Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Henricus, Romanorum rex, abbatiam Veteris Montis (Altenberg), Cisterciensis ordinis, cum omnibus bonis ejus sub sua defensione recipit, atque eidem confirmat exemptionem thelonei per alveum Rheni tam in Bopardia quam in Werda.

(Edid. LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 66, n° 124')

Heinricus septimus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, omnibus in perpetuum. Cum nichil majus a Deo anima susceperimus, Deo debemus indulgere per omnia que quidem nobis cariora reservamus. Hac igitur salubri consideratione, non solum ad presentium notitiam, verum et futurorum volumus pervenire quod abbatiam Veteris Montis, Cysterciensis ordinis, cum omnibus personis, monachis videlicet et conversis, ibidem Deo famulantibus et eorum mancipiis et bonis eorum omnibus mobilibus pariter et immobilibus in nostram tuicionem et defensionem recepimus, volentes ut eadem ecclesia Veteris Montis ab omni perturbatione quorumlibet hominum salva semper sit et secura; et quemadmodum eidem ab illustrissimis progenitoribus et predecessoribus nostris, avo videlicet et patre nostro, ab antiquo concessum est, ex regia nostra liberalitate confirmamus eidem ut quecumque bona fratres ipsius per alveum Reni sursum sive deorsum duxerint libera pertranseant, et sine omni theloneo nec non exactione tam in Bobardia quam in Werda deducantur. Ne quis autem huic confirmationi nostre ausu temerario presumat obviare, presens privilegium conscribi dignum duximus et sigilli nostri munimine roborari.

Testes sunt Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Hermannus prepositus Werdensis, Gerardus comes de Diez, Arnoldus de Gimmenik, Gerardus de Sinzich, Gernandus burgravius de Werden, Conradus notarius de Bobarden, Wilhelmus advocatus Aquensis, frater Bertoldus de

II. Pars 2.

108

Werden, 27 septembris.

Tonroth (a) domus Teutonicorum, Ulricus notarius regis, et alii quamplures.

Datum apud Werden, anno dominice incarnationis M.CC.XXV, quinto kalendas octobris, indictione XIIII.

Apud Sinzig,

12 octobris.

Henricus, Romanorum rex, de providentia consilii sui ecclesiae et canonicis Aquensibus confert jus quoddam in villa sua Sintzig quod Rostant nominatur, pro quo sibi et imperio sex solidi solvebantur, et quamdam aream adjacentem domui quam Fridericus imperator pater suus eidem ecclesiae in civitate Aquensi contulit.

(Edider. Quix, Codex diplomat. Aquens., t. I, p. 101. — LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 67, n° 125.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Heynricus septimus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Ad utriusque vite felicitatem prodesse nobis non ambigimus, si loca divino cultui mancipata curaverimus ampliare et innate nobis pietatis subsidio promovere. Ea propter noverint tam presens etas quam successura posteritas quod nos ob reverentiam beatissime Virginis Marie ac pro remedio anime nostre et progenitorum nostrorum divorum imperatorum et regum, de providentia consilii nostri, ecclesie et canonicis Aquensibus contulimus jus quoddam in villa nostra Sinzeke quod Rostant nominatur, a quo ex ordinatione inclite recordationis F. serenissimi imperatoris attavi nostri annuatim nobis et imperio Coloniensis monete sex solidi solvebantur, a tali pensione et solutione canonicos Aquenses pro tempore constitutos absolventes et perpetuo eximentes. Ad hec etiam aream quamdam versus curiam in civitate Aquensi domui quam serenissimus pater noster F. Romanorum imperator contulit dicte ecclesie adjacentem, in longitudine (a) Rectius de Tannenroth.

dicte domus et in latitudine prefate aree, eidem ecclesie contulimus; precavere volentes ne propter nimiam vicinitatem adjacentium domorum claustrum et ecclesia aliquo incendio in posterum possit periclitari. Ad hujus itaque donationis nostre robur in posterum duraturum, presentem paginam conscribi et sigilli nostri munimine jussimus insigniri (1).

Testes hii sunt Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Herimannus Werdensis prepositus, Sibodo Aquensis decanus, Gerardus comes de Diez, frater Bertoldus de Tannenrode, burgravius Johannes de Hammersteyn, Wilhelmus advocatus Aquensis, Arnoldus de Gimmennich, Gerardus de Sinzeke, Hertwicus magister coquine, et alii quamplures.

Actum apud Sinzeke, anno ab incarnatione Domini M. CC. XXV, IIII idus octobris, indictione XIIII, anno regni nostri quinto.

21 octobris.

