cipere debeant, idemque post decem completos annos per ipsum rursus redimi possit.
Claustrum dictum Rocca Dominarum in dioecesi Vercel- lensi cum priorissa, sororibus et fratribus in sua imperiali protectione suscipit eidemque bona ibidem expressa et liber- tates confirmat.
Pagano episcopo Vulterrano et ecclesiae ejus omnia privi- legia et bona confirmat quorum pleraque ibidem nominatim recensentur, eique vicarii potestatem in comitatu Vulterrano et etiam in Tuscia confert.
Ad petitionem Almerici abbatis Sancti Severi de Classe juxta Ravennam, illum cum fratribus et possessionibus ejus- dem monasterii in imperiali sua protectione recipit, omnia confirmans quae habet vel de caetero poterit adipisci et quae a praedecessoribus suis aut ab aliis per concessiones tenet. 45 Monasterio de Wezzinsbrunne dat, tradit et perpetuae pos- sessionis titulo confirmat tres homines consistentes in quo- dam novali ad suum dominium pertinente.
In favorem monasterii de Vezzinsbrunne ministerialibus aulae imperiali subjacentibus concedit licentiam illi bene- faciendi; principes autem et nobiles hortatur ablata praedia eidem restituere.
Ad reformandam pacem et concordiam, in Lombardiam, Romaniolam, Tusciam et per totam Italiam legatum mittit Conradum Metensem episcopum, imperialis aulae cancella- rium, cum plena potestate et auctoritate imperiali, ratum ha- bens quidquid ante suum in Italiam adventum aut post le- gatus iste suus fecerit aut facere poterit.
Concedit Rudulpho de Noxa (Nozza) et Suzoni Coleono ci- vibus Pergamensibus eorumque haeredibus cognitionem et definitionem causarum appellationum tam in civitate quam in districtu, secundum formam privilegiorum Henrici sexti et Philippi.
Nobiles de Cucurno prope Januam sub sua protectione suscipit.
Principes suos Guidonem, Tigrinum, Roggerium, Mar- coaldum et Aginulphum filios quondam Guidonis Guerrae, Tusciae comites palatinos, pro gratis eorum servitiis sub speciali protectione sua recipit cum omnibus bonis eorum et
possessionibus quae ibidem nominatim enumerantur, om- niaque eorum jura et privilegia confirmat.
Congregationem intrinsecam Veronensem sub protectione sua suscipit eique dat, tradit et confirmat omnes possessiones ibidem nominatim expressas.
Renovat et confirmat communitati Astensi privilegium Rosulo prope quod ipse tempore regni sui anno 1219, mense februario, jam eidem concesserat.
In castris apud montem Rosulum.
Renovat et confirmat communitati Papiensi cujus fides nunquam de sua memoria excidet, privilegium quod ipse tempore regni sui anno 1219, 29 augusti, jam eidem con- cesserat.
Henrico episcopo Mantuano confirmat curtem Burbasii cum suis pertinentiis, videlicet Roncho, Ferrario, Bigarello et Charzetulo, et Castrum Novum et omnes alias curtes eis- dem episcopatui et ecclesiae pertinentes. 68
Ad supplicationem Benivoli de Bellan et Jacobi de Rugia, civitati Vercellarum confirmat privilegia, donationes et con- cessiones ab avo et patre suo seu ab altero eorum eidem ci- vitati olim indulta. 69
Albericum Sassenatensem episcopum et ecclesiam cum om- nibus eorum possessionibus sub speciali protectione sua re- cipit illumque corporaliter investit, praecipiens ut scripta a quadraginta annis facta quae in damnum hujus ecclesiae venire possent, nullum robur habeant.
Albertum, Matteum et Thebaldum de monte Acuto pro gratis eorum servitiis cum bonis et possessionibus eorum- dem in specialem suam protectionem recipit, pluraque addit privilegia, scilicet de Armannis et Lombardis, de immunitate dationis, de foro in Castilione tenendo, etc.
Universis hominibus de Castro Novo mandat ut comiti Uberto de Castro Novo tanquam ipsorum domino fidelitatem jurent et obediant, notificatque se commisisse Conrado Me- tensi et Spirensi episcopo, imperialis aulae cancellario, cau- sam vertentem inter ipsum comitem et archiepiscopum Ra-
Ugolino de Parma comiti Romaniae mandat ut homines de Castro Novo jurare faciat fidelitatem Uberto comiti sub poena impositionis in banno. 74, not. 1.
Bertholdo patriarchae Aquilegensi per sententiam concedit facultatem ordinandi fora, banniendi et disbanniendi in ju- risdictione ejus, vetatque ne civitatibus quae subsunt eidem patriarchae liceat eligere potestates, se intromittere de epi- scopatu post decessum episcopi, monetas constituere, mo- lendina construere, vendere vel alienare quae ad regalia pertinent, conjurationes facere, etc., sine voluntate et con- sensu ipsius patriarchae. 76
Conrado et Oppizzoni marchionibus Malaspinae et eorum haeredibus omnes possessiones et omnia jura ibidem expressa in feudum concedit et confirmat.
Praeposito et capitulo Sancti Servatii in Trajecto concedit ut homines ipsius ecclesiae victualia frumenti et vini ad opus ecclesiae tam per terras quam per aquas in imperio deferant, sine theloneo, passagio aut exactione aliqua.
Ecclesiae, praeposito et capitulo Aquensi concedit ut in omni districtu imperii homines ipsius ecclesiae victualia frumenti et vini ad opus ecclesiae tam per terras quam per aquas deferant, sine theloneo, passagio aut exactione ali- qua.
Privilegia a praedecessoribus suis indulta genti Advocato- rum de Colle Putei prope Lucam confirmat, cum titulo sacri palatii comitum et imperialium missorum, jurisdictione et possessionibus.
