Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Eberbardus dapifer de Walbarg, Hiltebrandus marscalcus de Rechperg ,
Caonradus pincerna de Clingenburg, Cuopradus de Winterstete, Fride-
ricus camerarius de Bigenburg, Dietho de Rabenspurg, Dietricus de
Hohenberg, marscalcus Heinricus de Lure, Volkerus dapiser de Salzperg,
Heinricus magister coquine, et alii quamplures.

Actum anno Domini M°CC.XXV, indictione XIII, VI kal. augusti ().

apud Northusin

28 julii.

Henricus, Romanorum rex, notum facit Moguntinum archi-
episcopum et Hildeshemensem episcopum, post dissensiones varias
super terminis partis quae est citra Gosam in Goslar, consensisse
quod ecclesia Goslariensis in suo pristino statu remaneat, donec
quaestio sit rationabiliter terminata.
(Edid. HEINECCIUS, Antiq. Goslar., lib. III, p. 237. Aderant originali sigilla

quatuor, scilicet Henrici regis, Moguntini et Coloniensis archiepiscoporum et
Hildeshemensis episcopi.)

A. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis hoc scriptam perspicientibus gratiam suam et omne bonum. Post dissensiones varias inter dilectos et familiares principes nostros dominos S. Moguntinum archiepiscopum et C. Hildesheimensem episcopum super terminis partis que est citra Gosam in Goslar, n[obis] mediantibus per familiarem principem nostrum E. Coloniensem archiepiscopum qui nostri et imperii curam gerit, in hoc consenserunt episcopi supradicti quod Goslariensis ecclesia, que specialis imperii nostri dignoscitur esse capella, cum suis pertinentiis omnino in eo sit statu in quo fuit ante omne dissensionis. initium, ita quod medio tempore ab ipsis episcopis nichil

(0) Locus ubi peractum est negotium ex praecedenti et sequenti documento facile colligitur. Uode auctores Monumentorum Boicorum erraverunt, quum apud Francofurtum rem diffinitam fuerint arbitrati, II. Pars 2

107

(predictum capitulum vel (a)] a singulis nec ab aliquo molestentur (sic), donec questio inter episcopos memoratos juste et rationabiliter sit terminata.

Acta sunt hec Northosen, in presentia domini E. Coloniensis archiepiscopi et domini F. Halverstadensis episcopi, domini E. Nuenburchensis episcopi, . . ... de Ther. (b), comitum H. et H. de Waldenberc, et ... de Wulferbuttele imperialis aule dapiferi.

Anno incarnationis Domini Mo CC° XXV, V kalendas augusti, (indictione] XIII.

Apud Ingelheim 23 augusti

Henricus, Romanorum rex, monasterio de Eberbach exemptionem thelonei super Rhenum apud Bopardiam confirmat, sicut pater suus Fridericus imperator anno 1218, 27 martii, eidem ecclesiae concesserat.

(Memorat. ap. BOEHMER., Regest. imper. (Uneinreibbare Stücke), p. LXXXVII;

ex originali apud Idstein asservato.)

Datum apud Ingelpheim, X kalendas septembris, anno imperii nostri quinto (1).

Apud Westmonasterium, 27 augusti.

Henricus, Anglorum rex, episcopum Carleolensem rogat ut in

(a) Locus uncis inclusus ita ab Heineccio suppletur.
(6) Locus, ut videtur, oblitteratus forsitan legendus ducis de Meran.

(1) Caeterae notae desunt. Andus imperii seu regni a die coronationis computatus anno Christi 1226 rectius respondel. Quum tamen isto anno 23 augusti apud Wimpinam rex fuerit moratus, hoc privilegium ad ann. 1223 es itineris serie potius referendum arbitramur. Praeter id in privilegiis, 2 julii 1225 (vid. supr. p. 846) et 12 octob. 1225 (vid. infr. p. 859), annus quoque regni quintus bis memoratur.

partibus Alemanniae moram suam proroget, usque dum cum assensu Coloniensis archiepiscopi et sine periculo negotii sibi injuncti recedere possit.

(Edid. RYMER, Foedera et convent., tom. I, p. 282.)

Rex episcopo Carleolensi salutem. De sollicitudine continua et laudabili cui vigilanter insistitis ad honorem nostrum procurandum in partibus longinquis, moram facientes in labore et tedio, in sumptibus non modicis (1), dilectionem vestram affectuose prosequimur cum gratiarum actione. Cum autem ex transmissis nobis domini Coloniensis et H. de Zudentorp litteris acceperimus, quod et nobis satis est manifestum, quod ipsius domini Coloniensis sicut ut multorum de partibus illis gratiam obtinueritis ad agenda nostra efficacius et facilius expedienda, vobis mandamus rogantes quatenus [in] partibus illis adhuc immorari non omittatis; inquirentes tamen usque ad festum Sancti Michaelis tam diligenter quam prudenter si cum bona voluntate et assensu ipsius domini Coloniensis, et maxime ne ex recessu vestro injunctum vobis negotium rumpi contingat, a partibus illis recedere possitis. Et si ad recessum vestrum forte cucurrit bona voluntas et assensus ipsius domini Coloniensis cum spe negotii nostri promovendi, nos super hiis omnibus simul cuni consilio nostro reddatis instructos, ut ex tunc quod in hac parte nobis placeat simul et expediat discretioni vestre rescribamus (2).

