Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

meritorum participes nos effici cupientes, sicut ad nos suas donationes feliciter devolverunt, sic eas totas et integraliter pie mentis affectu complexas innovamus et ratas et firmas decernimus observare; omnia hec et singula prenotata, confirmata per nos et innovata, et bona que jam possident et que possessuri sunt justis modis Domino Jesu Christo ac intemerate Virgini Marie genitrici ejus pro remedio nostrorum peccaminum jamdicto loco in plenam et perpetuam proprietatem etiam offerentes et dantes libere possidenda. Et ut amplior ad Dei cultum ibidem famulantibus accrescat devotio, tam sollenpniter instructam donationibus ecclesiam ampliori beneficio nostre donationis esse volumus locupletem: damus et de nostra regia perpetuo concedimus potestate ut si quid in terminis jam sepedicto monasterio hiis rivis et fluviis limitatis, scilicet versus orientem Scapa, versus austrum Wirsnitz (1), versus occidentem Mulda et versus septentrionem Lozchaha (2), in fodinis auri, argenti, salis aut cujuslibet eris aut metalli, utilitatis aut commodi repertum aut manifestatum fuerit, sicut nobis et imperio pertinuit, cum jure sibi pertineat integrali; cum idem monasterium antecessoribus nostris Romanorum imperatoribus ac regibus quadam prerogativa dilectione semper annexum fuerit et gratia speciali. Nulli ergo unquam mortalium liceat hanc nostre confirmationis, innovationis et donationis paginam infringere vel eidem ausu temerario contraire; quod qui fecerit, omnipotentis Dei iram ac nostram offensam se non dubitet incursurum, et pro pena transgressionis auri centum libras componat, dimidium fisco nostro, reliquum injuriam passis. Ut autem hec firma perpetuis seculis permaneant, hanc paginam typarii nostri munimine jussimus roborari.

Hujus rei testes sunt Bertholdus Acquilliensis patriarcha, Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Eckebertus episcopus Babenbergensis, Ludewicus dux Babarie, Albertus comes de Tyrol, Rudolphus comes de Habichsburg, Wilhelmus comes de Hunburc, Hermannus comes de Or

(1) Verisimiliter Zschopau et Würschnitz-Bach.

(2) Forsitan Ludwigs-Bach vel Lungwitz.

tinburg, Anshelmus marscalcus de Justingen, Conradus de Enste, Ulricus de Minzinburc, Waltherus pincerna de Scipfe, et alii quamplures.

Datum apud Parmam, anno Domini millesimo CC° XXVIo, pridie kalendas maii, indictione XIV (1).

julio 1226

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat quidquid Frideri- Frankwurti, cus imperator avus suus ecclesiae Sanctae Mariae Virginis prope Altenburg donavit in possessionibus et juribus, Friderico de Poleke ejusdem ecclesiae praeposito concedens ut ipsi et successores ejus libere possideant quidquid habent aut justo titulo poterunt adipisci.

(Edid. SCHULTES, Director. diplomat., tom. II, IV theil, p. 613-614; non indicato fonte, sed verisimiliter ex eodem unde documentum dat. Erfordie, ann. 1220, die conceptionis Domini, sumpserit : quod in primo tomo inter spuria exhibuimus.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis, etc. Cum paterna devotio in mentibus filiorum et nepotum ad imitandum pietatis exemplum permanere debeat, protestamur nos summe diligere fundationem ecclesie Sancte Marie Virginis prope Aldinburc quam Romanorum imperator bone memorie Fridericus avus noster, una cum filiis suis Heinrico patre nostro et Philippo patruo nostro Romanorum regibus, devote complevit, adjacens (sic) eidem ecclesie dotis nomine decimam piscium piscine rive claustri antique, eo quod destructis ortis et areis et parvo molendino (2), ecclesia prefala

(4) Quum exeunte aprili apud Ravennam imperator moraretur et testes qui tunc temporis ejus curiae aderant omnino testibus hic nominatis differant, novum et gravius etiam argumentum oritur unde privilegium istud inter suspecta documenta rejicere debeamus.

(2) Hoc molendinum de quo in aliis documentis saepe mentio fit, hodie quoque apud Altenburg die kleine Mülhe nominatur.

II. Pars 2.

120

piscina, aggere et lapidum congerie in fundo et proprietate sit concepta. Propterea jam dictus avus noster prefatam ecclesiam in omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus et personis tam incolis quam extraneis manumisit et liberavit, judicium vite et mortis per omnem proprietatem suam indulgens; advocatiam quoque loci et fratrum sive bonorum ipsorum defensionem nulli unquam in beneficium conferri statuit, sed soli Romano imperio reservavit, dans fratribus ejusdem ecclesie liberam electionem prelatorum suorum secundum sanctorum canonum instituta. Hec itaque pro sequela nostri consensus (sic), presente domino Friderico dicto de Poleke prefate ecclesie preposito quinto, conscribi sub sigillo nostre majestatis fecimus, dantes eidem et per eum suis successoribus de imperatoria munificentia ut quicquid bonorum hactenus habuerunt libere possideant vel in futurum collacione principum, concessione pontificum, oblatione fidelium vel emptionis titulo poterunt adipisci.

