Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rebus ipsorum aliqua molestia vel damno vexare non praesumant; eisdemque patronis et nostris simul nantiis et ceteris nostri imperii fidelibus diligenter injungimus ut eamdem ecclesiam Sancte Crucis de Eremo Fontis Avellane et omnes ecclesias que sibi aliquo jure pertinent vel pertinere videntur, ubicumque sint, per omnes personas et pertinentias earumdem et ab omni incursu violentie semper defensare studeant. Confirmamus etiam eidem ecclesie Sancte Crucis et ejusdem ecclesiis sepedictas omnes possessiones et vasallos quos et quas hactenus tenuit et possedit et quos et quas deinceps juste et rationabiliter acquirent, et ut ipsa loca crescere et augmentari possint, damus licentiam marchionibus, comitibus, valvassoribus et universis imperii nostri fidelibus ut pro redemptione et salute animarum suarum possint et a nobis plenissimam licentiam habeant rectoribus sive fratribus prelibatarum ecclesiarum recipientibus nomine et vice ipsarum donare aut vendere de suis possessionibus aut vasallis, non obstantibus constitutionibus a nobis factis aut etiam in posterum faciendis quin ipse donationes vel venditiones obtineant firmitatem, et ipsi pacem in eis et quietem nostre auctoritatis edicto stabilimus. Preterea concedimus et confirmamus ipsi ecclesie et ipsis ecclesiis omnes homines vel vasallos et possessiones quos et quas nunc habent vel in posterum juste habituri sunt, et quicquid in eis juris habemus ipsis confirmamus et nominamus : hospitale apud Esium cum universis suis pertinentiis et quicquid habent in tota Marchia ; item monasterium Sancte Marie foris portam de Faventia et quidquid habent vel habituri sunt in tola Romandiola ; item ecclesias Sancti Fortunati et Sancti Egidii de Castello et quicquid habent vel habituri sunt in tota Thuscia; item monasterium Sancti Andree de insula cum omnibus suis pertinentiis et quicquid habent vel habituri sunt in toto ducatu ; item monasterium Sancti Nicolai de Cornu cum universis suis pertinentiis et quicquid habent vel habituri sunt in toto regno. Si quis vero preterea clementie nostre statutis ausu temerario contraire presumpserit, pena quinquaginta librarum auri puri sit condempratus, quarum medietas fisco nostro, residua prefate ecclesie Eremi Sancte Crucis exhibeatur. Ut autem hec nostra institutio rata in perpetuam babeatur, presentis privilegii paginam fecimus inde conscribi

et nostre majestatis sigillo roborari. Volumus autem predictos fratres hujus privilegii donationibus uti in bonis illis que ipsi jure retinent vel quasi ad manus suas tenent et deinceps retinenda sunt.

Hujus rei testes sunt dominus Berardus Panormitanus archiepiscopus et domini imperatoris familiaris, ducas (sic) Raynaldus, Henricus de Murro (Morra?) magister justitiarius, Richardus camerarius, Rofredus de Benevento et Petrus urbis prefectus, et alii quamplures (1).

Signum domini Friderici Romanoruin regis invictissimi.

Ego Gualterius imperialis aule cancellarius, vice Philippi Coloniensis archiepiscopi et Italici regni archicancellarii, recognovi (2).

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo primo, indictione nona, regnante domino Frederico Romanorum rege gloriosissimo, anno regni ejus primo , Capue, octavo kalendas julii, feliciter. Amen (3).

apud Nomum (0), 1° povembris

1221.

Fridericus, Romanorum imperator, ad instantiam Alberti Tridentini episcopi communitati de Scovolo in territorio Brixiano (scilicet San-Felice et Portexio) privilegium Friderici avi sui confirmat et ipse eamdem in sua protectione recipit.

(Edit. ap. Chuel, Regest. Frider. III Roman. imperat., anhang, p. CII, 0° 85;

insert. in confirmatione ann. 1448, 10 octobr. apud Neustadt.) In nomine sancte el individue Trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Imperialis

(1) Testes dubii, praecipue Henricus de Morra et Petrus praefectus urbis.

(2) Notatio cancellarii sumitur ex diplomate Friderici primi, dato Cucurani, 14 kal. april. 1177 (ibid., p. 67). Unde etiam pars prima documenti usque ad : Confirmamus etiam eidem ecclesie, etc., transumpta videtur. Nomen vero Godefridi cancellarii falsarius in Gualterium inepte mutavit.

(3) Notae chronologicae sat bene inter se concordarent, nisi quod 24 junii 1221 imperator in Sicilia, non apud Capuam versatus fuerit.

eminentia justis postulationibus fidelium suorum consuevit aures accommodare benignas. Ideoque noscat tam presens etas quam successura posteritas quod nos respicientes et animadvertentes concessionem sive indulgentiam et investituram quam dominus Fridericus avus noster fecit communitati et universitati de Scovolo in territorio Brixiano (1), eam concessionem et datam sive investituram, ad instantiam Alberti Tridentioi episcopi qui nobis et imperio fidelis inventus est, auctoritate imperiali confirmamus, corroboramus atque integerrime donamus quod ipsam communem et universitatem de Scovolo, mares et feminas cum uxoribus et filiis ac filiabus ipsorum, servis et ancillis suis, omnibus proprietatibus el substantiis eorum mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris, sub nostri imperialis potestatis (sic) ex integro in perpetuum recepimus. Precipimus ilaque ut nulla civitas, nullus episcopus, dux, marchio, comes seu aliqua persona dictam communem et universitatem de Scovolo in eo loco habitantes nunc et in futurum destringere, pignorare vel calumpdiari presumat, nec fiat eis contradictio venandi, piscandi, negoliandi, occupandi per totum lacum Benacum, ripaticum, theloneum, hostaticum aut aliquam publicam functionem ab eis aliquando exigat; et si quis contra predicta venire temptaverit, centum libras puri auri persolyal, medietatem camere nostre, aliam medietatem injuriam passis. Ut autem hec vera credantur, signo et sigillo postro jussimus communiri.

