Abbildungen der Seite
PDF

felices ambo tempestiveque sepulti,

ante diem poenae quod periere meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis

sum miser, et de me quod doluere nihil! si tamen extinctis aliquid nisi nomina restant, 85

et gracilis structos effugit umbra rogos: fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)

errorem iussae, non scelus, esse fugae. 90

Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,

pectora, quae vitae quaeritis acta meae. iam mihi canities pulsis melioribus annis

venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva 95

abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

quaerere me laesi principie ira ¡ubet. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

indicio non est testifícanda meo. 100

quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?

ipsa multa tuli non leviora fuga. indignata malis mens est succumbere seque

praestitit invictam viribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia vitae 105

insolita cepi temporis arma manu. totque tuli terra casus pelagoque quot inter

occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto

iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. 110

85 restat GHPT; sed cf. i. 2. 1, P. iv. 2. 45 92 qui Т 96

equus Bentley: equis Strachan: codicum lectionem defendit Vogel 102 ipsa A: ipseque GHPVta 107 casus pelago terraque aut

casus terra pelagoque T

hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

tristia, quo possum, carmine fata levo. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,

sic tamen absumo decipioque diem. ergo quod vivo durisque laboribus obsto, 115

nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes,

tu curae requies, tu medicina venis. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,

in medioque mihi das Helicone locum; 120

tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti

nomen, ab exequiis quod dare fama solet. nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo

ullum de nostris dente momordit opus. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, 125

non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis

dicor et in toto plurimus orbe legor, si quid habent igitur vatum praesagia veri,

protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. 130

sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,

iure tibi grates, candide lector, ago.

LIBER QVINTVS

Hvnc quoque de Getico, nostri studiose, libellum

litore praemissis quattuor adde meis. hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:

invenies toto carmine dulce nihil. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, 5

materiae scripto conveniente suae. integer et laetus laeta et iuvenalia lusi:

illa tamen nunc me composuisse piget. ut cecidi, subiti perago praeconia casus,

sumque argumenti conditor ipse mei. 10

utque iacens ripa defiere Caystrius ales

dicitur ore suam deficiente neceт, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,

efficio tacitum ne mihi funus eat. delicias siquis lascivaque carmina quaerit, 15

praemoneo, non est scripta quod ista legat. aptior huic Gallus blandique Propertius oris,

aptior, ingenium come, Tibullus erit. atque utinam numero non nos essemus in isto!

ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est? 20

sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri

ille pharetrati lusor Amoris abest. quod superest, animos ad publica carmina flexi,

et memores iussi nominis esse mei.

I 7 donec eram laetus AHPV 16 non est Gronouius: nostra

GQ.jHPV: numquam A{X) G3 со: numquam Tristia nostra legat Capoferreus 18 et plures, quorum nomina magna uigent со 1o.

ne nos P: nos nоn со 2о iocata Т: locuta Гсо аз animos

AG, от. H, animos uel socios sscr. Нг: animum V: socios Feo: numeros Ehwald 24 sui A Ehwald

141-e 9

si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret, 25

unde dolenda canam, multa dolenda tuli. non haec ingenio, non haec componimus arte:

materia est propriis ingeniosa malis. et quota fortunae pars est in carmine nostrae?

felix, qui patitur quae numerare potest! 30

quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,

mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque

nulla nisi in studio est Pieridumque mora. 'quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?' inquis: 35

idem, fortunae qui modus huius erit. . quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,

nec mea sunt, fati verba sed ista mei. at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,

sint vultus hilares, simque quod ante fui. 40

lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,

carmina laetitiae iam tibi plena dabo. nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet:

sit semel illa ioco luxuriata meo. quod probet ipse, canam. poenae modo parte levata 45

barbariam rigidos effugiamque Getas. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?

tibia funeribus convenit ista meis. 'at poteras' inquis 'melius mala ferre silendo,

et tacitus casus dissimulare tuos.' 50

exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,

acceptoque gravi vulnere flere vetas? ipse Perilleo Phalaris permisit in aere

edere mugitus et bovis ore queri. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, 55

tu fietus inhibes, durior hoste, meos?

44 ioco . . . mihi Gotting, Wiener Stud. xxx, p. 342

« ZurückWeiter »