Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Signum domini Friderici Romanorum invictissimi imperatoris et regis Sicilie.

Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius et totius Italie legatus recognovi.

Acta sunt hec anno a nativitate Domini M.CC.XXI, kalendis novembris, indictione nona, imperante domino nostro Friderico Romanorum imperatore, semper augusto et rege Sicilie, anno Romani [regni] ejus octavo, in Sicilia XIIII, imperii vero secundo (1).

Data apud Nomum (Panormum?), feliciter. Amen.

1221.

Fridericus, Romanorum imperator, Ottobellum de Pimignaco, fratrem ejus et nepotes in territorio Brixiensi ad nobilitatis gradum sublimat et in suam imperiique protectionem recipit.

(Memorat. ap. CHMEL, loco supra citato, p. CIII, no 86, ex confirmatione Friderici III dat. ap. Neustadt, 10 octobris 1448, pro Folo de Lamura et nepotibus ejus Johanne et Baldo de Lamura de Pigninaco. Privilegium autem Friderici secundi, nulla temporis nota expressa, his verbis indicatur:)

« Cum clare memorie Fridericus secundus antecessor noster Ottobellum de Pimignaco, Talchevolum ejus fratrem, Venturam, Lanfrancum eorum nepotes ac Clamottum quondam Uberti de quorum progenie, etc., territorii Brixiensis, etc., propter eorum grata servitia ad nobilitatis gradum sublimaverit nobilesque valvassores creaverit, ac perinde erexerit ac si de nobilibus antiquis valvassoribus nati fuissent, eosdem in suam et imperii protectionem recipiendo, ipsosque ab omni solutione thelonei, fodri, ripatici, hostatici et quavis alia publica functione eximendo, prout hec in literis prefati regis (sic) Friderici desuper confectis quas hic haberi volumus pro sufficienter expressis, plenius continetur. »>

(1) Notae chronologicae, praecipue anni regnorum et imperii, inter se non concordant.

marto 1224.

Fridericus, Romanorum imperator, Petro abbati monasterii Vir- Brundusti, ginis Mariae Heremitarum et Sancti Stephani de Nemore atque conventui ejus restituit et confirmat omnia ipsorum privilegia juxta generale edictum in curia Capuana factum sibi resignata, conceditque et confirmat multa alia jura et possessiones quae ibidem nominatim exprimuntur.

(Edider. MACCIUCCA, Esame delle cart. vantate, raccolt. n° 24.- TROMBY, Hist. critic. diplomat. ord. Cartus., tom. V, append., p 95 et 98. Collat. cum pergamena in archivo reg. S. Severini apud Neapolim. Altera et brevior versio in qua nomen Tankredi inseritur, novum super privilegii falsitate argumentum praebet.) Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Impensis nobis a Domino beneficiis respondemus et ei gratiarum offerimus holocaustum cum sacrosanctas ecclesias et loca venerabilia favore nostre clementie intuentes, earum paci et quieti misericorditer providemus, et que ibi ab aliis collata sunt nostra imperialis serenitas ratihabitione confirmat et ea muneribus sue liberalitatis augmentat. Attendentes itaque devocionem et fidelitatem Petri venerabilis abbatis et conventus monasterii gloriose Virginis Marie Heremitarum et Sancti Stephani de Nemore necnon et quante devotionis studio in eodem venerabili monasterio creatori omnium famuletur et quanta vigilantia in timore Domini sancta ibi colitur religio, monasterium ipsum cum universis obedientiis hominibus et pertinentiis suis sub clipeo nostre protectionis recepimus et tenemus (a). Confirmantes ei universa privilegia, concessiones et libertates

(a) Ex tunc incipit aliud privilegium, quod ediderunt quoque Macciucca et Tromby, locis supra citatis. Quantum vero propter hoc contra Macciuccam nitatur Tromby, nihil nostra sententia proficit. Ita autem sequitur : Confirmantes ei universa privilegia, concessiones et libertates que ibi tam a comite Rogerio, regibus Sicilie Rogerio, Guillelmo primo et secundo et Tankredo pie memorie et augusto domino imperatore Enrico et

que ibi tam a rege Rogerio quam ab aliis regibus Guillelmo primo et secundo pie memorie et divis augustis domino imperatore Henrico et

