Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

trium. Volumus et concedimus eisdem fratribus pro asu eorum libere pischeram, mineram ferri et salem habere. Concedimus insuper it homines qui confratres fuerint monasterio supradicto et de bonis eorum professionem et donationem fecerint eidem monasterio, cum animalibus et bonis eorum omnibus semper et ubique gaudeant libertate et sint ab omnibus exactionibus et collectis, servitio temporali, angariis et perangariis, liberi et exempti. Concedimus etiam ut custodes animalium dicti monasterii, dum fuerint in ipsa custodia animalia eorum insimul cum animalibus ejusdem monasterii, libere sumant pascua in omnibus locis, sicut animalia monasterii supradicti. Concedimus insuper omnibus granciis et pertinentiis ipsius monasterii de omnibus terris et locis ac territoriis et tenimentis regni nostri libere sumere et habere ligna pro usu et necessariis earum. Concedimus insuper eisdem fratribus, hominibus et vassallis eorum habere bancum justitie in omnibus terris et locis tam nostri demapii quam aliis ubicumque habuerint incolatum. Volumus autem ut nulla ecclesiastica vel secularis persona, nullus comitum vel baronum, nullus justiciariorum vel bajulorum nostrorum homines predicti monasterii aut pariclas eorum ad angariam et perangariam vel eos servitium aliquod facere vel exhibere compellat, neque eos nitatur aliqua infestatione vel exactione gravare, sed sint ab omoi servicio temporali et molestia liberi et securi. Ipsi etiam monasterio ex liberalitate majestatis nostre confirmamus in perpetuum suprascriptas omnes obedientias, grangias et possessiones et queque alia tenimenta que idem monasterium largitione regum et principum et aliorum oblatione fidelium juste et rationabiliter tenet et possidet, prout in ipsorum privilegiis et instrumentis dignoscitur et vidimus contineri et ea omnia temporibus regis Guillelmi rationabiliter et pacifice dignoscitur tenuisse, et que etiam in futurum justo titulo poterit adipisci. Et licet in aliis privilegiis regni nostri clausula illa scilicet de salvo mandato et cetera generaliter apponatur, in islo tamen privilegio de postra speciali gratia jussimus non apponi. Ad hujus autem nostre restilutionis, donationis et confirmationis memoriam et robur perpeluo valiturum, presens privilegium per manus Petri de Salerno notarii et fidelis nostri scribi fecimus et nostre majestatis

sigillo jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quarto, mense martii, indictione duodecima, imperii domini nostri Friderici Dei gratia gloriosissimi Romanorum imperatoris, semper augusti et regis Sicilie, anno quarto, regni vero Sicilie vicesimo sexto, feliciter. Amen (1).

1225.

Anno 1225 (capitula consulatus maris) subscripta et jurata fuerunt in civitate Messanae apud ecclesiam Sanctae Mariae Novae, in praesentia episcopi Cataniensis, a Friderico imperatore Alemanniae ut omni tempore observarentur. Cf. PARDESSUS, Collect. de lois maritimes, tom. II, ch. XII, p. 6, ex edit. Catalana ann. 1494 (2).

Apud Parmam,

Fridericus, Romanorum imperator, monasterio Sanctae Mariae 30 aprilis 1226. in Chemnitz donationes a praedecessoribus suis Lothario et Con

rado factas innovat et confirmat; insuper addens ut si infra terminos proprietatis ibidem definitos aliquid in fodinis auri, argenti,

(1) Notae chronologicae inter se concordant. Quum tamen locus dati privilegii admitti non possit, conjicere licet amanuensem qui privilegium verumne an falsum rescripsit, locum sumpsisse ex altero privilegio authentico dato Brundusii, martio 1224 ; quod supra p. 453.

(2) In cod. Biblioth. Paris. (fonds Cangé, 114), cum rubrica : a Aço son capitols quis faeren en Xipre e foren fermals per molts e grans senyors, » haec leguntur, fol. 475 verso : « Item » los jura Soldarich (Friderich) emperador de Alemanya e Pando de Mardenant (?) son almirall ► de tenir e fer tenir. Et aco fou fet a Macina en Sainta Maria la Nova en presencia del bisbe » de Cathania en l'any MCCXXV. » Nulla tamen fides impresso libro, ut recte monuit Pardessus, vel etiam codici adhibenda est, quum nusquam alia istius juramenti notitia pisi apud Biancbidium detegatur. Ille autem (Storia delle finanze del regno di Napoli, I, 292), ad ann. 1231, qua nescimus auctoritate, eadem refert, omissa vero admirati et episcopi Cataniensis mentione. Cum fons authenticus desit, rem incertam fusius discutere non vacat.

salis vel commodi cujuslibet repertum fuerit, id integrali jure mo nasterio praedicto pertineat.

(Edit. ap. SCHUMACHER, Beitrag. zur deutsch. Reichshist., no 2, p. 83. - Memorat.

quoque ap. SCHULTES, Director. diplomat., t. II, IV thell, p. 611; coll. cum pergamena quam authenticam dicunt in archivo Dresdensi. Sigillum cerae rubrae filis sericis rubri et viridis coloris appendet. Licet figura imperatoris in sigillo impressa a solita effigie non abborreat, ipsius sigilli forma et duo cavi, vulgo creux de pouce , tergo contra solitum impacti, hoc suspectum reddunt. Initialis quoque lineae litterae elongatae et quasi manu tremula exaratae, scripturae corpus et quaedam in textu mendae, scilicet termnos, ininriam, banc chartam ab imperiali cancellaria non emanasse demonstrant.)