Henricus, Romanorum rex, notum facit universis quod Otto Frankenfurt, praepositus ecclesiae S. Servatii in Trajecto, consanguineus suus, omni actioni quae super donatione obedientiae et jure patronatus ecclesiae in Fletingen ipsi competere videbatur, renuntiavit et omne jus capitulo S. Servatii ad terminandam litem liberaliter contulit.

(Inedit. ex chartular. S. Servatii Trajectens. in Bibliot. maj. Parisiensi, tom. I, fol. 45 recto; ex origin. ibid., tom. III, fol. 5. Quo in loco mentio fit sigilli quondam filis sericis viridis coloris appensi.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus septimus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Notum sit tam presentibus quam futuris quod cum inter dilectum consanguineum nostrum Ottonem ec

(1) Quae quidem donatio confirmata fuit a Conrado episcopo Portuensi et Sanctae Ruffinae, legato Sedis Apostolicae, apud Coloniam, 3 idus februarii (1226), et ab Henrico comite de Monte filio Walrami ducis de Limburg, apud Monjoie, X kal. junii (1226). Cf. Quix, Ibidem, p. 102 et seqq.

clesie beati Servatii in Trajecto prepositum ex una parte et capitulum ejusdem ecclesie ex altera super donatione obedientie et jure patronatus ecclesie Fletingensis cum suis pertinentiis questio sepius mota fuisset, idem prepositus omni actioni que contra prefatum capitulum super eisdem rebus sibi competere videbatur, effectuando (?) renunciavit. Insuper etiam propter cautelam abundantem, presente capitulo supradicte ecclesie, pro remedio anime sue, fratribus ibidem die noctuque Deo famulantibus quicquid juris ad eum pertinebat super rebus superius expressis liberaliter contulit; tali tenore adhibito quod de fructibus exinde provenientibus panis cotidianus fratrum in ecclesia jam dicta residentium augeatur. Statuimus igitur et sub interminatione gratie nostre precipimus ut nulla persona, humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, factum idem audeat infringere vel aliquo dissensionis scrupulo perturbare. Ad cujus rei certam evidentiam presentem paginam conscribi et sigillo nostro fecimus insigniri.

Testes hii sunt Sifridus Moguntinus archiepiscopus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Henricus Wormatiensis episcopus, Otto comes de Thekemburg, Conradus comes Silvestris, Conradus comes de Everstein, Theodericus de Heinisberg, Gerlacus de Budingen, Wernherus dapifer de Bolanden, Conradus notarius de Bobarden, et alii quamplures.

Actum apud Frankenfurt, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo vigesimo quinto, duodecima kalendas novembris, indictione decima quarta.

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem Engelberti Coloniensis archiepiscopi et fratrum cœnobii Campensis, eisdem fratribus indulget ut quascumque possessiones a fidelibus imperii obtinuerint sine qualibet contradictione in perpetuum possideant.

(Edid. LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 68, n° 127.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Ad hoc divina disponente Providentia ad regni gubernacula nos credimus esse sublimatos, ut servorum Dei utilitatibus in temporalibus subsidiis regia liberalitate consulamus et propensiori diligentia privilegiorum nostrorum confirmatione prospiciamus. Inde est quod omnibus imperii fidelibus constare volumus quod nos petitioni dilecti nobis principis Engelberti venerabilis Coloniensis archiepiscopi fratrumque Campensis cenobii satisfacientes, pro remedio anime nostre parentumque nostrorum, hanc eisdem Campensis cenobii fratribus gratiam et licentiam indulsimus, quatinus quascumque possessiones in agris videlicet, vineis, pratis, silvis, aquis, stagnis, pascuis, terris cultis et incultis, a fidelibus imperii titulo donationis, emptionis seu concambii obtinuerint vel prius obtinuerant, sine omni prorsus contradictione nostre majestatis auctoritate in perpetuum possideant. Ut autem hec nostra donatio rata in posterum permaneat et inconvulsa, presentem exinde paginam conscribi et sigilli nostri impressione jussimus communiri.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXV (4).

[Per aliud documentum ejusdem anni eamdem abbatiam rex Henricus eximit ab omni theloneo seu pedagio apud domum suam Werdam (Kaiserswerth). Memorat. ap. LACOMBLET, Ibid., p. 68, not. 1.]

Henricus, Romanorum rex, pro remedio animarum inclytae recordationis divorum progenitorum suorum imperatorum et regum, cœnobio de Adelberg donat mansum unum apud Heilicbrunnen (Heilbronn) (2).

(1) Cum desit notatio mensis, necesse fit ut hoc documentum ante mensem novembrem referamus, quo, scilicet septimo die, Engelbertus archiepiscopus occisus est.

(2) Cf. infra privilegium eidem monasterio indultum, 26 maii 1234.

Apud Wimpinam, 31 octobris.

« ZurückWeiter »