Abbildungen der Seite
PDF

TRISTIVM LIBER PRIMVS

Parve (nec invideo) sine me, liber, ibis in urbem:

ei mihi, quod domino non licet ire tuo! vade, sed incultus, qualem decet exulis esse:

infelix habitum temporis huius habe. nec te purpureo velent vaccinia fuco: 5

non est conveniens luctibus ille color: nec titulus minio, nec cedro charta notetur,

candida nec nigra cornua fronte geras. felices ornent haec instrumenta libellos:

fortunae memorem te decet esse meae. ю

nec fragili geminae poliantur pumice frontes,

hirsutus sparsis ut videare comis. neve liturarum pudeat. qui viderit illas,

de lacrimis factas sentiat esse meis. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: 15

contingam certe quo licet illa pede. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,

siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit: vivere me dices, salvum tamen esse negabis:

id quoque, quod vivam, munus habere dei. 20

atque ita tu tacitus (quaerenti plura legendum)

ne, quae non opus est, forte loquare, cave. protinus admonitus repetet mea crimina lector,

et peragar populi publicus ore reus.

I 2 quo Bobünsia apographa Fortunatiani Gramm. hat. vi. 291, 17 Keil; cf. Ehwald, Symb. i. 1 12 passis AG{corr. (?)РУТ

H sentietT 17 illi GVT: illo ЛНР9: extat T 18 requiret Г 21-22 tu . . . cave Гсо: te . . . dabis T 22 ne с о: et Г quae ГТ quod T

[ocr errors]

tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam:

di facerent, possem nunc meus esse liber. nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,

ignotum populo posse venire puta. 60

ut titulo careas, ipso noscere colore:

dissimulare velis, te liquet esse meum. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant:

non sunt ut quondam plena favoris erant. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum 65

non putet, e gremio reiciatque suo, 1 inspice' dic 'titulum. non sum praeceptor amoris;

quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' forsitan expectes, an in alta Palatia missum

scandere te iubeam Caesareamque domum. 70

ignoscant augusta mihi loca dique locorum.

venit in hoc illa fulmen ab arce caput. esse quidem memini mitissima sedibus illis

numina; sed timeo qui nocuere deos. terretur mínimo pennae stridore columba, 75

unguibus, accipiter, saucia facta tuis. nec procul a stabulis audet discedere, siqua

excussa est avidi dentibus agna lupi. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos

optarat stulte, tangere nollet equos. 80

me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere:

me reor infesto, cum tonat, igne peti. quicumque Argolica de classe Capherea fugit,

semper ab Euboicis vela retorquet aquis. et mea cumba semel vasta percussa procella 85

illum, quo laesa est, horret adire locum. ergo cave, liber, et timida circumspice mente,

ut satis a media sit tibí plebe legi.

57 tu tamen i Г: i tarnen et с о 88 ut] et T: an T

dum petit infirmis nimium sublimia pennis

Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. 90

difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,

dicere. consilium resque locusque dabunt. si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis

mitia, si vires fregerit ira suas: siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem 95

tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. luce bona dominoque tuo felicior ipso

pervenias ¡Huc et mala nostra leves. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit

solus Achilleo tollere more potest 100

tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto.

nam spes est animi nostra timore minor: quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira,

et poenae tu sis altera causa, cave. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, 105

contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres,

quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos,

et sua detecta nomina fronte geret; 110

tres procul obscura latitantes parte videbis:

hi quia, quod nemo nescit, amare docent, hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,

Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, 115

ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,

nuper ab exequiis carmina rapta meis.

90 aequoreis nomina f aquis T; cf. Auson. Ep. xix ' audax Icario qui fecit nomina ponto' : aequoreas nomine fecit equas Г: Icarias nomine fecit aquas с о n2 hi quia Vogel: hi qui GV: hi quoque АНРш

Bentley, Madvig

his mando dicas, inter mutata referri

fortunae vultum corpora posse meae. no

namque ea dissimilis subito est effecta priori,

flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam:

sed vereor tardae causa fuisse viae. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, 125

sarcina laturo magna futurus eras. longa via est, propera: nobis habitabitur orbis

ultimus, a terra terra remota mea.

II

Di maris et caeli (quid enim nisi vota supersunt?)

solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae:

saepe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo: 5

aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. oderat Aenean propior Saturnia Turno.

ille tamen Veneris numine tutus erat. saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem:

eripuit patruo saepe Minerva suo. 10

et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

quis vetat irato numen adesse deo? verba miser frustra non proficientia perdo.

ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque 15

ad quos mittuntur, non sinit ire deos. ergo idem venti, ne causa laedar in una,

velaque nescioquo votaque nostra ferunt. me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!

iam iam tacturos sidera summa putes. ao

124 uiae AGV: morae HPa> II 15 uerba T

« ZurückWeiter »