Johannem abbatem monasterii Virginis Mariae de Monte Virginis fratresque, possessiones et personas eidem mona- sterio subditas sub speciali protectione sua suscipit, omnes concessiones et immunitates ab eodem obtentas confirmat, obedientiasque et ecclesias ejus recenset.
Homines burgi Sancti Donnini sub imperiali sua protec- tione suscipit, eorumque communitati concedit plenam juris- dictionem cum mero et mixto imperio.
Ad preces Honorii papae privilegia monasterii Sancti Ze- nonis extra muros Veronae deperdita et combusta renovat, hoc monasterium sub speciali sua protectione recipit, pos- sessiones ejus enumerat et confirmat, omnibusque conces- sionibus a quibuscumque eidem monasterio factis novum addit robur.
Mandat praelatis, comitibus, baronibus caeterisque per re- gnum Siciliae constitutis ut cum monasterium Cassinense
multas dudum pressuras sit perpessum, jura ipsius quaecum- que teneant sine difficultate reddere curent; monens etiam se Stephano abbati Cassinensi licentiam concessisse per se ip- sum auctoritate imperiali jura ista alienata recipiendi. 100 Monasterio Cassinensi concedit ut ballivi et judices terrae ipsius monasterii civiles quaestiones hominum abbatiae juxta consuetudines regni audiant et determinent finaliter, non obstante appellatione ante diffinitivam sententiam ad ma- jestatem imperialem interposita.
Ad supplicationem Stephani abbatis Cassinensis, xenodo- chium Sancti Benedicti pro solatio egenorum et peregrino- rum extructum sub sua protectione recipit, possessionesque ejus recenset et confirmat.
Petrum abbatem et monasterium Sanctae Mariae in pede Roccae Pimontis in speciali protectione sua recipit, eique. concedit et confirmat startiam et molendinum Arcupinti, terras Sancti Marciani et omnes venditiones, oblationes seu donationes ibi factas. 104
Actioni et Phylippo de Troja mandat ut a molestatione monasterii Sancti Angeli de Marano quod sub protectione sua speciali recepit, de caetero penitus remaneant, eique om- nia injuste ablata ad plenum restituant. 106 Riccardus de Ofen justiciarius Aprutii eisdem scribit de eadem re.
Confirmat et renovat juramentum quod in anno 1219, mense septembris, apud Hagenowe Honorio papae praestitit de pa- trimonio beati Petri, terra Mathildis caeterisque possessio- nibus Ecclesiae Romanae manutenendis.
Confirmat et renovat privilegium quod in anno praecedenti, 24 septembris, apud Sanctum Leonem, Ecclesiae Romanae fecit super bannitione detentorum castri Gonzagae. 109 Hospitali infirmorum in Jerusalem confirmat omnes ejus possessiones in Romano imperio, idemque in sua protectione speciali suscipit.
Ad requisitionem amici sui Hugolini Ostiensis et Velletren- sis episcopi, donat et confirmat abbati et conventui Sanctae Mariae de Monte Mirteti supra Nimpham tenimentum Tur- rianum suo demanio devolutum.
Ad supplicationem episcopi Pataviensis (?), Nicolaum Sa- lernitanum archiepiscopum et ecclesiam ejus sub protectione
sua recipit, privilegia omnia praedecessorum suorum confir- mat cum bonis omnibus ibidem nominatim expressis, liber- tates recenset et novas immunitates concedit.
Rogerio abbati Casaemarii restituit et confirmat privilegia a parentibus suis eidem monasterio concessa, quorum te- norem abbreviando memorat.
Balsamo abbati Cavensi privilegium impertitur quo posses- siones omnes monasterii ejusdem cum castris et casalibus ibi expressis ei confirmat, omni servitutis jugo monasterium eximens et plateaticum in Cilento portubusque Fontis et Ve- teris eidem plene concedens.
Restituit et confirmat universis hominibus de Ebulo privi- legium quod juxta generale edictum in curia Capuana factum sibi resignaverunt, quo ipse terram et homines hujus loci in suum demanium receperat et bona eis utenda confirmaverat quibus temporibus regis Guillelmi secundi utebantur. 122 Universis imperii fidelibus et omnibus civitatibus Lombar- diae et Tusciae mandat ut viriliter ad succursum Terrae Sanctae se praeparent et accingant, de quo ipse diebus et noctibus cogitat; monetque ut efficaciter impleant quaecum- que eis duxerit proponenda Hugolinus Ostiensis et Velle- trensis episcopus, Apostolice Sedis legatus, cui etiam per speciale mandatum plenam auctoritatem imperialis vicarii concedit.
Monasterium Sancti Spiritus de Silva Oreolae dioecesis Sanc- tae Agathae sub protectione sua suscipit, eique omnia jura et bona confirmat necnon et caeteris ecclesiis Sancti Spiritus, scilicet Tufarae, Turris Palatii, Maralfi et Caleni. Ludoycum abbatem de Fabaria (Pfeffers) et conventum ejusdem loci cum juribus et possessionibus ejus sub sua spe- ciali protectione recipit et ab omni jurisdictione patronatus, advocatiae seu cujuslibet subjectionis eximit.
Scribit Honorio papae ut non turbetur propter constitu- tionem nuper in curia Capuana editam de resignandis privi- legiis a patre suo et postea tempore turbationis regni indul- tis, quia requisita privilegia ad curiam Romanam destinare curavit. 139
Judaeis licentiam concedit morandi apud Tranum ea con- ditione ut annuatim clero cathedralis ecclesiae Tranensis octo et triginta uncias auri solvere debeant.
« ZurückWeiter » |