Hujus rei testes (sunt] Albertus sancte Magdeburgensis (ecclesie) archiepiscopus, Albertus Tridentinus episcopus, Andreas Alpinus (2), Reinaldus dux (Spoleti), et reliqui.

(1) Scilicet ann. 1156, quinto idus julii, indict. IV, juxta Veronam. – [bidem insertum.

(2) De primo teste, qua causa eum suspectum habeamus, cf. supra p. 146, not. 1. De secundo autem haec videmus ap. BONELLI, Notiz. istor, intorno ad Adelpreto, etc. « Nell' ano dotazione della cronaca del Cauriolo, p. 251 e seqq., si rapporta un privilegio accordato da » Federigo II imperatore a Biemino da Manerba cittadino Bresciano, nell'anno 1224, in cui o questo nostro vescovo vien appellato Andrea Alpino cescovo di Trento. » Legendum tamen putamus, sicut in isto fictitio privilegio: Tridentinus episcopus seu electus, Andreas Alpinus, etc. Forsitan idem Andreas quem ad ann. 1249, decembri, Andream Lupinum regis vallettum vocatum invenimus, nisi sit Andreas regni Siciliae logotbeta , qui supra, p. 145, inter testes annumeratur.

Signum domini Friderici Romanorum invictissimi imperatoris et regis Sicilie.

Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius et totius Italie legatus recognovi.

Acta sunt hec anno a nativitate Domini M.CC.XXI, kalendis novembris, indictione nona, imperante domino nostro Friderico Romanorum imperalore, semper augusto et rege Sicilie, anno Romani (regni] ejus octavo, in Sicilia XIIII, imperii vero secundo (1).

Data apud Nomum (Panormum?), feliciter. Amen.

1221.

Fridericus, Romanorum imperator, Ottobellum de Pimignaco, fratrem ejus et nepotes in territorio Brixiensi ad nobilitatis gradum sublimat et in suam imperiique protectionem recipit.

(Memorat. ap. CAMEL , loco supra citato, p. CIII, do 86, ex confirmatione Fride

rici III dat. ap. Neustadt, 10 octobris 1448, pro Folo de Lamora et nepotibas ejus Johanne et Baldo de Lamura de Pigninaco. Privilegium autem Friderici secundi, nulla temporis nota expressa, his verbis indicatur:)

«Cam claro memorie Fridericus secundus antecessor noster Ottobellum de Pimignaco, Talchevolum ejus fratrem, Venturam, Lanfrancum eorum nepotes ac Clamottum quondam Uberti de quorum progenie, etc., territorii Brixiensis, etc., propter eorum grata servitia ad nobilitatis gradum sublimaverit nobilesque valvassores creaverit, ac perinde erexerit ac si de nobilibus antiquis valvassoribus nati fuissent, eosdem in suam et imperii protectionem recipiendo, ipsosque ab omni solutione thelonei, fodri, ripatici, hostatici et quavis alia publica functione eximendo, prout hec in literis prefati regis (sic) Friderici desaper confectis quas hic haberi volumus pro sufficienter expressis, plenius continetur. »

(9) Nolae chronologicae , praecipue anni regnorum et imperii , inter se non concordant.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, Petro abbati monasterii Virginis Mariae Heremitarum et Sancti Stephani de Nemore atque conventui ejus restituit et confirmat omnia ipsorum privilegia juxta generale edictum in curia Capuana factum sibi resignata, conceditque et confirmat multa alia jura et possessiones quae ibidem nominatim exprimuntur.

(Edider. MACCIUCCA, Esame delle cart. vantate, raccolt. n° 24. - TROMBY, Hist.

critic. diplomat. ord. Cartus., tom. V, append., p 95 et 98. Collat. cum pergamena
in archivo reg. S. Severini apud Neapolim. Altera et brevior versio in qua nomen
Tapkredi inseritur, novum super privilegii falsitate argumentum praebet.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Impensis nobis a Domino beneficiis respondemus et ei gratiarum offerimus holocaustum cum sacrosanctas ecclesias et loca venerabilia favore nostre clementie intuentes, earum paci et quieti misericorditer providemus, et que ibi ab aliis collata sunt nostra imperialis serenitas ratibabitione confirmat et ea muneribus sue liberalitatis augmentat. Attendentes itaque devocionem et fidelitatem Petri venerabilis abbatis et conventus monasterii gloriose Virginis Marie Heremitarum et Sancti Stephani de Nemore necnon et quante devotionis studio in eodem venerabili monasterio creatori omnium famuletur et quanta vigilantia in timore Domini sancta ibi colitur religio, monasterium ipsum cum universis obedientiis hominibus et pertinentiis suis sub clipeo nostre protectionis recepimus et tenemus (a). Confirmantes ei universa privilegia, concessiones et libertales

(a) Ex tunc incipit aliud privilegium, quod ediderunt quoque Macciucca et Tromby, locis supra citatis. Quantum vero propter hoc contra Macciuccam nitatur Tromby, nihil nostra sententia proficit. Ita autem sequitur : Confirmantes ei universa privilegia, concessiones et libertates que ibi tam a comite Rogerio, regibus Sicilie Rogerio, Guillelmo primo et secundo et Tankredo pie memorie et augusto domino imperatore Enrico et

« ZurückWeiter »