effigie non aholis appendet. Licet fil. Sigillum cerae ruber

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, universis imperii fidelibus in perpetuum. Quoniam dispensatio divina dividens singulis prout vult fecundioris nos gratie dotibus nec quidem digne, sed misericorditer sublimavit, equum quippe est ut circa suos nos inveniat beneficos, ex cujus munificentia cuncla emanant que largimur. Hinc est quod ob reverentiam Dei omnipotentis ejusque genitricis Sancte Marie gloriam, terminos duorum miliarium a cornu quolibet altaris se circumquaque in longum extendentium et in latum, a quondam dive recordationis Lothario Romanorum imperatore nostro predecessore monasterio quod Kamniz dicitur et personis ibidem Deo et sancte Marie genitrici ejus secundum regulam sancti Benedicti jugiter famulantibus, cum universis fundis et pagis ipsorum et totalibus usufructibus et attinentiis suis, videlicet advocatia, ecclesiis, prediis, vineis, areis, agris, pratis, pascuis, sylvis, aquis et aquarum alveis, virgultis et arbustis, piscationibus et molendinis, viis et semitis, denique supra terram et infra, ab omnium hominum exactione vel inquietudine oblatos liberrime et donatos et postmodum a felicis memorie Conradi Romanorum regis etiam predecessoris nostri gloriosis privilegiis (1) confirmatos et suis beneficiis et donis corroboratos, ad tam piorum beneficiorum numerum accedentes et

(1) Quorum unum datum in Siza ann. Dom. MCXLIII, indict. III, notatione mensis non expressa , apud eumdem Schumacher sub n° 1 reperitur.

meritorum participes nos effici copientes, sicut ad nos suas donationes feliciter devolverunt, sic eas totas et integraliter pie mentis affectu complexas innovamus et ratas et firmas decernimus observare; omnia hoc et singula prenotata, confirmata per nos el innovata, et bona que jam possident et que possessuri sunt justis modis Domino Jesu Christo ac intemerate Virgini Marie genitrici ejus pro remedio nostrorum peccaminum jamdicto loco in plenam et perpetuam proprietatem etiam offerentes et dantes libere possidenda. Et ut amplior ad Dei cultum ibidem famulantibus accrescat devotio, tam sollenpniter instructam donationibus ecclesiam ampliori beneficio nostre donationis esse volumus locupletem : damus et de nostra regia perpetuo concedimus potestate ut si quid in terminis jam sepedicto monasterio hiis rivis et fluviis limitatis , scilicet versus orientem Scapa, versus austrum Wirsnitz (1), versus occidentem Mulda et versus septentrionem Lozchaha (2), in fodinis auri, argenti, salis aut cujuslibet eris aut metalli, utilitatis aut commodi repertum aut manifestatum fuerit, sicut nobis et imperio pertinuit, cum jure sibi pertineat integrali ; cum idem monasterium antecessoribus nostris Romanorum imperatoribus ac regibus quadam prerogativa dilectione semper annexum fuerit et gratia speciali. Nulli ergo unquam mortalium liceat hanc nostre confirmationis, innovationis et donationis paginam infringere vel eidem ausu temerario contraire; quod qui fecerit, omnipotentis Dei iram ac nostram offensam se non dubitet incursurum, et pro pena transgressionis auri centum libras componat, dimidium fisco nostro, reliquum injuriam passis. Ut autem hec firma perpetuis seculis permaneant, hanc paginam typarii nostri munimine jussimus roborari.

Hujus rei testes sunt Bertholdus Acquilliensis patriarcha, Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Eckeberlus episcopus Babenbergensis, Ludewicus dux Babarie, Albertus comes de Tyrol, Rudolphus comes de Habichsburg, Wilhelmus comes de Hunburc, Hermannus comes de Or

(1) Verisimiliter Zschopau et Würschnitz-Back. (2) Forsitan Ludwigs-Bach vel Lungwitz.

tinburg, Anshelmus marscalcus de Justingen, Conradus de Enste, Ulricus de Minzinburc, Waltherus pincerna de Scipfe, et alii quamplures.

Datum apud Parmam, anno Domini millesimo CC° XXVI', pridie kalendas maii, indictione XIV (1).

Frankwurti julio 1226

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat quidquid Frideri- Frankwurti, cus imperator avus suus ecclesiae Sanctae Mariae Virginis prope Altenburg donavit in possessionibus et juribus, Friderico de Poleke ejusdem ecclesiae praeposito concedens ut ipsi et successores ejus libere possideant quidquid habent aut justo titulo poterunt adipisci.

(Edid. SCHULTES, Director. diplomat., tom. II, IV theil, p. 613-614; non in

dicato fonte, sed verisimiliter ex eodem unde documentum dat. Erfordie, ann.
1220, die conceptionis Domini, sumpserit : quod in primo tomo inter spuria
exhibuimus.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis, etc. Cam paterna devotio in mentibus filiorum et nepotum ad imitandum pietatis exemplum permanere debeat, protestamur pos summe diligere fundationem ecclesie Sancte Marie Virginis prope Aldinburc quam Romanorum imperator bone memorie Fridericus avus noster, una cum filiis suis Heinrico patre nostro et Philippo patruo nostro Romanorum regibus, devote complevit, adjacens (sic) eidem ecclesie dotis nomine decimam piscium piscine rive claustri antique, eo quod destructis ortis et areis et parvo molendino (2), ecclesia prefala

Is diferenta rejice, Hodic

(1) Quum exeunte aprili apud Ravennam imperator moraretur et testes qui tunc temporis ejus curiae aderant omnino testibus hic nominatis differant, novum et gravius etiam argumentum oritur unde privilegium istud inter suspecta documenta rejicere debeamus.

(2) Hoc molendinum de quo in aliis documentis saepe mentio fit, hodie quoque apud Altenbury die kleine Mülhe nominalur. II. P-3 2.

120

« ZurückWeiter »