Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

AD SECUNDAM PARTEM

HISTORIAE DIPLOMATICAE.

Sub monte Rosulo prope

Fridericus, Romanorum imperator, renovat et confirmat communitati Astensi privilegium quod ipse tempore regni sui, scilicet Suterium anno 1219, mense februario, jam eidem concesserat.

(Edit. ap. JAC. DURANDI, Sagg. sulla lega Lombarda, p. 76, ap. Memor. dell' academ. di Torino, t. XL; unde plenius instructi nunc ad integrum exhibemus. Vid. supra, p. 67.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus II divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Consuevit imperialis circumspectio fidelium suorum justis votis facilem atque benignum suis locis prebere assensum, et in his que jamdudum a regia obtinuerunt munificentia, imperialis confirmationis obtinere patrocinium. Hujus igitur pagine testimonio ad notitiam presentium atque ad memoriam devenire volumus futurorum quod nos uberiori benevolentia respicientes fidelitatem, devotionem necnon grata atque assidua servitia dilecti nobis communis Astensis, que ipsum commune imperio semper exibere consuevit, de certa scientia renovamus atque confirmamus eidem communi privilegium quod nos tempore Romani regni nostri, de solita benignitatis nostre gratia, conferre dignati sumus; eidem communi concedentes, donantes, largientes atque recognoscentes ipsi communi tam in castris et villis quam in comitatibus seu jurisdictionibus atque omnibus aliis juribus et honoribus, tunc temporis vel modo per ipsum commune detentis, omnia que in ipso privilegio inde ei a nobis indulto continentur

II. Pars 2.

116

20 novembris

1220.

seu de quibus in eo fit mentio; volentes atque imperiali edicto sancientes ut ipsum commune et civitas Astensis ea omnia de cetero habeant, possideant atque detineant auctoritate imperiali sine cujuslibet persone contradictione, eisque amodo pacifice utantur. Unde istud privilegium dicte civitati et communi ex certa scientia in prejudicium cujuslibet liberaliter contulimus. Ut itaque hec renovationis atque confirmationis nostre forma sepedictis Astensibus perpetuo sit valitura, hoc scriptum eis indulsimus sigillo nostro communitum.

Interfuerunt testes Bertholdus patriarcha Aquilegensis, Sifridus archiepiscopus Moguntinus, Jacobus Taurinensis episcopus, Henricus Bononiensis episcopus, Bertholdus Brixiensis episcopus, Albertus Tridentinus electus, Guilielmus marchio Montis ferrati, Conradus et Obizo marchiones Malaspine, Anselmus de Justingen marescalcus, Warnerius dapifer imperii, Eberardus de Lutra (a), et alii quamplures.

Signum domini Friderici invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti et regis Sicilie.

Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Engelberti Coloniensis archiepiscopi totius Italie archicancellarii, vidi et recognovi.

Acta sunt hec anno Domini MCCXX, imperante domino Friderico II divina favente clementia Romanorum imperatore, semper augusto et glorioso rege Sicilie, anno imperii ipsius I, regni vero Sicilie XXIII.

Datum sub monte Rossulo prope Spaterium (Suterium), per manum Henrici prepositi Constantiensis, anno suprascripto, III kalendas decembris, indictione IX.

In castris prope Floren

tinum, decem

bri 1220.

Fridericus, Romanorum imperator, Conrado et Opizzoni marchionibus Malaspinae et eorum haeredibus omnes possessiones et omnia jura ibidem expressa in feudum concedit et confirmat.

(a) In impresso de Luce, male.