....

domina imperatrice Constantia, parentibus nostris, eidem monasterio sunt indulta, insuper concessiones, donationes et libertates quas comites baronesque aliique fideles dicti regni nostri pro devotionis affectu eidem monasterio intulerunt. . . . . sine aliquo.. regum temporibus consuevit utatur. Que privilegia a jure generali... a nobis in curia Capuana de privilegiis resignandis, dictus abbas et conventus. . . . . . . habuerunt. . . . .. quedam alia humiliter resignarunt. Ipsorum itaque privilegiorum inspecto tenore, ad humilem supplicationem eorumdem abbatis. nostra gratia ex certa nostra scientia eidem eadem. . . . restituimus, sicut jam in altero factum est nostre majestatis privilegio, et omnia que continentur in eis eidem monasterio specialiter duximus confirmanda ut tam eadem privilegia. . . .

... habeat idem

monasterium ex certa nostra scientia confirmata. Concedimus itaque et confirmamus ipsi monasterio in perpetuum heremum in quo situm est monasterium cum omnibus rationibus, tenimentis et pertinentiis suis, casale Spatule cum cultura que dicitur de Murruni et ecclesiam Sancti Leontis cum casali suo, hominibus et omnibus justis tenimentis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Fantini et ecclesiam Sancti Nicolai.... ... et ecclesiam Apostolorum et grangiam Arsaphie cum casalibus, hominibus et omnibus justis pertinentiis et tenimentis suis in territorio Stili. Item concedimus et confirmamus. .... hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis suis in territorio Sancte Catherine, culturam de Sancto Paulo in loco dicto de Barbaruso in tenimento Stili que monasterium ipsum habet et possidet ex donatione domine.

... Item concedimus et confirmamus culturam que dicitur Camlanca, salvis tamen frumento et pecunia nostre curie debitis, sicut et alie nostre culture solvere et reddere solite sunt et debent. Item ecclesiam Sancti Jacobi de Montabro prope Squillacium cum casalibus suis, videlicet casale Montabri, Gasparine et Arunchi cum omnibus justis pertinentiis et tenimentis suis et cum universis villanis et hominibus quos habet idem monasterium in predictis casalibus. Item concedimus et confirmamus eidem monasterio tenimentum quoddam in territorio Stili in terris Casamone juxta proprios fines et divisas quas inseri jussimus [et] conscribi in altero nostro privilegio eidem monasterio. . . . . .. in dicto tenimento nullus habeat aut aliud opus facere audeat absque voluntate abbatis et fratrum monasterii supradicti, cum ipsius tenimentis et commoditatibus alii gaudere non debeant, nisi illi ad quos. . . . . . ipsum tenimentum de regia fuit. . . . . concessum et nunc de nostra imperiali gratia confirmatum. Item concedimus et confirmamus ecclesiam Sancte Marie, culturas et terras quas habet idem monasterium in tenimento..... fidelium sibi facta. Item

......

domina imperatrice Constantia, parentibus nostris, eidem monasterio sunt indulta, ut eis sine aliquo temporali servitio pacifice, sicut eorum tem

