Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et in notissima luminis ex aqua repercussi comparatione per laquearia tecti dissultantis, quam (sicut ipse ex Apollonio sumpserat) ita ab eo totam in se transtulit Italicus.

At in sublimi ista Jovis imagine per nimborum noctem fulminantis, qua cura incorruptam rerum fidem servat! Injuste sane Critico cuidam nostrati bilem movet, quod a conceptibus nobilissimis ad communia illa descendat "Ingeminant Austri et densissimus im"ber." Nescit utique criticus, quod optime sensit poeta, post fulmen emissum largiorem extemplo imbrem descendere, et ventorum augeri vim.

Liberior est in hujusmodi materia Valerius Flaccus, gravis alioqui et severus scriptor. Ejus est pulcherrima comparatio Medeæ patriam relicturæ jam pavidæ atque hæsitantis, cum prole avium e nido recens educta.

Qualis adhuc teneros supremum pallida fœtus
Mater ab excelso produxit in aëra nido,
Hortaturque sequi, brevibusque insurgere pennis;
Illos cærulei primus ferit horror Olympi;

Jamque redire rogant, adsuetaque quæritur arbor.
ARGON. VII. 375.

Magnum in hoc poeta fuisse naturæ studium atque amorem plurima confirmant loca: neque enim venustissima illa de Halcyones nido abrepto fluctibus scribi potuisse credo, nisi et rem suis ipse vidisset oculis, et in mentem tanquam кeμλ quoddam postea depromendum retulisset.

Fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxi
Cum rapit Halcyones miseræ fœtumque laremque;
It super ægra parens: queriturque tumentibus undis,
Certa sequi quocunque ferant; audetque, pavetque;

Icta fatiscit aquis donec domus, haustaque fluctu est:
Illa dolens vocem dedit, et se sustulit alis.

ARG. IV. 44.

Similiter in nono Thebaidos idem argumentum persequitur Statius, adjectis etiam quibusdam quæ volucris hujus indolem et mores ad vivum referunt, et defixum in iis quæ narrantur animum tenent.

Fluctivagam sic sæpe domum, madidosque penates
Halcyone deserta gemit, cum pignora sævus
Auster, et algentes rapuit Thetis invida nidos.
Mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
Limite non uno, liquidum qua subter eunti
Lucet iter, miseri nequicquam funera nati
Vestigat, plangitque tamen.

THEB. IX. 360.

Profecto in hoc fere præ cæteris omnibus palmam fert Statius, quod universum naturæ corpus penitus perspexerit: unde fit, ut quæ ex hoc fonte ad poemata ornanda deducat, non fucata sint illa et domo allata, non lampada, ut aiunt, oleant, sed ex vera rerum notitia omnino fluant. Quin ad ista quæ jam recitavimus, apponantur etiam aliqua in eodem genere præclara. In primo Achilleidos, dulcissimi poematis, columbas perhibet peregrinam avem in gregis numerum cooptantes.

Qualiter Idaliæ volucres, ubi mollia frangunt
Nubila, jam longum cœloque domoque gregatæ,
Si junxit pennas, diversoque hospita tractu
Venit avis, cunctæ primum mirantur, et horrent:
Mox propius propiusque volant, atque aëre in ipso
Paullatim fecere suam, plausuque secundo

Circumeunt hilares, et ad alta cubilia ducunt.

ACHILL. I. 372.

Pecudes idem in ripa fluminis, cujus alveum adhuc tentare metuunt, pulcherrime expressit :

Ac velut ignotum si quando armenta per amnem
Pastor agit, stat triste pecus; procul altera tellus
Omnibus, et late medius timor: ast ubi ductor
Taurus init, fecitque vadum, tunc mollior unda,
Tunc faciles saltus, visæque accedere ripæ.

THEB. VII. 436.

Juvencam idem depingit inquietam amissa prole, ac

per agros vagantem;

Non secus ac primo fraudatum lacte juvencum
Cui trepidæ vires, et solus ab ubere sanguis,
Seu fera, seu duras avexit pastor ad aras,

Nunc vallem spoliata parens, nunc flumina questu,
Nunc armenta movet, vacuosque interrogat agros:
Tunc piget ire domum, mæstoque novissima campo
Exit, et oppositas impasta avertitur herbas.

THEB. VI. 186.

