Abbildungen der Seite
PDF

adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, 15

Maxime, fortunae nec fuit ipse comes.
illum ego non aliter flentem mea funera vidi,

ponendus quam si frater in igne foret.
haesit in amplexu consolàtusque iacentem est,

cumque meis lacrimis miscuit usque suas. 20

o quotiens vitae custos invisus amarae

continuit promptas in mea fata manus!
o quotiens dixit 'placabilis ira deorum est:

vive nec ignosci tu tibi posse nega!'
vox tamen illa fuit celeberrima, 'respice, quantum 35

debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,

ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,

quo levius doleas, experietur opem.' 30

haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.

quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave. huc quoque venturum mihi se iurare solebat

non nisi te longae ius sibi dante viae. nam tua non alio coluit penetralia ritu, 35

terrarum dominos quam colis ipse deos.
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,

non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum

sed probitas magnos ingeniumque facit. 40

iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,

cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi: carmina iure damus raros testantia mores,

ut tua venturi nomina, Celse, legant. hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab arvis: 45

hoc solum est istic quod licet esse meum.

17 uulnera BOT 20 ille EOT 45 possim AT 46 liquet Heinsius, improbante Schreuders, p. 41 quoi licet Sitsbye (Madvig,

Ada. ii. 102)

[ocr errors]

funera non potui comitare nec , ungere corpus,

aque tuis toto dividor orbe rogis. qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,

praestitit officium Maximus omne tibi. 50

ille tibi exequias et magni funus honoris

fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens ungüenta profusis

ossaque vicina condita texit humo. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, 55

et nos extinctis adnumerare potest.

X

Naso Suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,

mittere rem siquis, qua caret ipse, potest. longus enim curis vitiatum corpus amaris

non patitur vires languor habere suas. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, 5

et peragit soliti vena tenoris iter. os hebes est positaeque movent fastidia mensae,

et queror, invisi cum venit hora cibi. quod mare quod tellus adpone quod educat aer,

nil ibi, quod. nobis esuriatur, erit. 10

nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,

det mihi formosa nava Iuventa manu: non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,

stabit et in stomacho pondus inerte diu. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis 15

scribere, delicias ne mala nostra vocet. scilicet is status est, ea rerum forma mearum,

deliciis etiam possit ut esse locus. delicias Uli precor has contingere, siquis

ne mihi sit levior Caesaris ira timet. 20

52 uersit Heinstus: uertit ata: fudit T: uergit Gronouius X 12 grata ЕНОТ

is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,

non alit officio corpus inane suo. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,

quorum materiam dat locus ipse mihi. vix igitur possis visos agnoscere vultus, 35

quoque ierit quaeras qui fuit ante color. parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,

membraque sunt cera pallidiora nova. non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:

scis mihi quam solae paene bibantur aquae. 30

non epulis oneror: quarum si tangar amore,

est tamen in Geticis copia nulla locis. nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:

non solet in maestos illa venire toros. unda locusque nocent et causa valentior istis, 35

anxietas animi, quae mihi semper adest. haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,

vix mens tristitiae nostra tulisset onus. vos estis fracto tellus non dura phaselo:

quamque negant multi, vos mihi fertis opem. 40

ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,

Caesaris offensum dum mihi numen erit. qui meritam nobis minuat, non finiat, iram,

suppliciter vestros quisque rogate deos.

22 inane] ut ante Bentley; sed cf. Ibis 150 37 hanc Ч: hoc

excerpta Polit.

LIBER SECVNDVS

Hvc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,

languida quo fessi vix venit aura Noti. nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:

iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus. tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5

vidi, fortunae verba dedique meae. nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,

velle potest cuivis haec tamen una dari. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,

tristitiam poni per sua festa iubent. 10

denique, quod certus furor est audere fateri,

hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar, Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,

mixta tenax segeti crescere lappa solet. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba 15

numen, et invita saepe iuvamur ope. gaudia Caesareae mentis pro parte virili

sunt mea: privati nil habet illa domus. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi

incluso mediis est mihi pompa Getis. 20

indice te didici, nuper visenda coisse

innumeras gentes ad ducis ora sui: quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,

hospitiis Romam vix habuisse locum.

I 7 illa aT: noluit illa E 17 gentis Heinsius, improbante

Schreuders, p. 43

141.0 15

tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante 35

fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum,

cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore

bellica laudatis dona dedisse viris, 30

claraque sumpturum pictas insignia vestes

tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste plaçasse parentis,

illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit, felix adiectum plausibus omen, 35

saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento versos imitantia muros

barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis,

armaque cum telis in strue mixta sua, 40

deque tropaeorum, quod sol incenderit, auro

aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis

vincula, paene hostis quot satis esse fuit. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, 45

in quibus et belli summa caputque Bato. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,

cum videam mitis hostibus esse deos? pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,

oppida sub titulo nominis isse tui. 50

26 assuetas С 33 caste Scaliger: castae^4 : castosBt¡>: iustos O: t tc C placuisse C parentes Вt a 34 quae Scaliger: quo codd. 35 adiunctum T 36 iactatis Т excerpta Pol. : odoratis conieci;

cf. Trist. v. 3. 3 37 ueros ET 38 uictis BCEOT 39 proelia Merkel: proflua ataH: pascua EOT excerpt. Seal. fluminaque in

montes et in altas proflua siluas Heinsius 40 suis ВРОТ 41

incenderit Basileensis: incenderet aT: incenderat EOT 43 cap

tiuis Т Naugerius: captiuos aе е 44 hostis A : hostes cett. codd.

46 bato A excerpta Seal.: fuit B(in ras.)EHOa: tenet С 48 mitis A : mites cett. 49 rettulit В 50 esse aEOT

« ZurückWeiter »