Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

t. XXIV, p. 897. -- Anno Domini 1227, mense martio, egressi sunt de civitate Wormaciensi simul et semel plus quam quadringenti cives crucesignati ad subsidium Terrae Sanctae ad partes ultra marinas. Annal. Wormat. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 174.

Notitia documentorum de quibus non sat bene constat.

Segue dil detto anno (1221 circa medium februarium) che il reverendo Corrado vescovo Metense, vicario imperiale, pronuncia et sententia cum cognitione di causa le ragioni di esigere le albergarie colte et fodre pertenere a li conti di Langusco nel luoco di Cassano et sua villa siti ne lo episcopalo di Dertona , et condana il sindico di la detta citta a restituire a detti conti certi beni che la citta li tenea : como per instrumento rogato per Gallielmo Bellino notaro Vercellense archiviato. Costa, Chronaca di Tortona, p. 70.

Swikerus (praepositus monasterii Curwaldensis) anno 1220, XIII kalendas martii (17 febr. 1221), ab Henrico Romanorum rege diploma et anno 1222, IX kalendas junii (24 maii), ab Honorio papa bullam obtinuit, quibus coenobium Curwaldense ab omni exactione liberum declaratur. EICHORN, Episcop. Curiensis, p. 353.

rabilis dopnus archiepiscopus Brundusinus offert milites pedites quinque.- Venerabilis doprus archiepiscopus Ydronti offert milites pedites quinque. — Venerabilis dopnus episcopus Astea nensis offert milites pedites tres. - Venerabilis dopnus episcopus Castellanatensis offert milites pedites duos. — Venerabilis dopnus episcopus Lyciensis offert milites pedites quatuor. - Venorabilis dopnus episcopus Gallipolitanus offert milites pedites duos. — Venerabilis dopnus cpiscopus Ugentinus offert milites pedites duos. Dopnus abbas monasterii Sancti Andreas in insula de Brundusio offert milites pedites tres et unum equitem. — Dopnus abbas Sanctae Marias do Nereto offert milites pedites sexe et quatuor equites. - Dopnus abbas Sanctorum Nicolai et Cataldi Lyciensis offert milites pedites tres et duos equites.

Signoritio Santacroce nel 1224 (verisimiliter mense martio) dall'imperadore Federico ottenne il jus del macello ch' il detto imperadore haveva in Barletta vicino Santa Maria in Sabartio. CAMPANILE, Dell insegne de nobili, p. 240.

Crebrescente inde fama sanctitatis (Reginaldi), Constantia Siciliae regina ac imperatoris Friderici II conjux per diploma datum Catanae anno 4222 (1), 24 februarii, jussit coenobium (S. Dominici) transferendum ac regium magpificumque exaedificandum suis sumptibus intra urbis (Syracusiae ] moenia, ubi nunc videmus illustre. Autographum in tabulario urbis tradunt. PIRRUS, Sicilia sacra, t. I, p. 656.

Fridericus, Romanorum imperator, monasterio Ilfeldensi privilegium impertitur, octobri 1223. LEUCKFELD, Antiquit. Ilfeldens., c. VIII, paragr. 4.

1223. Fridericus, Romanorum imperator, emit com Berardo archidiacoDo Sarsinati pro indiviso partem montis Spellani. ANTONINI, Storia di Sarsina, ap. FANTUZZI, t. VI, p. 257.

1224. Fridericus, Romanorum imperator, investivit abbatem Ranclae de Rancla et aliis castris et ecclesiis. Ibidem.

Fridericus, Romanorum imperator, ann. 1224 et 4225 investivit Matthaeum de Melatino, militem et fidelem suum, de quibusdam terris feudalibus in tenimento Squillacii. PALMA, Storia eccles. e civile dellApruzzo, t. II, p. 14.

Scrivendo il pontefice Honorio (circa julium 1226) allo arcivescovo di Milano insieme col Mantuano eletto che comandassero a i Milanesi che

(1) Memorat quoque INVEGES, Annali di Palermo, t. III, p. 548, sed perperam Friderico ipsi documentum tribuit, quem tunc temporis una cum Constantia apud Cataniam moratum fuisse absone credidit.

destruggessero il ponte di Ticino e Vigevano restituissero a i Pavesi. B. Corio, Histor. di Milano, p. 90 verso.

DOCUMENTA SUSPECTA SEU SPURIA.

Capuae, 25 mali 1221.

Fridericus, Romanorum imperator, Manfredum Salutiarum marchionem marchionatu Salutiarum investit, cujus fines et districtum in ipso diplomate describit.

(Edid. MULETTI, Storia di Saluzzo, t. VI, p. 332, ex copia de anno 1306. Adest

ibidem t. II aliud et deterius exemplar, ubi pro 1221 legitur 1226.)

Datum Capue per manus Petri de Vineis regoi protonotarii, anno Domini MCCXXI, XXV maii, indictione IX, imperii anno I, regni Jerosalem III, regni Sicilie XXV (1).

Capuae, 24 junii 1221.

den. Fridericus, Romanorum rex, ad imitationem Henrici imperatoris

patris sui, eremum Sanctae Crucis Fontis Avellanae cum universis
ejus ecclesiis et pertinentiis in sua speciali protectione recipit.
(Edider. MITTARELLI et COSTADONI, Annal. Camaldul., t. IV, append. no CCXLVII,

p. 416, ex archivo colleg. Hungarici de Urbe; insertum in transumpto ann.