concedimus et confirmamus eidem monasterio culturas in tenimentis Sancti Georgii et planitie Sancti Martini cum libertatibus et immunitatibus quas Richardus juxta. . . tenimento donavit et concessit monasterio supradicto. Concedimus etiam et confirmamus dicto monasterio ecclesiam omnium Sanctorum, ecclesiam Sancti Nicolai cum casalibus, villanis et molendinis et ecclesiam Sancti Sossi cum omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Sarriani et Badulati, quas ecclesias ipsum monasterium cum tenimentis suis et libertatibus habet et possidet ex donatione comitum et baronum. Item concedimus et confirmamus grauciam de Capistro cum casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Arenarum, quam monasterium habet et possidet ex donatione dominorum ipsius terre Arenarum. Item concedimus et confirmamus grangiam de Cuculo in territorio Squillacii cum omnibus terris suis et molendino de Argari cidem. . . . . ... fidelium largitate; granciam Sancti Theodori in territorio terre Graci ex donatione dominorum ipsius terre Simali sibi facta; ecclesiam Sancti Nicolai de Chipulla in territorio Cutroni cum hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis suis. Concedimus quoque et confirmamus ipsi monasterio molendinum de Alexi quod est subtus Squillacium in loco qui dicitur de Scala, que monasterium habet et possidet ex donationibus comitis Anfusii domini terre Squillatii. Item concedimus et confirmamus granciam Mutari cum casali et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Mileti. Item concedimus et confirmamus tenimentum Sancti Cristofori cum omnibus pertinentiis suis, quod habet monasterium ex largitione fidelium in territorio Castri Novi. Item concedimus et confirmamus possessiones quas habet monasterium in territorio Polisii. Item concedimus et confirmamus predia, culturas et terras que idem monasterium habet ex largitione nostrorum fidelium in tenimento Messane. Ipsi etiam monasterio de ampliori gratia confirmamus in perpetuum ecclesiam, grancias, predia, possessiones, culturas, terras, molendina, tenimenta, villanos, homines spectantes ad dicta loca, libertates et immunitates quascunque ab imperatoribus. . . . . . . comitibus, baronibus et aliis quibuscumque, ut idem monasterium ea habeat libera ab omni exactione regalium lignaminum vel servitute aliqua quocumque nomine. . . . . . . . . servitio. . . . ut infrascriptis privilegiis et instrumentis dinoscitur contineri, et sicut ea. predictorum regum Sicilie. nostri...

... et licet in aliis privilegiis regni mandato et cetera generaliter apponatur...

... nostre restitutionis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium. . . anno, mense et indictione subscriptis. Datum Brundusii, etc., ut in altero.

II. Pars 2.

119

poribus consuevit, utatur. Que privilegia juxta generale edictum factum a nobis in curia Capuana de privilegiis resignandis dictus abbas et conventus nobis humiliter resignarunt. Ipsorum itaque privilegiorum inspecto tenore, ad humilem supplicationem eorumdem abbatis et conventus, eterne retributionis intuitu, de innata pietatis nostre gratia, et eadem eis restituimus et omnia que continentur in eis eidem monasterio specialiter duximus confirmanda. Concedimus itaque et confirmamus ipsi monasterio in perpetuum heremum in quo situm est monasterium ipsum cum omnibus rationibus, tenimentis et pertinentiis suis et casale Spatule cum cultura que dicitur de Murruni, ecclesiam Sancti Leontis cum casali suo, hominibus, culturis, prediis, pascuis et massariis et omnibus justis tenimentis et pertinentiis suis, ecclesiam Apostolorum et grangiam Arsafie cum casalibus, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Stili, ecclesiam Sancti Fantini et ecclesiam Sancti Nicolai de Trivio cum omnibus pertinentiis et tenimentis earum, ecclesiam Sancti Jacobi de Mentabro cum casalibus suis, videlicet casale Mentabri, Gasparine et Arunchi cum omnibus pertinentiis et tenimentis suis et cum universis villanis quos habet idem monasterium in predictis casalibus et cum villanis quos monasterium ipsum habet in casali Stalacti qui dicuntur de Assi et aliis villanis qui habitant per diversa loca in territorio Squillacii. Concedimus etiam et confirmamus dicto monasterio ecclesiam Omnium Sanctorum que dicitur grangia de Camaroto et ecclesiam Sancti Sossii cum hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Satriani et Badulati, quas ecclesias ipsum monasterium cum tenimentis suis habet et possidet ex donatione comitum et baronum. Item concedimus et confirmamus ecclesiam Sancti Blasii cum hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Sancte Catharine, quam monasterium habet et possidet ex donatione domine Nide, domine ejusdem castri Sancte Catherine. Item concedimus et confirmamus grangiam de Capistris cum casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio terre Arenarum, quam monasterium habet et possidet ex donatione dominorum ipsius terre Arenarum. Item concedimus et confirmamus grangiam de Cuculo in territorio Squillacii, grangiam Sancti

« ZurückWeiter »