Abbildungen der Seite
PDF

iactor in indomito brumali luce profundo

ipsaque caeruleis charta feritur aquis. 40

improba pugnat hiems indignaturque quod ausim

scribere se rigidas incutiente minas. vincat hiems hominem; sed eodem tempore, quaeso,

ipse modum statuam carminis, illa sui.

LIBER SECVNDVS

Qvid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli,

ingenio perii qui miser ipse meo? cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?

an semel est poenam commeruisse parum? carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet '5

omine non fausto femina virque meo: carmina fecerunt, ut me moresque notaret

iam demi iussa Caesar ab Arte meos. deme mihi studium, vitae quoque crimina demes;

acceptum refero versibus esse nocens. 10

hoc pretium curae vigilatorumque laborum

cepimus: ingenio est poena reperta meo. si saperem, doctas odissem iure sorores,

numina cultori perniciosa suo. at nunc (tanta meo comes est insania morbo) 15

saxa malum refero rursus ad ista pedem: scilicet ut victus repetit gladiator harenam,

et redit in tumidas naufraga puppis aquas. forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,

sic mihi res eadem vulnus opemque feret, 20

Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram:

exorant magnos carmina saepe deos.

1-3 от. L, suppleuit Ls 3 carmina OHÇ M.] causa в

5 uellent T 7 notarent 6(?)Z. 8 demi iussa OL, ». e. ipsius

Caesaris iussu e biblioihecis summoia (Ehwald, Symb. ii. 10) : demum uisa Г : pridem uisa aut inuisa со g uitam quoque carmine OL:

uitium quoque carmine Baehrens, probante Ehwald, Symb. ii. 10 11 curae OL (ut uidetur) T: uitae Z.8 (in ras.) Гсо 12 est от.

AGHV 16 ista Parisinus 7993 (Ehwald, Symb. i. 18): dita L:

icta в£3Гсо го ferat L Bentley 21 quae Ç leniat T Bentley

iai.fi 3

ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque

carmina turrigerae dicere iussit Opi: iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos 35

fecit, quos aetas aspicit una semel. his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,

fiat ab ingenio mollior ira meo. illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo:

non adeo nostro fugit ab ore pudor, 30

sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?

materiam veniae sors tibi nostra dedit. si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat

Iuppiter, exiguo tempore inermis erit; nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, 35

purum discussis aera reddit aquis. iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,

iure capax mundus nil Iove maius habet. tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,

utere more dei nomen habentis idem. 40

idque facis, nec te quisquam moderatius umquam

inperii potuit frena tenere sui. tu veniam parti superatae saepe dedisti,

non concessurus quam tibi victor erat. divitiis etiam multos et honoribus auctos 45

vidi, qui tulerant in caput arma tuum; quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,

parsque simul templis utraque dona tulit; utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,

sic victum cur se gaudeat, hostis habet. 50

causa mea est melior, qui nec contraria dicor

arma nec hostiles esse secutus opes. per mare, per terras, per tertia numina iuro,

per te praesentem conspicuumque deum,

35 nunc] hic T 40 numen Т 49 qui HPVÇ

hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, 55

qua sola potui, mente fuisse tuum. optavi, peteres caelestia sidera tarde,

parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus

ipse quoque adiuvi publica vota meis. 60

quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,

mille locis plenos nominis esse tui? inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,

in non credendos corpora versa modos: invenies vestri praeconia nominis illic, 65

invenies animi pignora multa mei. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,

ut maior fiat, crescere possit, habet. fama Iovi superest: tamen hunc sua facta referri

et se materiam carminis esse iuvat, 70

cumque Gigantei memorantur proelia belli,

credibile est laetum laudibus esse suis. te celebrant alii, quanta decet ore, tuasque

ingenio laudes uberiore canunt: sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, 75

sic capitur mínimo turis honore deus. a, ferus et nobis crudelior omnibus hostis,

delicias legit qui tibi cumque meas, carmina ne nostris quae te venerantia libris

iudicio possint candidiore legi. 80

esse sed irato quis te mihi posset amicus?

vix tunc ipse mihi non inimicus eram. cum coepit quassata domus subsidere, partes

in proclinatas omne recumbit onus,

55 hunc animam L: hanc animam T 63 tenetur L: reliqui Гсо 69 super est HL ; sed cf. Hi. 9. 17; luuenal xiii. 109 77 nimiuni

crudefior Gее: nimium crudeliter AHP 79 ne... quae te L(in дно te erasam suppleuit £3)Гее: nunc aut nam . . . quae te T: de . . . cum te Merkel: nam .. . quot te Ehwald: ne ... te deuenerantia Ellis 80 iudicio GT: indicio LHPVT

cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, 85

ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt. ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque

debuit, est vultus turba secuta tuos. at, memini, vitamque raeam moresque probabas

illo, quem dederas. praetereuntis equo: 90

quod si non prodest et honesti gloria nulla

redditur, at nullum crimen adeptus eram. nec male commissa est nobis fortuna reorum

lisque decem deciens inspicienda viris. res quoque privatas statui sine crimine iudex, 95

deque mea fassa est pars quoque victa fide. me miserum! potui, si non extrema nocerent,

iudicio tutus non semel esse'tuo. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit

incolumem totiens una procella ratem. 100

nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes

pressere hoc fluctus oceanusque caput. cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?

cur imprudenti cognita culpa mihi? inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: 105

praeda fuit canibus non minus ille suis. scilicet in superis etiam fortuna luenda est,

nec veniam l'aeso numine casus habet. illa nostra die, qua me malus abstulit error,

parva quidem periit, sed sine labe domus: no

sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo

clara nec ullius nobilitate minor,

85-86 del. Rouer et Heinsius 85 cumq; L : cumtaque G 86

ipse L suoque eadem scripsi, Class. Quarterly viii. 23 : suo quodam ЛГТ: suo quondam aut quaedam T 87 quosque Canonicianus

Lat. 1: quaque ЛГсо 91-92 Heinsio suspectоs del. Bentley Ehwald.

defendit Vogel 91 non quasi prodesset honesti g. n. L et honos et conieci 92 redditus est L: redditur et L? erit L 94 lisque Heinsius: usque £Гсо 109 namque LSÇ 111-112 post 114

transposai in editione a. 1889, ordinem uulgatum recte defendit Vogel

« ZurückWeiter »