Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim
Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens,
Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti;
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti :

Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quum procul hos lævo flectentes limite cernunt;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.

Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens:
State, viri; quæ causa viæ ? quive estis in armis ?

[ocr errors]

Quove tenetis iter ?" Nihil illi tendere contra;

Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit, late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara
per occultos lucebat semita calles.

Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes,
Atque lacus, qui post Albæ de nomine dicti
Albani: tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:

"Euryale, infelix qua te regione reliqui?
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvæ?" Simul et vestigia retro

Observata legit, dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus; quum clamor ad aures
Pervenit, ac videt Euryalum; quem jam manus omnis
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit, et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,

Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur:
"Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos;
Si
qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi:
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras."
Dixerat: et toto connixus corpore ferrum

Conjicit: hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem

Ecce aliud summa telum librabat ab aure.

Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro.
Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
"Tu tamen interea calido mihi sanguine pœnas
Persolves amborum," inquit: simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
Conclamat Nisus; nec se celare tenebris

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
"Me, me, adsum, qui feci,-in me convertite ferrum,
O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus,
Nec potuit: cœlum hoc et conscia sidera testor."
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti quum flos, succisus aratro,
Languescit moriens: lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit; in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes, hinc cominus atque hinc
Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem
Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimem sese projecit amicum
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
Nulla dies unquam memori vos eximet ævo;
Dum domus Æneæ Capitoli immobile saxum
Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

[graphic][subsumed]

Victores præda Rutuli spoliisque potiti,
Volscentem exanimum flentes in castra ferebant.
Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto
Exsangui, et primis una tot cæde peremtis,
Sarranoque Numaque Ingens concursus ad ipsa
Corpora, seminecesque viros, tepidaque recentem
Cæde locum, et plenos spumanti sanguine rivos.
Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem
Messapi, et multo phaleras sudore receptas.

Et jam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Jam sole infuso, jam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat; æratasque acies in proelia cogit
Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras.
Quin ipsa arrectis, visu miserabile, in hastis
Præfigunt capita, et multo clamore sequuntur,
Euryali et Nisi.

Æneadæ duri murorum in parte sinistra
Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni,
Ingentesque tenent fossas, et turribus altis
Stant mæsti: simul ora virum præfixa movebant,
Nota nimis miseris, atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuncia Fama ruit, matrisque allabitur aures
Euryali. At subitus misera calor ossa reliquit :
Excussi manibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et femineo ululatu,

Scissa comam, muros amens atque agmina cursu
Prima petit: non illa virum, non illa pericli,
Telorumque memor: cœlum dehinc questibus implet:
"Hunc ego te, Euryale, aspicio ? tune illa senecta
Sera meæ requies, potuisti linquere solam,
Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,
Affari extremum miseræ data copia matri?
Heu, terra ignota canibus date præda Latinis
Alitibusque jaces! nec te tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens; tibi quam noctes festina diesque
Urgebam, et tela curas solabar aniles.

Quo sequar? aut quæ nunc artus, avulsaque membra,
Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela
Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro
Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque

;

Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam."
Hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnes
It gemitus; torpent infractæ ad prælia vires.
Illam incendentem luctus Idæus et Actor,
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli,
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul ære canoro
Increpuit: sequitur clamor, cœlumque remugit.

[graphic][subsumed]

Accelerant acta pariter testudine Volsci ;
Et fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quærunt pars aditum, et scalis ascendere muros,
Qua rara est acies, interlucetque corona

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra
Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis,
Assueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
Possent tectam aciem perrumpere: quum tamen omnes
Ferre juvat subter densa testudine casus.

Nec jam sufficiunt: nam qua globus imminet ingens,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque;
Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. Nec curant cæco contendere Marte

« ZurückWeiter »