra: templa, 87. — 434. in promptū: facile, 43.

440

Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis ? do pignora certa timendo,
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos : utinamque oculos in pectora posses
inserere, et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid : nullam patiere repulsam.

445
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
non honor est: poenam, Phaëthon, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Ne dubita, dabitur — Stygias iuravimus undas ! -
quodcumque optaris : sed tu sapientius opta.'

450

THE BOY CANNOT BE DISSUADED. THE CHARIOT OF THE SUN.

FINAL PREPARATIONS

455

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
propositumque premit flagratque cupidine currus.
Ergo qua licuit genitor cunctatus, ad altos
deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque
perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
purpureas Aurora fores et plena rosarum
atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

460

442. Inserere : immittere. — 446. dēprecor : āverto. 452. flagrat: ardet, 275. — 453. cunctātus : morātus, 102. — 458. repercussõ: reflexõ.

465.

Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Quem petere ut terras, mundumque rubescere vidit,
cornuaque extremae velut evanescere lunae,
iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes
ambrosiae suco saturos praesaepibus altis
quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
contigit et rapidae fecit patientia flammae,
imposuitque comae radios, praesagaque luctus
pectore sollicito repetens suspiria dixit :

470

DIRECTIONS FOR DRIVING THE FIERY HORSES

'Si potes his saltem monitis parere paternis, parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.

475 Sponte sua properant; labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine, polumque effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. 480 Hac sit iter : manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme, nec summum molire per aethera cursum. Altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras : medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram :

485

467. vomentēs: efflantēs, 433. — 468. saturos: plēnos, 461. — 472. praesāga: praenũntia. — 476. inhibēre: coërcēre. — 483. preme: dēprime. molīre : age, 410. — 487. pressam : dēpressam.

490

inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,
quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit; non est mora libera nobis.
Poscimur: effulget tenebris aurora fugatis.
Corripe lora manu !-vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
dum potes, et solidis etiam nunc sedibus adstas,
dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris !'

495

[blocks in formation]

500

505

Occupat ille levem iuvenali corpore currum,
statque super, manibusque datas contingere habenas
gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyrois et Eoüs et Aethon,
solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
reppulit, et facta est immensi copia mundi,
corripuere viam, pedibusque per aëra motis
obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
solis equi, solitaque iugum gravitate carebat.
Utque labant curvae iusto sine pondere naves
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
sic onere adsueto vacuus dat in aëra saltus,

510

497. sine: patere. — 503. repā gula: carcerēs, 93. — 505. reppulit: removit. -511. labant: vacillant.

« ZurückWeiter »