Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

X

vincentem agnoverant, quicumque Latine sciunt. Sed ex his quæ præmisit Commentariis in Heroidum Epistolas et Amatoria Nasonis, satis superque tibi innotuit, LECTOR CANDIDISSIME, quantum illi onus incumberet, qui totos Ovidiani æquoris tractus relegere sibi proposuerit; qui poetam omnium quos noveris, rerum ubertate copiosissimum, varietate argumentorum et ipsa tractandi felicitate nulli secundum, cunctis fere priorem, commentatione nova illustrandum susceperit. In illo quippe, qui tantum opus ad exitum voluerit perducere, vigeant necesse est et conspirent, non modo quidquid literarum antiquarum usus familiaris et quasi quotidianus, roboris et ornamenti ad excolendum ingenium conferre potuerit; quidquid ex assidua in vicinas regiones peregrinatione importatum in rei nostræ utilitatem effloruerit; sed et accedat quoque oportet, corporis valetudo, quæ in opere tam longo ingenii vires torpescere, vel hebescere acumen non patiatur. Quæ si fato quodam meo, in uno eodemque viro convenissent, hunc ego portentosum quiddam, raram avim, nigroque Cycno simillimam (Juven. sat. VI, 165), dicere non dubitaverim.

Providendum ergo mihi fuit, ut, cessante ad tempus collega et amico, quem totum mihi meisque devotum jampridem experior, memorique gratulor animo, alius succederet, qui non impar labori ferendo, conclamandi locum suppeteret lectoribus; Primo avulso, non deficit alter Aureus! Virg. Æn. VI, 143. Nec quærenti diu mihi occurrit similis prorsus metalli vir, Cl. Gottlieb-Erdmann GIERIG, Tre

I

moniæ quondam Professor celeberrimus, deinde scholarum Rector, in Montensi Ducatu 2; qui, quum anno 1779, specimen jam edidisset Ovidianarum Metamorphoseon, integrum opus emisit, anno 1784-87, ex recensione P. Burmanni, varietate lectionis, et notis perpetuis illustratum. Quod quidem opus perlegenti cuilibet, et sine studio examinanti, non indignum videatur, quod cum ipso Heynii Virgilio compares, immo fortasse præponas, dummodo attenderis, qua sagacitate textum excutiat ; lucem ex fumo det repentinam; et hujus quasi Labyrinthi ambages resolvat, certo semper, nec unquam interrupto filo lectoris regens vestigia : quæ laus, licet, summa, nihil tamen Heynianæ detrahit; sed hanc propriam et peculiarem sibi vindicasse videtur CL. GIERIG, cui, tot inter et tam varias rerum figuras, retinenda erat in primis poetæ ipsius forma, cujus non vultus, non color unus, nec ita diversus tamen, ut sui prorsus dissimilis, quique Proteus alter, ut scripsit ingeniose jam laudatæ Præfationis auctor, p. XII, e manibus excidit, fallit oculos, e vinclis effluit, nec ideo minus perpetua, quanquam variante prodigialiter, voluptate animos oblectat, in delicias rapit et suavissime detinet.

Quum vero desiderandum esse nonnihil in varietate lectionum sensissem, ad Regiam Bibliothecam confugi, Codices omnes manuscriptos inspecturus, si quos doctissimus interpres ignorasset, vel neglexisset conferendos. Ex his accurate collatis, duos præsertim suppeditavit XIII

1 Dortmund, en Westphalie.

3 A Lennep, dans le duché de Berg.

sæculum, quos in primo quidem Metamorph. libro numeris designatos invenies, 8000 et 8001, quibus inscripti Regio Catalogo reperiuntur; deinde vero signis A et B, vel his tantum verbis, Nostri Regi: notulas quoque notis interdum addendas censui, quas e congestis Variorum commentariis, et præsertim e Farnabio excerptas Editor signavi.

de

Sed priusquam ad ipsum Metamorphoseon librum devenias, immorandum erit tibi, lector, nec sine fructu et voluptate, Critica Dissertationi, de variis xarazλvopos, qui doctos non minus, quam orbem ipsum perturbaverunt, donec inter discrepantes vir exsurgeret, tantas lites compositurus, CL. G. CUVIER, Regia Galliarum Universitatis columen, Rostrorum decus, Rerum physicarum sagacissimus indagator simul et interpres disertissimus. Ille, pro sua in me benevolentia, concessit libens, ut quæ Diluviis disseruerat, Ovidiano diluvio præmitterem. Lætus igitur inserui, et Gallico quidem, ut conscripta fuerant sermone; ne quid forte detrimenti inter transeundum caperet rerum vis, aut concinnitas verborum; gemmas ratus, quæ, vel ipso translatoris halitu, possint infuscari. Sic BUFFON, quoties advocandi locus, talis in opere nostro prodiit, et prodibit, qualis olim, quum patriam linguam ea majestate amplificaret, quæ non impar ipsius naturæ majestati, omnium consensu celebrata in æternum vigebit.

His igitur omnibus fruere, lector amice; et nostrum opus, ut occæpisti, continuo favore excipias, velim et precor. Vale.

N. E. LEMAIRE.

être transmise; et ce qui est fort remarquable, c'est que ceux de ces peuples, qui ont gardé le moins de relations entre eux, s'accordent cependant à placer cet événement à peu près vers le même tems, c'est-à-dire, de 4 à 5000 ans, avant l'année présente 1820.

Chacun sait, en effet, que les livres de Moïse, d'après le texte des Septante, (celui qui allonge le plus l'intervalle entre le déluge et nous), ne font remonter le déluge qu'à 5340 ans; et selon le texte hébraïque, dont la chronologie est la plus courte, à 4168, en suivant le calcul d'Usserius, ou à 4393, en suivant celui de Fréret. Mais ce que l'on n'a pas remarqué, c'est que les dates données à cette catastrophe par les Chaldéens, les Chinois, les Indiens et les Grecs, sont à peu près les mêmes.

Les auteurs qui ont écrit en Chaldée, en Syrie, ou qui en ont consulté les vieilles traditions, Bérose, Hiéronyme, Nicolas de Damas, s'accordent à parler d'un déluge. Bérose le décrit même avec des circonstances tellement semblables à celles de la Genèse, qu'il est presque impossible que ce qu'il en dit ne soit pas tiré des mêmes sources. Il est vrai qu'autant que l'on peut en juger par les extraits embrouillés que Josephe (lib. I, c. 3), Eusèbe (Præp. Ev. lib. IX, cap. 12), et le Syncelle, p. 30, nous ont conservé de ses écrits, il en recule l'époque d'un grand nombre de siècles; mais ces siècles nombreux, cette longue suite de rois entre Xixuthre et Ninus, sont une chose nouvelle, et qui lui est propre. Ctésias, qui lui est antérieur, n'en a pas eu l'idée ; ils n'ont été adoptés par aucun des auteurs profanes postérieurs à Bérose. Justin, Velleius, considèrent Ninus comme le premier des conquérans,

« ZurückWeiter »