Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ac peritæ imitationis laus. Hinc fit, ut quo solertius in his se exerceat Poeta, hoc pictorem eum præstantiorem dicere solemus: quo etiam nomine Homerum collaudat Lucianus, τὸν ἄριστον τῶν γραφέων appellans, præcipue vero disciplinarum omnium sagacissimus investigator Cicero; cui tanta hæc videbatur summi Poetæ facultas, ut cæteris omnibus posthabitis vel potius omissis, postquam "Picturam ejus non Poe"sim" nos videre affirmaverit, in hæc tandem verba prorumpit: "Quæ regio, quæ ora, qui locus Græ"ciæ, quæ species ac forma pugnæ, quæ acies, quod

66

remigium, qui motus hominum, qui ferarum non "ita expictus est, ut quæ ipse non viderit, nos ut " videremus effecerit ?" Tusc. v. 39.

Quoniam vero-hoc in loco disputet, de cæcitatis incommodis, quæ totis viribus extenuare ac diluere conatur, est aliquid certe dandum ingenio oratoris, nimis, ut fit, ei quod in manibus est tribuenti. Neque sane crediderim Ciceronem hæc maximæ laudi Homero habuisse, quæ nihil affectuum, nihil morum, nihil, ut cum Aristotele loquar, aut ἠθικὸν aut διανοηTIKOV in se continerent. Magnum procul dubio est, quod ejus carmina picturam non poesim appellat. Qua re satis ostendit descriptiones istas, sua quidem sententia, et pulcherrime esse confictas, et proxime ad naturam accedere: neque se tam teneri rerum ipsarum quas depingit venustate, quam eximiam artem Poetæ admirari.

Hæc autem vis quam évápyetav vocant, tametsi eam efficacem maxime et præclaram esse existimem et per totum poematis corpus tanquam sanguinem dif

a Eikóves V. 2. p. 466. edit. Hemst.

fundi oportere, nihilo minus multas habet in se cautiones, quas qui non intelligunt, eos turpiter nonnunquam hærere ac labi video: dum bene pingendi, ut loquuntur, laudis cupidi, in alterius artis arbitrium suam transferunt, alienis student legibus, et quam partem cæteris obsequi et inservire oportet, eam summo studio consectantur, et ubique eminere ac dominari volunt.

Profecto Artes hæ duæ, de quibus loquimur, in plurimis certe similes ac cognatæ, in nonnullis dispari omnino sunt natura, et disciplina indigent penitus diversa. Neque enim ut Pictoris ita Poetæ sunt partes singula aperte distinguere, membra formamque explere, et justa mole ac mensura referre. Non patitur hanc operosam solicitudinem ipsa Poeseos natura: neque omnia isto modo elaborari aut oportet aut decet. Quin diversum quodammodo ad finem alter ab altero spectare, certe diversam ingredi videntur viam. Nempe Illi, quam maxime ad fidem naturæ expressa re, mentem imitatione delectare propositum est. Hic rem eo usque depingit, dum eam jam imperfectam arripiat mens, et suis ex copiis quod desit suppleat. Hic admoto quasi pabulo acuit provocatque animum, Ille saturatum dimittit. Tum, quod maximum est, etsi Pictori sua semper qualiscunque laus constabit, qui ad veritatem etiam in re vulgari ac vilissima appropinquaverit, Poetam contra, nihil fere nisi quod sua sponte aliquid feret gratiæ aut venustatis imitari decebit; et sæpissime fit, ut quod laudis studio ac curæ debeatur, id omne ingenio sit detrahendum.

Quibus causis permotus magnopere eos mirari soleo, qui in voluptatis illius naturam diligentius inqui

rentes, quæ ex imitatione percipitur, præcipuam ejus partem ponunt in similitudine rerum intuenda. Sed nimis ampla jam inire spatia, et tempus vetat et patientiæ vestræ reverentia: neque ea quæ posthac fusius explicanda et plenioribus confirmanda exemplis proposui, hoc loco in arctum concludere aut maturius prælibare volo.

PRÆLECTIO QUARTA.

Rem quam imitetur scriptor sua sponte pulchram sumat. In descriptionibus errant poetæ si nimii sint et operosi. Pauca potius notanda quæ rei maxime sint propria; et quæ simplicem ejus imaginem menti objiciant.

JAMPRIDEM in expendenda Poeticæ Imitationis natura tam multi fuimus, ut paucissimis opus sit, quo ad pleniorem hujus loci tractationem progrediamur : et fortasse satis erit hæc modo vos breviter admonere; "Tria rerum posita esse genera quæ imitari "diximus Poetam; primo, Externa omnia; deinde, "Affectus, Mores, Sententias et Conceptus hominum; tertio, vitæ fortunæque humanæ rationem."

Ex his autem partibus, ei quæ in externis versatur maximam esse cum pictura societatem: in nonnullis tamen longe esse ab ea diversam, et proprios quosdam fines habere, propriis gaudere legibus, quas multi non vident aut visis parum obtemperant. Accidit enim, nescio quo pacto, ut huic parti se addicant fere omnes qui Poetarum nomen affectant, et satis se Musis facturos arbitrantur, si aquas, si scopulos, si pecudes et amœna rura carmine numeroso strepant, et quæcunque in manibus habent belle depingant, justa partium et colorum et formarum ratione habita. Hi vero licet omnino mihi falli videntur, non eo tamen abreptus sum fastidio ut poeticam laudem prorsus

ab hac parte detraham, quæ modo docte exerceatur, maximam habet in se venustatem. Quin ita de tota re statuendum judico: quamvis vivas rerum imagines exhibere, et quasi picturas ob oculos audientium ponere sit cujusque Poetæ propria ac necessaria facultas; tamen altiora quædam appetere veram poesim, quibus hæc pars subjici et inservire debet; neque in carminibus tam dominæ auctoritatem præ se ferre, quam comitis aut pedissequæ munus obire. Dormiunt enim certe affectus, torpet imaginatio, nisi distincta quædam sint, et ad similitudinem naturæ colorata.

Rursus, si nihil habeat scena in se quod moveat, nihil quod ad fabulam facit, nihil quo calor aut æstus ingenii incendatur, languida quædam res est et puerilis, licet optime sit depicta; et hujusmodi artifex non dico poetarum sede exulet, sed inter poetas imam teneat.

Interea quid in hoc genere sit Poeticæ proprium, quid maxime expetendum aut fugiendum quo perfectior fiat imitatio, videbimus.

Primo igitur rem sumendam censeo non omnino quotidianam ac vulgarem, sed quæ gratiæ aliquod aut sponte in se habet, aut ex fabula mutuatur. Non enim ut in Pictura sic in carmine quæcunque apte sint exposita, etiam vilissima, cum voluptate aliqua intuemur. In tabula, rusticus squalidus ac rudis, operi intentus, caballis atque agresti instrumento cinctus, modo omnia ad veritatis normam sint exacta, per se tenet sæpe spectantes, nulla fabulæ aut morum ope interposita. Immo, ea est imitationis vis ut ab iis quæ in natura præteriisset aliquis, floribus nempe aut animantibus etiam mortuis depictis aliquantulum delectemur. Quod si in his et hujus

« ZurückWeiter »