Teste rege apud Westmonasterium, XXVII die augusti, sanno IX].

(1) Aliis jam scriptis litteris, 7 julii 1223, rex Angliae episcopo Carleolensi et Nicolao de Molis mandaverat ut imperatoris et ducis Austriae responsum accepturi moram suam prorogarent. Cf. RYXER, Ibidem, p. 280.

(2) Negotium vero regis Angliae minime ad optatum finem pervenit, cum haec legamus apud Godefridum Coloniensem : « Anno Domini MCCXXV, Heinricus rex curiam habuit Fran» kinvort. Ubi quidam episcopus (agitur de Carleolensi) missus a rege Angliae cum caeteris » ipsius legatis affuit, laborans ut ipse rex matrimonium contraheret cum sorore regis Angliae.

Sed cum talis contractus displicuisset principibus nec potuisset habere processum, nuntii o inacie revertuntur. » Quo tempore fuerit haec celebrata curia apud Francfort, discimus ex documento dato ibidem 24 octobris. Vid. infra p. 859.

Wormatiae, 3 septembris.

Henricus, Romanorum rex, ad preces Engelberti Osnaburgensis electi, ei de consilio principum concedit auctoritatem exequendi judicium quod Gogericht dicitur per gogravios proprios, ita ut liberiorem habeat subditorum excessus corrigendi facultatem. (Edid. Just. MÖSERS, Osnabruck. Geschichte, III" pars, docum. no 137, e schedis

Hepseleri.) Henricus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus. Ad tocius ignorantie scrupulum resecandum notum facimus universis imperii fidelibus quod dilectus princeps et consanguineus poster Engelbertus Osnabargensium electus a nostra postulavit excellentia ut in quibusdam villis sui episcopatus, videlicet civitate Osnabrugensi, Iburg, Melle, Dissen, Anckem, Bramesche, Damme, Wiedenbrugge, jadicium quod vulgo Gogericht appellatur ipse suique successores per gogravios proprios per eos institutos libere exequantur; quod habeant liberiorem suorum subditorum excessus et insolentias corrigendi facultatem. Nos ergo cum ex suscepta cara regiminis promotionibus ecclesiarum intendere teneamur et eas sui juris conservatione clementer confovere, memorati principis nostri E. petitioni pio concurrentes asseosu, in prenominatis villis idem judicium quod Gogericht dicitur sibi et suis successoribus de consilio principum et fidelium nostrorum exequendi concessimus authoritatem. In cujus rei testimonium presentem paginam exinde conscriptam sigilli nostri munimine dignum duximus corroborari.

Datum Wormatie, III nonas septembris, indictione tercia decima, anno Domini millesimo ducentesimo XXV°.

Apud Wormatiam, 4 septembris.

Henricus, Romanorum rex, ratam habet et confirmat alienationem , qua cum debita solemnitate ecclesia Porcetensis (Burtscheid)

bona in Costem (Kostheim) ecclesiae beati Stephani apud Maguntiam vendidit.

(Edit. in Monum. Boic., tom. XXX, pars 1', p. 134, n° DCLXXIII, ex origi

Dali unde sigillum appendet ex filis sericis subflavi et purpurei coloris. - Cf.
JOANNIS, Rer. Mogunt., tom. II, p. 529, in Chronico eccles. colleg. S. Steph.
Mogunt. — Edid. quoque WURDTW'EIN, Nov. subs. diplom., t. IV, p. 43; sed
perperam Friderico secundo documentum tribuit.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit in perpetuum. Notum facimus universis quod nos propter urgentem necessitatem et manifestam utilitatem ecclesie Porcetensis, alienationem factam de bonis in Costem cum suis pertinentiis, que dicta ecclesia de consensu et auctoritate venerabilis et dilecti principis nostri Engelberti, Coloniensis archiepiscopi, nostri provisoris et regni, ecclesie beati Stephani in Maguntia pro certa pecunie vendidit quantitate, ratam habemus et eam nostri scripti munimine confirmamus. In cujus rei testimonium et firmitatem presenti pagine sigillum nostrum jussimus appendi.

Datum apud Wormatiam, II nonas septembris, indictione XIII'.

1 septembris.

Henricus, Romanorum rex, sculteto et universis civibus de Rhein- Wormatiae, felden concedit ne possessiones ad dominium civitatis pertinentes alienare debeat, neque procurationem castri seu regimen civitatis alicui nisi providae et discretae personae committere.

(Edid. HERRGOTT, Genealog. Austr., t. 11, p. 331, es archivo civitatis Rhenofel

densis.)

Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Decet regalem eminentiam fidelium suorum obsequia vultu se reno respicere et eos condignis retributionum premiis prevenire. Qua

« ZurückWeiter »