Datum et actum Frankwurti, anno incarnationis Dominice MCCXXVI, mense julio.

INDEX DOCUMENTORUM

QUAE IN HOC VOLUMINE EXHIBENTUR SIVE MEMORANTUR.

[blocks in formation]

Fridericus II Romanorum imperator et Siciliae rex :

-

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Constitutionem generalem publicat et ab omnibus jubet
observari qua vetat ne quis contra privilegia ecclesiastica at-
temptare praesumat, haereticos omnes proscribit et haereti-
corum fautores, personas et bona naufragantium et adve-
narum tuetur atque agricultores cum instrumentis eorum
rusticis contra invasores protegit.

2

Doctoribus et scolaribus Bononiae mittit leges quas in die
coronationis suae edidit, mandans ut eas in ipsorum codi-
cibus scribi faciant et legant.

7

8

Symeoni archiepiscopo Ravennati confirmat privilegium
huic ecclesiae mense praecedente a se ipso indultum, hoc
addito ut si quid detrimenti jurisdictioni Ravennatis eccle-
siae privilegium comitis Uberti irrogasset, abrogaretur.
Dominis de Revigliasco et de Truffarello fodrum, poderium
et districtum de loco Cellarum juxta Dertonam confert, illos
que sub sua protectione recipit.

8

Conventiones inter dominos de Plozascho, homines de Ba-
gnolio, Caburo, Bargiis, etc., et civitatem Taurinensem de
eorum habitaculo in eadem civitate confirmat, et plenam li-
bertatem universis imperii fidelibus concedit ut ibidem cum
omnibus rebus suis ad habitandum veniant.

9

Oberto Iporegiensi episcopo omnes possessiones omniaque
privilegia istius ecclesiae confirmat.

10

Ad interventum fidelis sui Azzonis abbatis monasterii
Sancti Benedicti super Padum, monasterium istud cum om-
nibus possessionibus et pertinentiis ejus in sua protectione
recipit eique concessiones praedecessorum suorum, libertates
et privilegia ibidem expressa confirmat.

10

Gratianum abbatem Burgi Sancti Sepulchri in comitatu
Castelli, burgum ipsum et burgenses in sua protectione et
dominio recipit, omnes eorum libertates et jura confirmans,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

-

-

praecipitque consulibus et populo Aretii et Castelli ut abba-
tiae et burgo consilium et adjutorium tribuant.

14

dis-

Commune Pistorii sub speciali sua protectione recipit,
trictum, jurisdictionem et bona ejus confirmat, et Ugolinum
Paganelli potestatem ipsius communis de his omnibus in-
vestit.

18

Potestati et communi Pisarum concedit et confirmat, no-
minibus specialiter expressis, omnia quae ab imperio tenent
cum jurisdictione et districtu, necnon et Massam cum perti-
nentiis suis; potestatem donat faciendi justitiam et nego-
tiandi secure per terram et per aquam, confertque in feudum
littus maris a civitate Vecla usque ad portum Veneris cum
privilegio portuum.

19

Civitati Dertonensi confirmat privilegium eidem ab avo et
patre suo indultum cum gladii potestate et omnimoda juris-
dictione.

24

Henrico Bononiensi episcopo et ecclesiae ejus bonos usus et
consuetudines concedit et confirmat cum plena jurisdictione
locorum ibidem expressorum, variaque ejusdem ecclesiae
privilegia et immunitates memorat et renovat.

27

· Propter dilectionem quam in se habuerunt Guillelmus de
Pusterla Bononiensis potestas et ejusdem civitatis commune,
praedictae universitati concedit et confirmat quodcumque
habuit in jurisdictionibus causarum civilium et crimina-
lium, in creatione officialium et in caeteris bonis consue-
tudinibus.

31

Ugolinum Albizonis et nepotes ejus Ugolinum et Albizonem
fratres de Mugello (ex Ubaldinorum gente) in suam protec-
tionem suscipit cum bonis eorum omnibus quae ibidem re-
censentur, multaque et ampla eis privilegia concedit, scilicet
de fodro imperiali, de jure aedificandi, de jurisdictione ci-
vili et criminali, etc.

33

Communi Podii Bonitii consules eligendi facultatem imper-
titur, plura jura sua sub certis conditionibus eis remittit,
traditionemque octavae partis Podii Bonitii factam Senen-
sibus primum et postea Florentinis irritam pronuntiat. 37
Castrum Noni (Annone) obligat potestati et civitati Astensi
qui sibi praeter mille marcas argenti jamdudum mutuatas
alias octingentas iterum mutuum dederunt, eo pacto ut red-
ditus ad hoc castrum pertinentes pro custodia ejusdem per-

« ZurückWeiter »