Abbildungen der Seite
PDF

SIGLA

F— Francofurtanus, saec. xii

G = Galeanus 213, saec. xii

H = Holkhamicus, saec. xiii

P = Philippicus nunc Berolinensis, saec. xiii

T = Turonensis 879, saec. xiii ineuntis

V = Vindobonensis 885, saec. xii

X Parisinus 7994, saec. xiii

В = Canonicianus Lat. 20, saec. xv

и = codices omnes aut fere omnes

T = codices aliaui recentiores

defl. = deflorationes Ellisii
Atrebatensis 65
Parisina 17903
Musei Britannici 18459
Bodleiana Canon. patr, Lat. 43

IBIS

Tempvs ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis

omne fuit Musae carmen inerme meae; nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat

littera Nasonis sanguinolenta legi; nec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli, 5

artificie periit cum caput Arte sua. unus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem

candoris titulum non sinit esse mei. quisquis is est, nam nonien adhuc utcumque tacebo,

cogit inassuetas sumere tela manus. 10

ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus

non sinit exilio delituisse meo, vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat,

iactat et in toto nomina nostra foro, perpetuoque mihi sociatam foedere lecti 15

non patitur miseri funera flere viri; cumque ego quassa meae complectar membra carinae,

naufraga tabulas pugnat habere mei, et, qui debuerat subitas extinguere flammas,

hic praedam medio raptor ab igne petit. 20

nititur ut profugae desint alimenta senectae.

heu quanto est nostris dignior ipse malis! di melius, quorum longe mihi maximus ille est,

qui nostras inopes noluit esse vias. huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, 35

pro tam mansueto pectore semper agam.

9 latebit FTX 11 gelidas . .. oras Eutyches, G. L. К. v. 475

12 suo BP Eutyches 14 n. п.] uerba canina (carina Zamoscianus)

FTX cod. Zamoscianus; cf. 230 16 miseri] uiui G 22 ille BGHX Zamoscianus 23 est от. T

audiet hoc Pontus. faciet quoque forsitan idem

terra sit ut propior testificanda mihi. at tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,

quod licet et misero, debitus hostis ero. 30

desinet esse prius contrarius ignibus umor,

iunctaque cum luna lumina solis erunt, parsque eadem caeli Zephyros emittet et Euros,

et tepidus gelido flabit ab axe Notus, et nova fraterno veniet concordia fumo, 35

quem vetus accensa separat ira руга, et ver autumno, brumae miscebitur aestas,

atque eadem regio vesper et ortus erit, quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis

gratia, commissis, improbe, rupta tuis. 40

pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,

cum pecore infirmo quae solet esse lupis. prima quidem coepto committam proelia versu,

non soleant quamvis hoc pede bella geri. utque petit primo plenum flaventis harenae 45

nondum calfacti militis hasta solum, sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,

protinus invisum nec petet hasta caput, et neque nomen in hoc nec dicam facta libello,

teque brevi qui sis dissimulare sinam. 50

postmodo, si perges, in te mihi liber iambus

tincta Lycambeo sanguine tela dabit. nunc, quo Battiades inimicum devovet Ibin,

hoc ego devoveo teque tuosque modo.

27 audiat G Zamoscianus 30 quod] qua G: quamP quo.. .

deditus В Birt etP: heiFHTV: heu GX Zamoscianus 34 gelido tepidus G 35-36 post 38 transposait Schrader 36 quem T:

quam со 40 post hunc uersum quam dolor hic umquam spatio

euanescere possit, | leniat aut odium tempus et hora mourn (= 131132) leguntur in omnibus codicibus praeter GP, qui hie omittunt, sed praestant post 132 41 d. m.] semper dum defl. 47 ferro

nondum FP

utque ille, historiis ¡nvolvam carmina caecis, 55

non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. illius ambages imitatus in Ibide dicar

oblitus moris iudiciique mei. et, quoniam qui sis nondum quaerentibus edo,

Ibidis interea tu quoque nomen habe. 60

utque mei versus aliquantum noctis habebunt,

sic vitae series tota sit atra tuae. haec tibi natali facito Ianique kalendis

non mentituro quilibet ore legat. di maris et terrae, quique his .meliora tenetis 65

inter diversos cum Iove regna polos, huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes,

et sinite optatis pondus inesse meis. ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,

ipse meas aether accipe summe preces, 70

sideraque et radiis circumdata solis imago,

lunaque, quae numquam quo prius orbe micas, noxque tenebrarum specie reverenda tuarum,

quaeque ratum triplici pollice netis opus, quique per infernas horrendo murmure valles 75

inperiuratae laberis amnis aquae, quasque ferunt torto vittatis angue capillis

carceris obscuras ante sedere fores, vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque

Fluminaque et Nymphae semideumque genus, 80

denique ab antiquo divi veteresque novique

in nostrum cuncti tempus adeste Chao, carmina dum capiti male fido dira canuntur,

et peragunt partes ira dolorque suas.

59 qui PVX: quis cett. coda. nondum quis sis G 63 festo G 67 nunc precor GT 74 netis T: nectit V: nectis cett. codd. 82 chao ed. Veneta 1474: chaos B: chori (thori H) codd. 83 canentur T: canantur H 84 peragent PT: peragant HX

annuite optatis omnes ex ordine nostris, 85

et sit pars voti nulla caduca mei. quaeque precor fiant, ut non mea dicta, sed illa

Pasiphaes generi verba fuisse putet. quasque ego transiero poenas, patiatur et illas:

plenius ingenio sit miser ille meo. 90

neve minus noceant fictum execrantia nomen

vota, minus magnos commoveantve deos, illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin,

qui se scit factis has meruisse preces. nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos. 95

quisquis ades sacris, ore favete, meis. quisquis ades sacris, lugubria dicite verba,

et fletu madidis Ibin adite genis: ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,

et nigrae vestes corpora vestra tegant. 100

tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas?

iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui. pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit:

da iugulum cultris hostia dira meis. terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, 105

deneget afflatus ventus et aura suos. nec tibi Sol calidus nec sit tibi lucida Phoebe,

destituant oculos sidera clara tuos. nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer,

nec tibi det tellus nec tibi pontus iter, no

exul inops erres alienaque limina lustres,

exiguumque petas ore tremente cibum. nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore,

noxque die gravior sit tibi, nocte dies.

86 pars sit GPVX 88 pasiphes со: pasyphes В 92 com

moneantque GT 94 scit se FG 96 ades GX: adest cett. codd.

meis] precor T: rogo P fauere ueto BH 97 ades GX: adest cett. codd. 99 nominibusque V 101 uestes GHT 107 calidus dejl.: clarus со

« ZurückWeiter »