Abbildungen der Seite
PDF

OXONIl
Excudebat Horatius Hart
Typographus academtcus

Copyright 1915 by Oxford University Press American Branch

[ocr errors]

PRAEFATIO

Carmina О vidi in exilio composita hoc volumine cóntinentur: sunt vero Tristia Ibis ex Ponto Libri Halieuticon Liber, quod opus supremis suis temporibus, n teste Plinio (N. H. xxxii. 152), inchoatum poetam imoerfectum reliquisse satis constat. In fine denia ue

ADDENDVM

Post impressas has curas de J bide Ponticis Halieuticis subtiliter alibi disserui {Classical Quarterly, viii. 254 sqq.).

CORRIGENDVM

Ex Ponto IV. iv. 33 in afip. crit. lege hos Parisinus jççj Ehwald:

141.6 Ovidi Tristia etc. To face p. ii

[ocr errors]
[ocr errors]

scriptus, continet duo folia codicis pervetusti, quae libri alicuius involucrum olimeffecerunt,quarum reliquiarum 'utrum paucitas magis dôlenda an praestantia praedicanda magis sit' vere dubitari dicit R. Ehwald, qui librum detexit ac publicavit (Symb. ii. 1893, p. 4): de quibus fragmentis deque eorum condicione pergit idem vir doctus ' exstant in foliis Trist. I. xi. 1-31 et I. xi. 33II. ai (huius folii versus partim paene toti detriti, partim evanidi sunt,paucae litterae vocesque distincte leguntur, plures translucent) et IV. iv. 35-65 et IV. iv. 67-v. 9.'

His accedit pretiosum antiquitatis testimonium, inscriptio C. I. L. VI. 2 n. 963a, ubi ita laudantur Tristium versus I. xi. 11-ia

SEV • STVPOR • EST • HVIC • STVDIO • SIVE • EST • INSANIA •NOMEN OMNIS • AB • НAC • CVRA • CVRA- LEVATA»MEA-EST (cf. Ehwald, Symb. i, p. 8), cuius indicio in altero versu vera Ovidi manus restituitur

omnis ab hac cura cura levata mea est, pro eo quod codices intruserunt

omnis ab hac cura mens relevata mea est.

Classis secunda his constat codicibus:

A. Codex vetus Marcianus hodie deperditus, cuius apographon Politiani ipsius manu factum exstat in margine editionis Parmensis anni 1477, quae Oxonii in bibliotheca Bodleiana adservatur, Hanc collationem a me repertam in editione anni 1899 descripsi (cf. Prolegg. p. xii sqq.).

G. Guelferbytanus inter Gudianos 19a, membranaceus saeculi decimi a me aliisque excussus.

H. Holkhamicus bibliothecae comitis de Leycestria saeculi tertii decimi a me collatus.

P. Vaticanus, bibliothecae Palatinae 910, saeculi quinti decimi anno 1476 scriptus. Hunc codicem a Iano Gebhardo collatum mihi vir insignis, nuper demortuus, Robinson Ellis, retractavit.

V. Vaticanus 1606, membranaceus saeculi tertii decimi ab A. Monacio col latus. Hunc codicem meo rogatu denuo examinavit, qua est comitate, amicus meus D. M. Robertson, Cantabrigiensis, meque de locis haud paucis certiorem fecit, unde, siquid nostrum a prioribus testimonium discrepat huic novae notitiae acceptum referas. Exstat vero in codice distichon permirum post I. viii. 2o infarctum

cumque fores tepidus tepidum te dissimulares me licet inuictis conspiciens oculis. Insiticia vides medio aevo procusa.

Hi quinque codices (quos inter se arte conspirantes littera Г signavi) bonitate proxime accedunt ad Laurentianum ac Treviensem, quorum depravationibus ac detrimentis ex his potissimum quaeritur remedium.

Classis tertia efficitur reliquis codicibus, qui sunt permulti, editionibusque veteribus: de quibus omnibus ea quae in editione anni д 889 disputavi nolui repetere. Fragmenta quaedam Oenipontana Antonius Zingerle evulgavit {Neue philolog. Rundschau 1890, p. 71).

Ad Tristia recensenda quattuor inprimis opuscula doctrina refería multum emolumenti nuper attulerunt, R. Ehwaldi, Ad historiam carminum Ovidianorum recensionetnque symbolae, i (Gothae, 1889), ii (Gothae, 1892), Ellisi commentatio {Hermathena vii, p. 183 sqq.), Pauli Vogel, Kritische und exegetische Bemerkungen zu Ovids Tristieu, Schneebergae (Festschrift) 1891; quorum virorum praeceptis multa inculta atque interclusa ante frondibus iam purgata sunt. Locos nonnullos caliginosos ipse nuper investigavi (Classical Quarterly, viii, p. 21 sqq.).

Epistularum ex Ponto codex omnium veterrimus est Guelferbytanus Aug. 13. 11, liber rescriptus papyraceus litteris uncinis saeculo sexto exaratus, iudice Chatelain, apud quem photographiée depictum videre licet: huius mancae tantum reliquiae, foliorum duorum partes inferiores, continent IV. ix. 101-108; IV. ix. 127-133: IV. xii. 15-19 et 41-44.

Ceteri codices in duas classes discedunt, meliorem alteram, quae curas emendatrices minus experta est, alteram ita deteriorem ut, etsi interpolationibus persaepe illita sit, tarnen nullo modo omnino spernatur, Classem primam hi codices efficiunt:

A. Hamburgensis, litteris carolingicis minusculis saeculo nono (sic testatur Chatelain) scriptus, continet Epistularum partes has, I. i. 1 usque ad III. ii. 67, praeter tertiam libri primi epistulam, quae deest. Codicis laceram condicionem levarunt duo libri, qui totum Epistularum corpus repraesentant:

B. Bavaricus Monacensis Lat. 384 saeculo duodecimo scriptus.

C. Bavaricus Monacensis Lat. 19476, olim Tegernseensis, saeculo duodecimo scriptus.

Hi tres libri ex eodem fonte quo Guelferbytanus demanarunt, sed ex apographo quodam libri archetypi hodie deperdito eos descriptos esse credibile est. Codicum ABC consensum littera a notavi. Hamburgensis ac Monacensis 384 lectiones ex editione Korni (a. 1868) plerumque sumpsi; Monacensis vero non

« ZurückWeiter »