Optima sunt hæc quidem omnia, itemque verissima, at singularem quandam vim habent illa "interrogat "agros," quæ brevissimo ambitu plus menti adferunt quam auribus. Neque cedunt admodum Lucretianis illis, quæ in eadem re pulcherrima semper sunt habita.

At Mater virideis saltus orbata peragrans

Linquit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
Omnia convisens oculis loca, si queat usquam
Conspicere amissum fœtum: completque querelis
Frundiferum nemus adsistens; et crebra revisit
Ad stabulum, desiderio perfixa Juvenci :
Nec teneræ salices, atque herbæ rore vigentes,
Fluminaque ulla queant summis labentia ripis
Oblectare animum, subitamque avertere curam.
LUCRET. II. 355.

Principes certe sunt in hoc genere Virgiliani Georgicorum libri, ubi anni varietates, rusticorum munera ac labores, tum animalium varios cultus ac studia sua

H

viter et suo more castigate narrat. Qui in turba virtutum paucas præ cæteris indicari quærit, adeat ista cœlorum ac tempestatum signa summa arte et exquisita rerum cognitione elaborata. Verumtamen hic spatia naturæ vulgaria et externa pererrat potius, quam nos manu ducit ad interiores aditus et secreta domus penetralia. Minoribus hoc relictum esse videtur munus, quibus, utpote in occupata materia, doctæ imitationis laus non alias esset consequenda. Itaque pro communibus iis,

Ubera vaccæ

Lactea demittunt, pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi,
aut similibus in suavissimo carmine Horatii,
Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantes greges,

ubi nihil nisi confusa quædam et satis nota referuntur, hi contra attentius rem introspiciunt, et si qua sunt aliquantum a visu recedentia, hæc eliciunt sedulo et in lucem promovent. Qualia sunt illa in decimo quinto Punicorum:

Ipse, otia molli

Exercens cura, gelido nunc flumine soles
Frangebat nimios pecori, nunc lætus in herba
Tondebat niveæ splendentia vellera lanæ;
Aut, pecus e pastu quum sese ad tecta referret,
Noscentes matrem spectabat ovilibus agnos.
SIL. XV. 703.

Plurima sunt hujusmodi, quæ si quis serio id agat, si ad intimum naturæ studium bene ac gnaviter se componat, paucis adhuc cognita conquirere, aut, quod est majus, ipse forsan primus reperire poterit. Quo in studio felicissime versati sunt recentiorum ali

quot, et nostrorum poetarum præsertim non pauci: quibus famam sic partam ita non invideo, ut meritam imprimis eam esse existimem, et sperem diuturnam fore. Hanc certe præ veteribus laudem ferunt, quod novam eandemque jucundissimam commenti sint poematis formam, quæ has ruris opes ita complecti possit et in unum coire faciat, ut neque dissitæ sint passim, nullo nexu inter se conjunctæ, sicuti utplurimum se habent in Epopoeia; neque rursus, uti est in Oppiano, fabula, moribus, sententiis prorsus destituta, languido et inerti tractu producantur. Neque enim, licet nobiliori poetarum ordini prorsus cedat, non est hoc genus debili et otioso illi generi longe præponendum, quod totum in pingendo, ut loqui amant, versatur, et in formis coloribusque rerum referendis. Immo non minime pertinet ad sanctissimum illud Poetæ munus unde naturæ Interpres audit, ut hac cognitione sit quodammodo imbutus, neque in regno ejus amplissimo usquam se fateatur hospitem.

Jam vero, quoniam mox transeundum est in aliam suscepti operis partem, pauca satius hoc loco dicenda judicavi, ut de quæstione apud veteres persæpe disceptata, litem aliquando, si possim, dirimam. Interea, sicut in plerisque accidit controversiis, non tantum alios ab aliis opinione distare arbitror, quantum ipsam quæstionem male ab utrisque distingui. Etenim turpiter labi poetam nonnulli aiunt, si quando alicui rei tribuat quæ ab ejus natura abhorrent, aut quæ propria sunt auferat, aut quæ simul esse nequeunt conjungat, aut quoquo modo se naturæ rerum imperitum arguat. Contra alii contendunt audaciores, omni lege liberum esse poetam-nullo definito orbe, nullis eum includi terminis: non inservire eum Na

« ZurückWeiter »