Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sertim vetustæ religionis reliquias, sedulo addiscat Poeta. In omni ferme poematum genere, et in omni ætate, Mythologie antiquæ est locus.

p. 409.

PRÆLECTIO TRICESIMA TERTIA. De Antiquitate. Plurimum delectatur Phantasia omni vetustatis imagine. Delectatur item Futuri adumbratione. Hinc vaticiniorum in poemate usus-quorum quidem maxima est vis, si exitu confirmata videantur-sin autem cum historia pugnent, vana sunt et effectu carent.

p. 424.

PRÆLECTIO TRICESIMA QUARTA. In Phantasiæ naturam accuratius inquiritur. Pro diversis hominum studiis ac moribus, pro cœli, et regionis varietate, alia plane res videri possit. At facultatis eadem ferme est ratio, licet objecta ejus sint aliis alia. Rerum facie ac colore ducitur magis quam vera earum natura. Hinc cogitationum ordo laxior, quippe qui accidentibus magis nectit res quam essentiis. Errant tamen qui nullis eam coerceri legibus volunt-præsertim Asiatici. Horum duplex est error. 1o. Quod Phantasiæ plus æquo consulunt. 2°. Quod imagines jucundas nullo nexu ad libitum contrahunt. Culpa hac non omnino vacat Pindarus. Virgilii maxima in his cernitur et vis et prudentia. p. 435.

PRÆLECTIO TRICESIMA QUINTA.

Paucis de cogitationum ordine præmissis, deinde de Styli ornamentis agitur ad Phantasiam excitandam idoneis. Ex quibus præ cæteris sumuntur quatuor, Hyperbole, Similitudo, Metaphora, Epithetum. De unoquoque traduntur quædam et cautiones et præcepta.

p. 447.

ORATIO INAUGURALIS;

SIVE

PRÆLECTIO PRIMA.

SI cui vestrum, Academici, in mentem venit, me ad hunc honorem appetendum inconsultius paulo et quasi juvenili quodam ardore fuisse incitatum, et captum rei amplitudine majora affectasse quam aut ingenium aut ætas mea ferret, ejus sane sententiam neque iniquam esse queror, neque a mea ipsius sententia omnino alienam. Sin autem ad hoc munus obeundum me securo nimis et levi animo accessisse arbitratur, atque eum me esse judicat, qui, modo dignitatem arripiam, quid tanto dehinc muneri, quid vobis qui id mihi detulistis, quid mihi denique ipsi debeam, in posterum oblivisci possim, is profecto neque sui ingenii naturam liberalem esse indicat, et prorsus ignorat meum. Etenim ex quo die vestram erga me voluntatem satis exploratam habui, nulla me unquam cura acrior aut constantior sollicitavit, quam uti vestra demum benevolentia aliquid non indignum proferrem; ne tanto honestissimi gravissimique ordinis beneficio gratias solum rependisse viderer (quas quidem maximas habeo et habebo sempiternas)

B

sed ut verum aliquem laboris ac diligentiæ fructum in commune ederem; qui, si minus exquisito summorum judicum palato placere posset, at pabulum tamen non injucundum neque inutile sufficeret juventuti, et me vobis commendaret tanquam industrium, vigilantem, officii mei memorem et favoris vestri.

Quare, in hoc negotio temeritatis culpam non adeo invitus sustinere patiar. Patiar (quod per se grave est et molestum) tardum etiam, si vobis ita visum fuerit, atque ineptum existimari. At quo modo eum affici oporteat, quem vos suffragiis dignati estis, nescire; aut quid vestrum fuerit de se judicium pro nihilo habere; hoc fatui omnino ac plane improbi esse judico, neque hujusmodi crimen ullo modo in me suscipiam. Neque tamen id severe nimis est objiciendum, si plus fortasse dederim cupiditati gloriæ quam prudentiæ. Profecto multa sunt quæ hominem, præsertim non ætate provectum, in petendis honoribus si audacior paulo fuerit, excusare possunt. Amicorum concursus, studia, officia, concertationes, suffragatorum favor, etiam alienorum spes et gratia, tum insitus ille animis nostris ardor, quo trahimur ad captandam admirationem hominum, atque ad honesta quantumvis difficilia urgemur hæc omnia totam mentem occupant dum in cursu versamur, atque a nuda rei veritaté avertunt aciem. Scopulorum prærupta ascendimus certatim; at quum semel evaditur ad fastigium, quam pavida est atque exterrita respicienti mens!

