meritorum participes nos effici cupientes, sicut ad nos suas donationes feliciter devolverunt, sic eas totas et integraliter pie mentis affectu complexas innovamus et ratas et firmas decernimus observare; omnia hec et singula prenotata, confirmata per nos et innovata, et bona que jam possident et que possessuri sunt justis modis Domino Jesu Christo ac intemerate Virgini Marie genitrici ejus pro remedio nostrorum peccaminum jamdicto loco in plenam et perpetuam proprietatem etiam offerentes et dantes libere possidenda. Et ut amplior ad Dei cultum ibidem famulantibus accrescat devotio, tam sollenpniter instructam donationibus ecclesiam ampliori beneficio nostre donationis esse volumus locupletem: damus et de nostra regia perpetuo concedimus potestate ut si quid in terminis jam sepedicto monasterio hiis rivis et fluviis limitatis, scilicet versus orientem Scapa, versus austrum Wirsnitz (1), versus occidentem Mulda et versus septentrionem Lozchaha (2), in fodinis auri, argenti, salis aut cujuslibet eris aut metalli, utilitatis aut commodi repertum aut manifestatum fuerit, sicut nobis et imperio pertinuit, cum jure sibi pertineat integrali; cum idem monasterium antecessoribus nostris Romanorum imperatoribus ac regibus quadam prerogativa dilectione semper annexum fuerit et gratia speciali. Nulli ergo unquam mortalium liceat hanc nostre confirmationis, innovationis et donationis paginam infringere vel eidem ausu temerario contraire; quod qui fecerit, omnipotentis Dei iram ac nostram offensam se non dubitet incursurum, et pro pena transgressionis auri centum libras componat, dimidium fisco nostro, reliquum injuriam passis. Ut autem hec firma perpetuis seculis permaneant, hanc paginam typarii nostri munimine jussimus roborari. Hujus rei testes sunt Bertholdus Acquilliensis patriarcha, Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Eckebertus episcopus Babenbergensis, Ludewicus dux Babarie, Albertus comes de Tyrol, Rudolphus comes de Habichsburg, Wilhelmus comes de Hunburc, Hermannus comes de Or (1) Verisimiliter Zschopau et Würschnitz-Bach. (2) Forsitan Ludwigs-Bach vel Lungwitz. tinburg, Anshelmus marscalcus de Justingen, Conradus de Enste, Ulricus de Minzinburc, Waltherus pincerna de Scipfe, et alii quamplures. Datum apud Parmam, anno Domini millesimo CC° XXVIo, pridie kalendas maii, indictione XIV (1). julio 1226 Fridericus, Romanorum imperator, confirmat quidquid Frideri- Frankwurti, cus imperator avus suus ecclesiae Sanctae Mariae Virginis prope Altenburg donavit in possessionibus et juribus, Friderico de Poleke ejusdem ecclesiae praeposito concedens ut ipsi et successores ejus libere possideant quidquid habent aut justo titulo poterunt adipisci. (Edid. SCHULTES, Director. diplomat., tom. II, IV theil, p. 613-614; non indicato fonte, sed verisimiliter ex eodem unde documentum dat. Erfordie, ann. 1220, die conceptionis Domini, sumpserit : quod in primo tomo inter spuria exhibuimus.) Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis, etc. Cum paterna devotio in mentibus filiorum et nepotum ad imitandum pietatis exemplum permanere debeat, protestamur nos summe diligere fundationem ecclesie Sancte Marie Virginis prope Aldinburc quam Romanorum imperator bone memorie Fridericus avus noster, una cum filiis suis Heinrico patre nostro et Philippo patruo nostro Romanorum regibus, devote complevit, adjacens (sic) eidem ecclesie dotis nomine decimam piscium piscine rive claustri antique, eo quod destructis ortis et areis et parvo molendino (2), ecclesia prefala (4) Quum exeunte aprili apud Ravennam imperator moraretur et testes qui tunc temporis ejus curiae aderant omnino testibus hic nominatis differant, novum et gravius etiam argumentum oritur unde privilegium istud inter suspecta documenta rejicere debeamus. (2) Hoc molendinum de quo in aliis documentis saepe mentio fit, hodie quoque apud Altenburg die kleine Mülhe nominatur. II. Pars 2. 120 piscina, aggere et lapidum congerie in fundo et proprietate sit concepta. Propterea jam dictus avus noster prefatam ecclesiam in omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus et personis tam incolis quam extraneis manumisit et liberavit, judicium vite et mortis per omnem proprietatem suam indulgens; advocatiam quoque loci et fratrum sive bonorum ipsorum defensionem nulli unquam in beneficium conferri statuit, sed soli Romano imperio reservavit, dans fratribus ejusdem ecclesie liberam electionem prelatorum suorum secundum sanctorum canonum instituta. Hec itaque pro sequela nostri consensus (sic), presente domino Friderico dicto de Poleke prefate ecclesie preposito quinto, conscribi sub sigillo nostre majestatis fecimus, dantes eidem et per eum suis successoribus de imperatoria munificentia ut quicquid bonorum hactenus habuerunt libere possideant vel in futurum collacione principum, concessione pontificum, oblatione fidelium vel emptionis titulo poterunt adipisci. Datum et actum Frankwurti, anno incarnationis Dominice MCCXXVI, mense julio. INDEX DOCUMENTORUM QUAE IN HOC VOLUMINE EXHIBENTUR SIVE MEMORANTUR. Fridericus II Romanorum imperator et Siciliae rex : - Constitutionem generalem publicat et ab omnibus jubet 2 Doctoribus et scolaribus Bononiae mittit leges quas in die 7 8 Symeoni archiepiscopo Ravennati confirmat privilegium 8 Conventiones inter dominos de Plozascho, homines de Ba- 9 Oberto Iporegiensi episcopo omnes possessiones omniaque 10 Ad interventum fidelis sui Azzonis abbatis monasterii 10 Gratianum abbatem Burgi Sancti Sepulchri in comitatu - - praecipitque consulibus et populo Aretii et Castelli ut abba- 14 dis- Commune Pistorii sub speciali sua protectione recipit, 18 Potestati et communi Pisarum concedit et confirmat, no- 19 Civitati Dertonensi confirmat privilegium eidem ab avo et 24 Henrico Bononiensi episcopo et ecclesiae ejus bonos usus et 27 · Propter dilectionem quam in se habuerunt Guillelmus de 31 Ugolinum Albizonis et nepotes ejus Ugolinum et Albizonem 33 Communi Podii Bonitii consules eligendi facultatem imper- |