Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Memorat. et extract. ap. GEMEINER, Chronic. Regensb., t. I, p. 312.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXV, etc.
Datum apud Nuremberg, VI nonas julii, indictione XIII.

27 julii.

Henricus, Romanorum rex, claustrum Neuwerk apud Goslariam Northausen, in sua protectione suscipit, et ad exemplum suorum praedecessorum confirmat ut ejusdem loci moniales super ipsarum bonis nullum alium advocatum habere debeant nisi quem ab imperio obtinuerint.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 221, n° 87, ex originali a Volgero ipsi communicato.)

Datum apud Northusin, VI kalendas augusti, indictione XIII.

27 julii.

Henricus, Romanorum rex, formam arbitrii approbans, quo (Northausen), controversia super feodo Herbipolensi inter patrem suum Fridericum imperatorem et se ex una parte, et ecclesiam Herbipolensem ex parte altera decisa est, nominatim exprimit feoda, quae ab ecclesia eadem se habere recognoscit; reliqua autem omnia ab impetitione sua et successorum suorum libera declarat.

(Edit. in JAGER, Gesch. Frankenlands, III, 346, no 19, et in Monum. Boic., tom. XXX, pars 1', p. 130, no DCLXXI, ex originali unde quatuor sigilla fere illaesa appendent: primum Henrici regis, secundum Engelberti Coloniensis archiepiscopi, tertium Engelhardi Nuenburgensis episcopi, quartum equestre Ottonis Meraniae ducis. Memoratum etiam et germanice extractum a Frisio in LUDEWIG, Geschschr. von Wirzburg, d. 554.)

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Ad noticiam omnium Christi fidelium, tam presentium quam futurorum, scripti hujus insinuatione volumus pervenire quod cum super feodo Herbipolensi inter dominum et patrem nostrum Fr. imperatorem et nos ab una parte et ecclesiam Herbipolensem ab altera lis et dissensio aliquamdiu verteretur, tandem ad declinandum totius rancoris et discidii fomitem, prudentum virorum mediante consilio, electis utrimque arbitris, finalis ejusdem cause decisio est commissa. Arbitrii autem forma talis est: quod oppidum Heilecbrunnen et villam Bochingen cum omnibus bonis tam absolutis quam infeodatis et omni jure, ita quod infeodati ad nos respectum habeant de suis beneficiis requirendis; advocatias quoque de Stephe et Sickershusen una cum villa Kuonegeshoven que infeodata est, ab ipsa ecclesia in feodo teneamus. Preterea advocatiam in Frickenhusen concessam nobis cognoscimus sub spe gratie specialis. Reliqua autem bona seu absoluta seu inbeneficiata, quacunque sita, que eidem dicebantur feodo attinere, sine omni impedimento et nostra ac omnium successorum nostrorum et a nobis descendentium inpeticione ecclesia cunctis postmodum evis libere possidebit. Quibus universis seu absolutis seu inbeneficiatis coram subscriptis testibus pro nobis et patre nostro libere renuntiavimus et precise, nullam habituri in ipsa ullo umquam in posterum tempore rationem. Insuper ad certam favoris et gratie evidentiam qua prefatam ecclesiam amplexamur, violentias si que de nostris eidem civitatibus inferuntur precipimus et ordinabimus amputari. Ut autem facti hujus a nobis et ecclesia Herbipolensi approbata stabilitas perpetuo maneat inconvulsa, presentem paginam nostro, Coloniensis archiepiscopi, Nuwenburgensis episcopi ac aliorum que appensa sunt sigillis fecimus communiri.

Testes hujus rei sunt: Engilbertus Coloniensis archiepiscopus, Engilhardus Nuwenburgensis episcopus; laici: Otto dux Meranie, Boppo comes de Hennenberg, Diepoldus marchio de Hohenburg, Gerhardus comes de Dieths, Cuonradus comes Zolre, Fridericus de Truohendingen, Heinricus de Gruonbach, Mangoldus de Wilperg, Heinricus de Sternberg, Cuonradus de Hohenloch; ministeriales: Volricus de Mincenberg,

Eberhardus dapifer de Walburg, Hiltebrandus marscalcus de Rechperg,
Cuonradus pincerna de Clingenburg, Cuonradus de Winterstete, Fride-
ricus camerarius de Bigenburg, Dietho de Rabenspurg, Dietricus de
Hohenberg, marscalcus Heinricus de Lure, Volkerus dapifer de Salzperg,
Heinricus magister coquine, et alii quamplures.

Actum anno Domini MCC.XXV, indictione XIII, VI kal. augusti (1).

Henricus, Romanorum rex, notum facit Moguntinum archiepiscopum et Hildeshemensem episcopum, post dissensiones varias super terminis partis quae est citra Gosam in Goslar, consensisse quod ecclesia Goslariensis in suo pristino statu remaneat, donec quaestio sit rationabiliter terminata.

(Edid. HEINECCIUS, Antiq. Goslar., lib. III, p. 237. Aderant originali sigilla quatuor, scilicet Henrici regis, Moguntini et Coloniensis archiepiscoporum et Hildeshemensis episcopi.)

