Et Trepidæ matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeris, qua buccina signum Dira dedit, raptis concurrunt undique telis Indomiti agricolæ ; nec non et Troïa pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non jam certamine agresti, Stipitibus duris agitur sudibusve præustis;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late Horrescit strictis seges ensibus, æraque fulgent Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant: Fluctus uti primo cœpit quum albescere vento, Paulatim sese tollit mare, et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad æthera fundo. Hic juvenis primam ante aciem stridente sagitta, Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo Sternitur; hæsit enim sub gutture vulnus, et udæ Vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. Corpora multa virum circa, seniorque Galæsus, Dum paci medium se offert; justissimus unus Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis: Quinque greges illi balantum, quina redibant Armenta, et terram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos æquo dum Marte geruntur, Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum Imbuit et primæ comissit funera pugnæ,
Deserit Hesperiam, et cœli convexa per auras Junonem victrix affatur voce superba: “En, perfecta tibi bello discordia tristi; Dic, in amicitiam coëant, et foedera jungant. Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros, Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas : Finitimas in bella feram rumoribus urbes, Accendamque animos insani Martis amore, Undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros." Tum contra Juno: "Terrorum et fraudis abunde est. Stant belli causæ; pugnatur cominus armis : Quæ fors prima dedit, sanguis novus imbuit arma. Talia connubia et tales celebrent hymenæos Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super ætherias errare licentius auras Haud Pater ille velit, summi regnator Olympi. Cede locis.
Ego, si qua super fortuna laborum est, Tales dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentes anguibus alas, Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiæ medio sub montibus altis, Nobilis et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles; densis hunc frondibus atrum Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum, sævi spiracula Ditis, Monstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces: queis condita Erinys, Invisum numen, terras cœlumque levabat.
Nec minus interea extremam Saturnia bello Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem Pastorum ex acie numerus, cæsosque reportant Almonem puerum fœdatique ora Galæsi ; Implorantque deos, obtestanturque Latinum. Turnus adest, medioque in crimine cædis et ignis Terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari; Stirpem admisceri Phrygiam; se limine pelli. Tum, quorum attonitæ Baccho nemora avia matres Insultant thiasis, neque enim leve nomen Amatæ, Undique collecti coëunt, Martemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, Contra fata deum, perverso numine poscunt: Certatim regis circumstant tecta Latini. Ille, velut pelagi rupes immota, resistit; [Ut pelagi rupes, magno veniente fragore,] Quæ sese, multis circum latrantibus undis,
Mole tenet; scopuli nequidquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur cæcum exsuperare potestas Consilium, et sævæ nutu Junonis eunt res; Multa deos aurasque pater testatus inanes, "Frangimur heu fatis," inquit, "ferimurque procella! Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit Supplicium; votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; Funere felici spolior.' Nec plura locutus Sepsit se tectis, rerumque reliquit habenas.
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanæ coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit, quum prima movent in prælia Martem, Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum, Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos, Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa. Sunt geminæ Belli porta-sic nomine dicunt- Religione sacræ et sævi formidine Martis : Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri
Robora; nec custos absistit limine Janus. Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnæ, Ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis reserat stridentia limina Consul: Ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, Ereaque assensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Æneadis indicere bella Latinus More jubebatur, tristesque recludere portas. Abstinuit tactu pater, aversusque refugit Foda ministeria, et cæcis se condidit umbris. Tum regina deum cœlo delapsa morantes Idmulit ipsa manu portas, et cardine verso
Belli ferratos rupit Saturnia postes.
Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis Pulverulentus equis furit: omnes arma requirunt. Pars leves clipeos et spicula lucida tergunt Arvina pingui, subiguntque in cote secures; Signaque ferre juvat, sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnæ positis incudibus urbes Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum, Ardea, Crustumerique, et turrigeræ Antemnæ. Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas Umbonum crates; alii thoracas ahenos, Aut leves ocreas lento ducunt argento: Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri Cessit amor: recoquunt patrios fornacibus enses. Classica jamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes Ad juga cogit equos; clipeumque auroque trilicem Loricam induitur fidoque accingitur ense.
Pandite nunc Helicona, deæ, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quæ quemque secutæ Complerint campos acies; quibus Itala jam tum Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divæ, et memorare potestis; Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemtor divum Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, Ducit Agyllina nequidquam ex urbe secutos Mille viros; dignus, patriis qui lætior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydram ; Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit oras, Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor, Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu sævosque gerunt in bella dolones; Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, Terribili impexum sæta, cum dentibus albis,
Indutus capiti, sic regia tecta subibat
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva juventus; Et primam ante aciem densa inter tela feruntur, Ceu duo nubigenæ quum vertice montis ab alto Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Prænestinæ fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem, Inventumque focis omnis quem credidit ætas, Cæculus. Hunc legio late comitatur agrestis; Quique altum Præneste viri, quique arva Gabinæ Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis Hernica saxa colunt; quos, dives Anagnia, pascis, Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma Nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti: vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit altera pero.
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Jam pridem resides populos, desuetaque bello Agmina, in arma vocat subito, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Equosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
« ZurückWeiter » |