Abbildungen der Seite
PDF

Theodori in territorio terre Simmeti, ecdesiam Sancti Nicolai de Chipulla in territorio Cutroni cum hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis earumdem, libere ipsas ecclesias, homines et villanos spectantes ad dicta loca ab omni exactione lignaminum sine temporali servitio possidendas. Concedimns quoque et confirmamus ipsi monasterio molendinum de Alexio quod est subtus Squillacium. Item confirmamus molendinum de Sancto Jacobo et vineam de Marina subtus Squillacium in loco qui dicitur de Pala, que monasterium habet et possidet ex donatione comitis Amfusii, domini terre Squillacii. Item concedimus et confirmamus eidem monasterio culturam de Sbomatisia in territorio Squillacii cum juribus falangagii, scalagii, ancoragii et dohane litoris et maritime, tenimentiset territoriis ipsius culture. Item concedimus et confirmamus grangiam Mutari cum casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Mileti. Item concedimus et confirmamus tenimentum Sancti Christophori cum omnibus pertinentiis suis, quod habet monasterium ex largitione fidelium in territorio Castri Novi. Item concedimus et confirmamus possessiones quas habet monasterium in territorio terre Policii. De speciali quoque gratia damus, concedimus et confirmamus ipsi monasterio tenimentum quoddam in territorio Stili in terris Casemone in perpetuum habendum et possidendum, quod tenimentum concessum fuerat primo ipsi monasterio cum pascuis animalium et massariis per privilegium quondam regis Guillelmi consobrini nostri recolende memorie. Sed quia per proprios fines ipsum tenimentum non fuerat terminatum, de mandato nostro ipsius tenimenti divise facte fuerunt et nostro culmini presentate; quas divisas in presenti privilegio ad majorem gratiam et favorem ipsius monasterii jussimus apponendas : in primis ab oriente terre Sancti Pantaleonis, sicut descendit rivus versus orientem usque ad Sanctum Pantaleonem et ascendit serra usque ad lapidem crucesignatum et scindit in medium montem et ferit in viam Casemone, et vadit divisa ipsius tenimenti dividendo cum cultura Sancti Leontis usque ad arborem crucesignatam et pervenit ad rivum qui dicitur de Rigitano et descendit divisa Sancti Leontis cum eodem rivo usque ad mare; deinde vadit via publica usque ad magnum rivum qui dicitur de Dorcari, et transito ipso rivo vadit via publica usque ad parvum falsum rivum qui est juxta culturam Stephanitii et ascendit rivus usque ad crucesignatum lapidem in caput Primanipuci,et inde ascendit versus occidentem per lacus ejusdem culture dividendo cum predictis terris Stephanitii usque ad veterem Arenam, et deinde ascendit serra usque ad separationem culture alpestre(?) ubi est lapis crucesignatus et deinde descendit occidentem usque ad crucesignatam pipiraginem et juxta brunum,et deinde vadit recte ad palustrem umbrum et ascendit inde per palustrem umbrum et ferit ad rivum qui descendit per malam rupem et regalem viam, et vadit ipsa via usque ad brunum Sancte Agathe ubi est crucesignatus lapis; et vadit ipsa via regalis usquead magnum rivum ubi sunt ficus, et ascendit ipse rivus usque ad divisam orientalem et postea dcclinat ad viam et ipsa via pervenit ad culturam arvi, et inde descendit versus orientem serra usquc ad finem culture ipsius arvi in caput vallonis et descendit vallo usque ad rivum et ascendit rivus usque ad descendentem rivum Sancti Pantaleonis et concluditur. Volumus insuper et precipimus ut in supradicto tenimento nullus laborare, pascere aut aliud opus facere audeat absque voluntate et licentia abbatis et fratrum monasterii supradicti, cum ipsius tenimcnti commoditate alii gaudero non