(Edider. LUNIG, Cod. Ital. diplomat., t. II, p. 376. - MACCIONI, Cod. diplomat. Malaspin., pars II, p. 13 et 14. Fere de verbo ad verbum renovatum ex privilegio Friderici I de anno 1164, ap. LUNIG, Ibidem, p. 379.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus II divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Apud fontem imperialis eminentie fidei sinceritas, preclara devotio et honesta servitia precipuum locum semper obtinuerunt; invictissimi quoque principes et illi qui pro dilatando imperialis corone solio fideliter laborarunt in desideriis suis congruum effectum consequi omni tempore laudabiliter meruerunt. Quapropter universorum imperii fidelium noverit etas et successura posteritas quod nos dilectis charissimis et fidelibus nostris Conrado et Opizzoni marchionibus Malaspine pro eorum magnificis et claris servitiis et heredibus suis legitimis concedimus et confirmamus omnia que in Januensi marchia vel in archiepiscopatu ejus antecessores eorum rationabiliter habere visi sunt, tam in civitate quam extra, cum omnibus regalibus et cum omnibus his que ad ipsorum marchiam pertinere noscuntur cum omni honore et districtu, et medietatem omnium eorum que habuerunt in Lavania et in valle Segestri, Castellam Novum cum curia sua et omnia quae nunc justo titulo habent in comitatu Lunensi : curiam videlicet de Vezanio (a) cum castello, Levantum cum curia, quartam partem Rivalte et curie, Corvariam cum curia, quartam partem Benellini (b) de castro et curia Madrognani, quartam partem castri et curie Vallerani, quartam partem Arcule (c), quartam partem castri et curie Ponzani, quartam partem castri et curie Masse, quartam partem castri et curie Cervarie, quartam partem castri et curie. . ., quartam partem curie Herbarie, Aymillie (d) quartam partem, quartam partem vallis Plane, Galixe medietatem castri et curie, Montem totum cum curia; Trixianam cum tota curia, Groppum, Fuscum, Malvidum cum tota curia et pedagio,

(a) In altero de Aramo.

(b) Ibidem Bevilini.

(c) Ibidem Areole.

(d) Ibidem Aule, minus recte.

Mulatium (a) cum tota curia, Zexulam (b) cum tota curia, Fillaterie quartam partem castri et curie, Belvedere cum tota curia, quartam partem Montis Longi, Cerri cum tota curia, quartam partem curie de Cumano; in valle Tauri, Carum cum tota curia, Filetum cum tota curia de Galbetini, Complanum cum tota curia, Fastagium, Bedognam cum tota curia, Petram Rubeam cum tota curia, Carexi cum omnibus que habent in curia, Sexegnani (c) cum tota curia, Melletum cum tota curia et Figarollum, Togillum cum tota curia et pedagio, Montobium cum tota curia; in valle Trebie montem Brunum cum tota curia, Crucem cum tota curia et pedagio, Carezetum cum tota curia, Lozum cum tota curia, Zerbam cum tota curia, montem Arzolum (d) cum tota curia, Onetum cum tota curia, tres partes Brugnanelli, castelli et curie, Petram Corvam cum tota curia, Petram Fillariam cum tota curia, Vixiranum cum tota curia, curiam de Fillino, Robbianum (e) cum tota curia, Ozexii tres partes castelli et curie, Rivalgari tertiam partem castelli et curie, Rivaltum cum tota curia, medietatem Gragnane, castelli et curie, Sanctum Petrum in Cerro cum tota curia, Curtem majorem, Curtem de Verna et omnia que habent in Carolo cum piscationibus et ripatico, Groppum Dichanum (f) cum tota curia, Gazium et omnia que habent de jure in Placentia in civitate et comitatu et omnia que habent in episcopatu et comitatu Cremonensi, Sollarollum (g) cum tota curia, quartam partem Vidaliane, quartam partem Caxallis majoris, quartam partem Rivarolli; in valle Stafule Petram Gruam cum tota curia, Sanctam Margaritam cum tota curia, Minghonigam cellam cum tota curia, Montefortem cum tota curia, Nivionum cum tota curia, Auramalam cum tota curia, Petram cum tota curia, Sallianum cum tota curia, Caxallassi cum tota curia, Pisedecorem (h) cum tota curia, Calcinamam cum tota curia, (a) In altero Mulazanum.

(b) Ibidem Cesolam.

(c) Ibidem Sesegna.

(d) Ibidem montem Areoli.

(e) Ibidem Bobianum.

Ibidem Duganum.

(g) Ibidem Dolazolum.

(h) Ibidem Piro de Cornu (?).

« ZurückWeiter »