Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]

HACTENUS arvorum cultus et sidera cœli; Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum Virgulta, et prolem tarde crescentis oliva. Huc, pater o Lenæe; tuis hic omnia plena Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno Floret ager, spumat plenis vindemia labris ; Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis: Namque aliæ, nullis hominum congentibus, ipsæ Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curva tenent: ut molle siler, lentæque genestæ,

Populus, et glauca canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine; ut altæ
Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet
Esculus, atque habita Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
Hos natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque alia pressos propaginis arcus
Exspectant et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliæ; summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen,
Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu,
Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et sæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus,
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo;
Neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famæ merito pars maxima nostræ,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto;
Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terræ: non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quæ se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum; cultuque frequenti
In quascumque voces artes haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quæ stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros:
Nunc altæ frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;

Pomaque degenerant sucos oblita priores;
Et turpes avibus prædam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
Cogendæ in sulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus;
Plantis et duræ coruli nascuntur, et ingens

[ocr errors]

Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessere valentes ;
Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces
Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes et non sua poma.
Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici lotoque, neque Idæis cyparissis.
Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,
Orchades, et radii, et amara pausia bacca,
Pomaque, et Alcinoï silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiæ vites, sunt et Mareotides albæ,
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ ;
Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos,

E

Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpurea, preciæque; et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminææ vites, firmissima vina,
Tmolus et assurgit quibus et rex ipse Phanæus ;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla.

Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, dis et mensis accepta secundis,

Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque, quam multæ species, nec, nomina quæ sint,
Est numerus; neque enim numero comprendere refert :
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem
Discere quam multæ zephyro turbentur arenæ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domus Arabum, pictosque Gelonos.
Divisa arboribus patriæ: sola India nigrum
Fert ebenum; solis est thurea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi ?
Quid nemora Ethiopum, molli canentia lana ?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres ?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis ? ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ.

Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris.
Media fert tristes sucos tardumque saporem
Felicis mali; quo non præsentius ullum,
Pocula si quando sævæ infecere novercæ,
[Miscueruntque herbas et non innoxia verba,]
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late jactaret odorem,

Laurus erat; folia haud ullis labentia ventis ;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.

« ZurückWeiter »