debeant nisi illi ad quorum usum ipsum tenimentum de regia fuit benignitatc concessum et nunc de nostro imperiali beneplacito concessum. De ampliori autem gratia benignitatis nostre volumus et mandamus ut animalia predicti monasterii libere sumant pascua et usum aque in omnibus territoriis et tenimentis atque locis ubique regni nostri, et fratres ipsius monasterii cum omnibus eorum equis et aliis animalibus suis libere habeant passagium facile, et ab omni exactione passagii, plateatici sive pedagii tam per nostrum dcmanium quam per alias terras et loca regni nostri, terra vel mari, tam emendo quam vendendo, eundo et redeundo, perpetuo sint immunes. Concedimus etiam eisdem fratribus in omnibus terris et locis nostri demanii libere habeant declinationem et ductum aque et situm molendinorum et fullonum, ct ctiam in omnibus tenimentis et locis regni nostri libere habeant venationes; et si in tenimentis, territoriis et locis ipsius monasterii aliquos venari contigerit, liceat eisdem fratribus habere quarterium animalium silvestrium. Volumus el coacedimus eisdem fratribus pro usu eorum libere pischeram, mineram ferri et salem habere. Concedimus insuper it homines qui confratres fuerint monasterio supradicto et de bonis eorum professionem et donationem fecerint eidem monasterio, cum animalibus et bonis eorum omnibus semper et ubique gaudeant libcrtate et sint ab omnibus exactionibus et collectis, servitio temporali, angariis et perangariis, liberi et exempti. Concedimus etiam ut custodes animalium dicti monasterii, dum fuerint in ipsa custodia animalia eorum insimul cum animalibus ejusdem monasterii, libere sumant pascua in omnibus locis, sicut animalia monasterii supradicti. Concedimus insuper omnibus granciis et pertinentiis ipsius monasterii de omnibus terris et Iocis ac territoriis et tenimentis regni nostri libere sumere et habere ligna pro usu et necessariis earum. Concedimus insuper eisdem fratribus, hominibus et vassallis eorum habere bancum justitie in cmnibus terris et locis tam nostri demanii quam aliis ubicumque habuerint incolatum. Volumus autem ut nulla ecclesiastica vel secularis persona, nullus comitum vel baronum, nullus justiciariorum vel bajulorum nostrorum homines predicti monastcrii aut pariclas eorum ad angariam et perangariam vcl eos servitium aliquod facere vel exhibere compellat, neque eos nitatur aliqua infestatione vel exactione gravare, sed sint ab omni servicio temporali et molestia liberi et securi. Ipsi etiam monasterio ex liberalitate majestatis nostre confirmamus in pcrpetuum suprascriptas omnes obedientias, grangias et possessiones et queque alia tenimenta que idem monasterium largitione regum et principum et aliorum oblatione fidelium juste et rationabiliter tenet et possidet, prout in ipsorum privilegiis et instrumentis dignoscitur et vidimus contineri et ea omnia temporibus regis Guillelmi rationabiliter et pacifice dignoscitur tenuisse, et que etiam in futurura justo titulo poterit adipisci. Et licet in aliis privilegiis regni nostri clausula illa scilicet de salvo mandato et cetera generaliter apponatur, in isto tamen privilegio de nostra speciali gratia jussimus non apponi. Ad hujus autem nostre restitutionis, donationis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium per manus Petri de Salerno notarii et fidelis nostri scribi fecimus et nostre majestatis sigillo jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quarto, mense martii, indictione duodecima, imperii domini nostri Friderici Dei gratia gloriosissimi Romanorum imperatoris, semper augusti et regis Sicilie, anno quarto, regni vero Sicilie vicesimo sexto, feliciter. Amen (4).

