Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER UNDECIMUS.

[graphic][subsumed]

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Eneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis: clipeumque ex ære sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes :
"Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
Quod superest; hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitia; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arm parate animis, et spe præsumite bellum,
Ne
qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
Annuerint superi pubemque educere castris,

Impediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terræ
Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite," ait; "egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus; mæstamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo."
Sic ait illacrimans, recipitque ad limina gressum:

[graphic][subsumed][subsumed]

Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus æque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnis famulumque manus Trojanaque turba
Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.
Ut vero Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis :
"Tene," inquit, "miserande puer, quum læta veniret,
Invidit fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non hæc Evandro de te promissa parenti

Discedens dederam : quum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis ;
Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mæsti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi ?
Hæc mea magna fides? At non, Evandre, pudendis
Vulneribus pulsum aspicies: nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!"
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrimis: solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine

querno,

Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt;
Qualem virgineo demessum pollice florem
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi,
Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes

[graphic]

Extulit Eneas, quas illi læta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

2 A

« ZurückWeiter »