1271, in capitulo S. Nicolai de Cornu exemplato.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus divina favente clementia Romanorum rex (2), semper augustus. Ad temporalis regni

(0) Quam inepte has notas imperitus scriba disposuerit, praemuniendum longiori sermone lectorem supervacaneum prorsus arbitramur.

(2) Sic pro Romanorum imperator, omisso sicut infra regni Siciliae titulo.

gloriam et eterne retributionis meritum apud regem regum nobis proficere credimus si piis et religiosis locis sollicite provideamus et Deo in iis (servientes ab infestatione malorum hominum securos et quietos nostre defensionis munimine reddamus. His autem precipue regie benignitatis nostre clementiam libentius decrevimus impertiri quibus sue religionis et honestc conversationis intuitu serenissimum patrem nostrum Henricum Romanorum imperatorem, semperaugustum, propensiorem imperialis excellentiesue gratiam et defensionis sue protectionem contulisse cognovimus. Quia fratres de eremo Sancte Crucis Fontis Avellane et ceteros fratres in suis ecclesiis ad ipsam eremum pertinentibus commorantes sacris operibus jugiter insudare et bona fama in domo Dei flagrare intelleximus, dignum duximus ampliori nostre serenitatis clementia locum ipsum et loca ipsius superias nominata et possessiones eorum intueri, et propensioris gratie beneficio personas et res ipsorum una cum excellentissimo patre nostro Romanorum imperatore augusto manutenere. Notum igitur facimus omnibus Christi et nostri imperii fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos prefatam ecclesiam, scilicet eremum Sa acte Crucis Fontis Avellane et ecclesias que sic pertinent vel pertinere videntur, ubicumque sunt, cum universis ejus et earum pertinentiis in nostre tuitionis speciale patrocinium una cum predicto patre nostro tanta benevolentia recepimus ut omnia ejusdem ecclesie earumdem ecclesiarum fratribus inibi Deo servientibus spectantia ea pace que rebus fisci nostri debetur semper frui velimus. Ea propter omnibus imperii nostri fidelibus, marchionibus, comitibus, civitatum consulibus, capitaneis, vavassoribus, et universis publicam administrationem gerentibus et ceteris quibuslibet hominibus sub debito fidelitatis qua nostro imperio adstricti sunt firmiter precipiendo mandamus quatenus nihil unquam de omnibus possessionibus et universis bonis que prefatis attinent fratribus violenter aut contra voluntatem eorumdem fratrum contingant aut tollant, ac eos tam in hominibus sive vassallis quam in animalibus, tam in edibus quam in agris, in omnibus omnino rebus et locis ad jus eorum pertinentibus nulla prorsus tributorum vel angariarum aliorumve servitiorum exactione molestent, quum nos eosdem fratres ac possessiones et bona ipsorum ab his exactionibus liberos de cetero et

II. Pars 2.

118

immunes fore statuimus. Ad augmenta quoque regalis gratie de fodero regali banc eisdem fratribus indulgemus et concedimus commoditatem quatenus id de eorum manualibus et quibuslibet ipsorum ecclesiis et terris et hominibus vel vassallis, ubicumque proprias et eis specialiter pertipentes habent possessiones et cotera bona sua, nec marchio nec comes nec capitaneus nec ullus consulatus aut potestas nec aliqua exigat persona, sed tempore quo illud dandum est fratres predicti id per omnes homines sive vasallos suos fideliter colligant et de ipso fodero ob salutem anime nostre ad utilitatem ecclesie sue et ecclesiarum suarum disponant. In ejusdem quoque fodri collectione talem modum imponimus et definimus ut a singulis vassallorum suorum focis qui ipsis scilicet fratribus specialiter anne. ..... nuntii nostri, denarios duodecim tantum recipiantur et de his ecclesie sue necessitatibus, ut supra dictum est, provideatur, et ipsi fratres vel eorum homines vel vasalli ultra hanc mensuram a nostris nuntiis vel quibuscumque aliis nulla datione graventur. Insuper jubemus ut liceat eisdem fratribus homines sive vasallos ipsorum supra sua, id est ecclesie illius bona vel ecclesiarum suarum, de loco ad locum pro libito suo transferre et ad utilitatem suam transmutare, nullo vetante vel impediente. Preterea statuimus ut nullus judicum tam de civitatibus quam de forensibus locis habeat potestatem judicandi vel ad judicium vocandi homines vel vasallos prefate ecclesie vel ecclesiarum predictarum, nisi causa prius fuerit ad priorem et fratres perlata et ab eisdem emendatio vel secundum justitiam vel secundum amicabilem compositionem reverenter et amicabiliter requisita. Precipimus etiam firmissime omnibus judicibus tam [in] civitatibus quam extra per castella et villas constitutis, si quando contigerit predictos fratres proclamationem super illatis sibi injuriis facere, ut statim judices celeri eis justitia subveniant et presens predictumque auxilium contra adversariorum violentias eis efficaciter impendant. Insuper statuimus ut ipsi fratres causis civilibus sacramentum calumnie prestare non cogantur, et quod eis nulla prescriptio temporis objiciatur nisi centum annorum. Precipimus etiam ejusdem ecclesie et ipsius ecclesiarum patronis firmiter injungentes quatenus predictam ecclesiam et ecclesias ad ipsam spectantes vel in hominibus aut vasallis vel in ullis

« ZurückWeiter »