H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis hoc scriptum perspicientibus gratiam suam et omne bonum. Post dissensiones varias inter dilectos et familiares principes nostros dominos S. Moguntinum archiepiscopum et C. Hildesheimensem episcopum super terminis partis que est citra Gosam in Goslar, n[obis] mediantibus per familiarem principem nostrum E. Coloniensem archiepiscopum qui nostri et imperii curam gerit, in hoc consenserunt episcopi supradicti quod Goslariensis ecclesia, que specialis imperii nostri dignoscitur esse capella, cum suis pertinentiis omnino in eo sit statu in quo fuit ante omne dissensionis initium, ita quod medio tempore ab ipsis episcopis nichil

(4) Locus ubi peractum est negotium ex praecedenti et sequenti documento facile colligitur. Unde auctores Monumentorum Boicorum erraverunt, quum apud Francofurtum rem diffinitam fuerint arbitrati.

Apud Northusin, 28 julii.

II. Pars 2.

107

[predictum capitulum vel (a)] a singulis nec ab aliquo molestentur (sic), donec questio inter episcopos memoratos juste et rationabiliter sit terminata.

Acta sunt hec Northusen, in presentia domini E. Coloniensis archiepiscopi et domini F. Halverstadensis episcopi, domini E. Nuenburchensis episcopi, . . . . . de Ther. (b), comitum H. et H. de Waldenberc, et ... de Wulferbuttele imperialis aule dapiferi.

Anno incarnationis Domini M° CC XXV°, V kalendas augusti, [indictione] XIII.

Apud Ingelheim,

23 augusti.

Henricus, Romanorum rex, monasterio de Eberbach exemptionem thelonei super Rhenum apud Bopardiam confirmat, sicut pater suus Fridericus imperator anno 1218, 27 martii, eidem ecclesiae concesserat.

(Memorat. ap. BOEHMER., Regest. imper. (Uneinreihbare Stücke), p. LXXXVII; ex originali apud Idstein asservato.)

Datum apud Ingelnheim, X kalendas septembris, anno imperii nostri quinto (1).

Apud Westmonasterium, 27 augusti.

Henricus, Anglorum rex, episcopum Carleolensem rogat ut in

(a) Locus uncis inclusus ita ab Heineccio suppletur.

(b) Locus, ut videtur, oblitteratus forsitan legendus ducis de Meran.

(4) Caeterae notae desunt. Annus imperii seu regni a die coronationis computatus anno Christi 1226 rectius respondet. Quum tamen isto anno 23 augusti apud Wimpinam rex fuerit moratus, hoc privilegium ad ann. 1225 ex itineris serie potius referendum arbitramur. Praeter id in privilegiis, 2 ju!ii 1225 (vid. supr. p. 846) et 12 octob. 1225 (vid. infr. p. 859), annus quoque regni quintus bis memoratur.

partibus Alemanniae moram suam proroget, usque dum cum assensu Coloniensis archiepiscopi et sine periculo negotii sibi injuncti recedere possit.

(Edid. RYMER, Foedera et convent., tom. I, p. 282.)

Rex episcopo Carleolensi salutem. De sollicitudine continua et laudabili cui vigilanter insistitis ad honorem nostrum procurandum in partibus longinquis, moram facientes in labore et tedio, in sumptibus non modicis (1), dilectionem vestram affectuose prosequimur cum gratiarum actione. Cum autem ex transmissis nobis domini Coloniensis et H. de Zudentorp litteris acceperimus, quod et nobis satis est manifestum, quod ipsius domini Coloniensis sicut ut multorum de partibus illis gratiam obtinueritis ad agenda nostra efficacius et facilius expedienda, vobis mandamus rogantes quatenus [in] partibus illis adhuc immorari non omittatis; inquirentes tamen usque ad festum Sancti Michaelis tam diligenter quam prudenter si cum bona voluntate et assensu ipsius domini Coloniensis, et maxime ne ex recessu vestro injunctum vobis negotium rumpi contingat, a partibus illis recedere possitis. Et si ad recessum vestrum forte cucurrit bona voluntas et assensus ipsius domini Coloniensis cum spe negotii nostri promovendi, nos super hiis omnibus simul cum consilio nostro reddatis instructos, ut ex tunc quod in hac parte nobis placeat simul et expediat discretioni vestre rescribamus (2).

Teste rege apud Westmonasterium, XXVII die augusti, [anno IX].

(1) Aliis jam scriptis litteris, 7 julii 4225, rex Angliae episcopo Carleolensi et Nicolao de Molis mandaverat ut imperatoris et ducis Austriae responsum accepturi moram suam prorogarent. Cf. RYMER, Ibidem, p. 280.

(2) Negotium vero regis Angliae minime ad optatum finem pervenit, cum haec legamus apud Godefridum Coloniensem : « Anno Domini MCCXXV, Heinricus rex curiam habuit Fran» kinvort. Ubi quidam episcopus (agitur de Carleolensi) missus a rege Angliae cum caeteris » ipsius legatis affuit, laborans ut ipse rex matrimonium contraheret cum sorore regis Angliae. » Sed cum talis contractus displicuisset principibus nec potuisset habere processum, nuntii » inacle revertuntur. » Quo tempore fuerit haec celebrata curia apud Francfort, discimus ex documento dato ibidem 24 octobris. Vid. infra p. 859.

« ZurückWeiter »