Anno 1225 [capitula consulatus maris] subscripta et jurata fuerunt in civitate Messanae apud ecclesiam Sanctae Mariae Novae, in praesentia episcopi Cataniensis, a Friderico imperatore Alemanniae ut omni tempore observarentur. Cf. Pardesscs, Collect. de lois muritimes, tom. II, ch. xn, p. 6, ex edit. Catalana ann. 1494 (2).

Apnd Fridericus. Romanorum imperator, monasterio Sanctae Mariae

Parmam, * r'

aPriiiii226. m Chemnitz donationes a praedecessoribus suis Lothario et Conrado factas innovat et confirmat; insuper addens ut si infra terminos proprietatis ibidem definitos aliquid in fodinis auri, argenti,

(4) Notae chronologicae intcr se concordant. Quum tamcn locus dati privilegii admitti non possit, conjicere licet amanuensem qui privilegium verumne an falsum rescripsit, locum sumpsisse ex altero privilegio authentico dato Brundusii, martio 4224; quod supra p. 453.

(2) In cod. Biblioth. Paris. (fonds CangtS, 144), cum rubrica : c Aco son capitols quis faercn en Xiprt e foren fermais per molts e grans senyors, » haec leguntur, fol. 475 verso : « Itcm » los jura Soldaricli (Friderich) emperador de Alemanya e Pando <le Mardenant (?) son almirall » de tenir e fer tenir. Et aco fou fet a Macina en Sainta Maria la Nova en presencia del bisbe » de Cathania en l'any MCCXXV. > Nulla tamen fides impresso libro, ut recte monuit Pardessus, vel etiam codici adhibenda est, quum nusquam alia istius juramentt notitia nisi apud Bianchinium detegatur. Ille autem (Stono delle pnanie dcl regno di Napoli, I, i9i), ad ann. 4231, qua nescimu: auctoritate, eadem refert, omisaa vero admirati et episcopi Cataniensis mentione. Cum fons authenticus desit, rem incertam fusius discutere non vacat.

salis vel commodi cujuslibet repertum fuerit, id integrali jure monasterio praedicto pertineat.

(Edit. ap. Schuhachu, Beitrag. sur deuUeh. Reichthitt., 2, p. 83.—Memorat. quoque ap. Schultes, Direetor. diplomat., t II, IV theil, p. 611; coll. eum pergamena quam authenticam dicunt in archivo DresdensL Sigilium cerae rubrae fllis terids rubri et viridis coioris appendet Licet flgura imperatoris in sigillo impressa a solita efligie non abhorreat, ipsius sigilli forma et duo cavl, vulgo ereux dt pouce, tergo contra solitum impacti, hoc suspectum reddunt Initlalis quoque lineae litterae elongatae et quasi manu tremula exaratae, scripturae corpuset quaedam in textu mendae, scilicet temnot, inmriam, hanc chartam ab imperiali cancellaria non emanasse demoostrant.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, universis imperii fidelibus in perpetuum. Quoniam dispensatio divina dividens singulis prout vult fecundioris nos gratie dotibus nec quidem digne, sed misericorditer sublimavit, equum quippe est ut circa suos nos inveniat beneficos, ex cujus munificentia cuncta emanant que largimur. Hinc est quod ob reverentiam Dei omnipotentis ejusque genitricis Sancte Marie gloriam, terminos duorum miliarium a cornu quolibet altaris se circumquaque in longum extendentium et in iatum, a quondam dive recordationis Lothario Romanorum imperatore nostro predecessore monasterio quod Kamniz dicitur et personis ibidem Deo et sancte Marie genitrici ejus secundum regulam sancti Benedicti jugiter famulantibus, cum universis fundis et pagis ipsorum et totalibus usufructibus et attinentiis suis, videlicet advocatia, ecclesiis, prediis, vineis, areis, agris, pratis, pascuis, sylvis, aquis et aquarum alveis, virgultis et arbustis, piscationibus et molendinis, viis et semitis, denique supra terram et infra, ab omnium hominum exactione vel inquietudine oblatos liberrime et donatos et postmodum a felicis memorie Conradi Romanorum regis etiam predecessoris nostri gloriosis privilegiis (l)confirmatos et suis beneficiis et donis corroboratos, ad tam piorum beneficiorum numerum accedentes et

(1} Quorum unum datum in Siza ann. Dom. MCXLIH, indict. III, noUtione mensis non expressa, apud eumdem Schumacher sub n° 1 reperitur.

« ZurückWeiter »