Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.

Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor et herbarum subiecta potentia nobis.

[ocr errors]

Ei mihi, quod nullis

nec prosunt domino,

amor est sanabilis herbis,

quae prosunt omnibus artes!'

A REFUSAL

Plura locuturum | timido Peneia cursu

fugit cumque ipso verb imperfecta reliquit,

305

tum quoque visa decens.

Nudabant corpora venti

310

obviaqu adversas vibrabant flamina vestes

H

et levis impulsos, retro dabat aura capillos;

auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra

perdere blanditias iuvenis deus, utque movebat

ips amor, admisso, sequitur vestigia passu.

Ut canis in vacuo

leporem cum Gallicus arvo

vidit et hic praedam pedibus petit, ille salutem;

[ocr errors]

315

ūna, quae vacuō in pectore meo vulnera fecit. Medicina autem inventum est meum, opiferque per orbem terrarum dīcor, et herbārum potentia subiecta est nōbīs. Ei mihi, quod amor sānābilis est nūllis herbis, nec dominō prōsunt illae artes quae omnibus prōsunt!'

Quem plūra locūtūrum Pēnēia timidō cursū fūgit, cumque Apolline ipso verba eius imperfecta reliquit, tum quoque visa decēns. Venti enim corpora ēius nūdābant, obviaque flāmina vestēs vibrābant adversās, et levis aura capillos impulsōs retrō dabat; fōrmaque iilius fuga est aucta. Sed enim iuvenis deus blanditias suas perdere nōn ultrā sustinet, utque amor ipse eum movēbat, admissō passū vestīgia virginis sequitur. Ut cum Gallicus canis vacuō in arvō leporem vidit, et hic praedam, ille salutem

306. prōsunt: iuvant, 27.-309. decēns: pulchra, 266.—314. admissō: celeri, 110.

alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro;

alter in ambigu° est an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit:

[ocr errors]
[ocr errors]

sic deus et virgo, est hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adiutus amoris
ocior est requiemque negat, tergoque fugacis

[ocr errors]

imminet et crinem 11 sparsum cervicibus adflat. expalluit illa, citaeque

320

Viribus absumptis

325

victa labore fugae

spectans Peneidas undas,

'Fer pater,' inquit,

'opem! Tellus,' ait, 'hisce, vel istam

quae facit ut laedar, mutando perde figuram.’

DAPHNE BECOMES A LAUREL TREE INSTEAD OF A BRIDE

Vix prece finita, torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur, tenui praecordia libro,

in frondem crines, in ramos bracchia crescunt :

330

pedibus petit; alter similis canī inhaesūrō iam iamque praedam suam tenēre spērat, et extentō rōstrō vestīgia eius stringit; alter in ambiguō est an iam sit comprēnsus, et ipsīs morsibus ēripitur, tangentiaque ōra relinquit: sic deus et virgō, hic spē est celer, timōre illa. Is tamen qui pennis amōris adiūtus īnsequitur est ōcior, requiemque illi negat, imminetque tergō puellae fugācis, et crinem illius cervicibus sparsum adflat. Illa vīribus absūmptīs expalluit, victaque labōre citae fugae Pēnēidas undās spectans, 'Fer opem, pater,' inquit. Hisce, Tellus,' ait, 'vel mutandō perde istam figūram, quae facit ut laedar.'

Prece vix fīnītā torpor gravis artūs ēius occupat, atque mollia praecordia tenui librō cinguntur; in frondem crīnēs, bracchia eius in rāmōs crescunt; pēs ēius modo tam vēlōx pigrīs rādīcibus in

317. inhaesūrō: correptūrō.-320. ōra: rictūs, 164.—325. absümptis : haustís. — 328. laedar: offendar.—330. praecordia: viscera.

TERM OF OV.-3

pes modo tam velox, pigris radicibus haeret,

ora cacumen obit. Remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus,
complexusque suis ramos ut membra lacertis
oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui deus, 'At quoniam coniunx

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

mea non potes esse,
Semper habebunt

te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. Tu ducibus Latiis aderis cum laeta Triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas.

Postibus Augustis eadem fidissima custos

[ocr errors]

ante fores stabis, mediamque tuebere quercum.

Utque meum intonsis

caput est iuvenale capillis,

tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.'

Finierat Paean.

[ocr errors]

Factis modo laurea ramis

adnuit utque caput vis est agitasse cacumen.

[ocr errors]

335

340

345

terra haeret, obitque ōra cacumen. Nitor ūnus in illa remanet. Hanc quoque Phoebus amat, dextraque sua in stipite posita pectus Daphnēs novō sub cortice adhuc trepidare sentit, complexusque rāmōs illius ut membra lacertis suis, ōscula lignō dat: ipsum tamen lignum ōscula refugit. Cui deus dixit: 'At quoniam coniunx mea esse non potes, arbor mea certe eris. Semper te coma, tē citharae, tē pharetrae nostrae, laure, habebunt. Tu Latiis ducibus aderis cum vox laeta Triumphum canet, et visent Capitōlia longas pompās. Tū eadem postibus Augustīs fidissima custōs ante forēs stābis, quercumque mediam tuebere. Utque meum caput iuvenāle est intōnsīs capillis, tū quoque semper gere perpetuōs frondis honōrēs.'

Finierat Paean. Laurea rāmis modo factis adnuit, cacumenque ut caput agitāsse est vīsa.

332. pigrīs: sēgnibus. — 333. nitor: splendor.—344. tuēbere: defen dēs.-348. agitāsse: movēre.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

THE PALACE OF THE SUN. PHAËTHON IS DAZZLED BY
WHAT HE SEES

[blocks in formation]

Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque et natas; quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens virides' siccare capillos,
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
nec diversa tamen; qualem decet esse sororum.

360

353 opus: ars. - - 355. imminet: impositum est.-360. móle: rūpe, 181.

Terra viros urbesque gerit, silvasque ferasque,
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles
venit et intravit dubitati tecta parentis,
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
lumina. Purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae,
Verque novum stabat cinctum florente corona;
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat;
stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis,

et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

[blocks in formation]

HE VENTURES INTO HIS FATHER'S PRESENCE. A RASH PROMISE

Inde loco medius rerum novitate paventem

sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit,

'Quae'que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'
Ille refert 'O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum,
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat;
pignora da, genitor, per quae tua vera propago
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.'
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes

380

385

367. acclivō limite: arduā (411) via.—369. fert: dirigit.—376. serta : coronam, 375.-378. hīrsūta: horrida, 296. — 382. infitianda: abneganda. 383. refert: respondet, 210.—386. propāgō: filius, prōlēs, 367.

« ZurückWeiter »