Atqui ne vano prorsus metu correptus videar, quod tantopere in his immorer, aut male de vobis judicasse, quasi de indulgentia vestra atque humanitate desperem, non pauca sunt, Academici, quæ cuipiam

hanc rem ingredienti, utcunque in cæteris bene fidenti suarum virium suspicionem moveant. Nam

ut illud jam prætermittam, quod in cœtu neque agrestium neque adolescentium, sed doctorum et gravissimorum hominum, de omni re Poetica disputare, vulgaris non est res facultatis aut mediocris doctrinæ, verum ut hæc in præsens taceam, duo sunt quæ me novum opus contemplantem præcipue solicitum habuerunt. Unum, quod in materia tam grandi tam pene infinita tractanda, ea mihi constituta est lex, ut unius fere aut duarum ad plurimum linguarum concludar terminis: quoniam ista jam olim a majoribus recepta est consuetudo, ut quicquid intra hæc nostra scholarum spatia in medium proferatur, nisi accesserit Latini sermonis gratia, id omne quasi rude quiddam atque absonum aures feriat; neque ullius unquam linguæ præterquam Græcæ admixtionem vel levissimam patiatur.

Itaque habendus est hic honos antiquitati: pristinæ ac jam inveteratæ consuetudini mos est gerendus : Quanquam in principiis Poetica Artis evolvendis, sicut aliarum artium, illud imprimis utile esse videtur, ut exemplis quam maxime familiaribus utamur; ne exemplis intelligendis occupatam mentem præcepta ipsa aliquando fugiant. Quod, uti cæteris, sic mihi præcipue optandum foret. Quoniam hoc ipse mecum semper statueram, ut qui de re Poetica præcepta traderet decerptis modo locis ex Poetis illustrioribus quæ aut sublimia, aut venusta, aut aliquam ob causam admiranda viderentur, neque ex ipsa mentis humanæ natura depromeret argumenta, et subtiles illas cogitationum nostrarum atque affectuum ra

tiones investigaret, is profecto frigidam aliquam contexeret cantilenam, vix pueris nedum vobis audiendam. Quare, ut non modo quid in quoque genere pulchrum sit aut excellens, commonstremus, sed ut doceamus item quibus modis hæc aut illa efficiantur, cur miremur, moveamur, mulceamur, delectemur, quid sit secretæ in sonis atque imaginibus potestatis ut placidos reddant, ut attentos, ut molles, ut magnanimos, ut misericordes, ut ultra hanc sterilem humanæ vitæ sortem ad altiores quosdam et diviniores sensus nos rapiant, id vero non est vel leviter attingendum, nisi quis prius affectuum nostrorum genera, causas, nexus, varietates diligenter perpenderit, nisi intellexerit quænam inter res et verba sit cognatio, qualis sit universi sermonis ratio ac natura, et quid sit in linguæ structura aut verborum ordine, quod affectibus respondeat iisque exprimendis sit idoneum. Atqui in hoc subtili genere disputandi, mirum est quantum conferant exempla in communi usu posita, cum ad illustrandam tum etiam multo magis ad confirmandam præceptorum vim. Neque enim plerisque nostrûm contigit, ut vetustiorum linguarum voces celeri isto ac repentino motu percipiat animorum sensus, quo in hoc nostro usu quotidiano omnia simul ac dicta arripere, aut etiam vix dicta præcipere solemus. Quinetiam in verborum vi ac spiritu judicando, alia fere est veterum alia recentiorum norma: et quanquam in his multum certe valet studium ac diuturna disciplina, tamen ipsa res indicat ut sit difficilius inter singula antiquiorum vocabula dignoscere, quid sit grave, quid decens, quid insuetum, quid frigidum, quid

« ZurückWeiter »