Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

diceret. Que videlicet socrus ipsum eidem Heinrico cum filia quondam sua ita contradiderat, ut ipse Heinricus libere et absolute eodem predio pro arbitrio suo posset uti et de eo disponere quecumque vellet absque socrus contradictione. Unde et ipsa tandem casse contradictionis impedimentum quod obtenderat relinquens, in nostram venit presentiam Hallis et ibidem coram nobis confessa est quod monasterium et generum indebite inquietaverit, ac pristine contradictioni atque impeticioni sue prorsus abdicavit et renunciavit; sicque omni impedimento facto de medio, predicti abbas et Heinricus in ipso contractu rite processerunt. Ad hujus igitur rationabilis facti confirmationem et ejus perhennem memoriam, paginam hanc conscribi jussimus et nostro sigillo communiri, auctoritate regia statuentes et sub interminatione gratie nostre districte precipientes ut nulla unquam persona contra factum hoc aliquo improbitatis ausu venire presumat

Hujus rei testes sunt Engilbertus archiepiscopus Coloniensis, Gerhardus comes de Diets, Gerlacus de Buthingen, Albertus de Alvelt, Cunradus de Winsperc, Walterus de Hornburc, Fridericus et Heinricus Enze fratres de Bilrieth, Walterus Bacho de Thetingen, Rudegerus de Herlekoven, Burchardus de Wagenhoven, milites; Ruggerus scultetus de Hallis et filii ejus Ruggerus et Heinricus, Fridericus Senex scultetus et filii ejus Fridericus et Burchardus, Hermannus, Heinricus, Walterus filii domine Berlen, Heinricus et Burchardus Ummazen (1) fratres, Walcunus, Erkenbertus, Cunradus de Dinkelsbuhel, burgenses in Hallis, et ceteri quamplures.

Datum in Hallis, anno dominice incarnationis M° CC XXV°, quarto kalendas maii, indictione terciadecima

Apud Wurtzburg,

21 maii

Henricus, Romanorum rex, conventum et monasterium de

(1) Isti autem rectius de Unmuess appellari deberent, qui cum hoc cognomine ut fundatores unius in Hallis capellae memorantur. Vid. SAGITTARIUM, Histor. Hallens., § 34.

Scheftersheim cum omnibus bonis ejus sub sua et imperii speciali protectione recipit, statuitque ut nullum praeter se ipsum recognoscat advocatum.

(Edid. HANSSELMANN, Diplomatisch. Beweiss des Hauses Hohenlohe, t. I, beylage n° XIX, p. 395, ex origin. in archiv. Hohenl.)

Henricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hec pagina ostensa fuerit gratiam suam et omne bonum. Significamus vobis quod nos conventum et monasterium de Schepffirsheim cum omnibus bonis suis sub nostram et imperii specialem recepimus protectionem, statuentes et volentes ut jam dicti monasterii conventus, quia ipsum monasterium in fundo patrimonii nostri constat esse fundatum, nullum super se et bona sua preterquam nos recognoscat vel teneat advocatum. Mandamus igitur et sub pena gratie nostre districte precipimus ut nullus sit qui super ipsum monasterium vel bona sua aliquam ei advocatiam audeat vendicare vel dampnum ipsis aut gravamen aliquod irrogare. Quod qui fecerit nostram et imperii offensam se sciat graviter incursurum. Ad hec volumus ut sepefatus conventus lesiones et gravamina sua, si non personaliter in hiis partibus existamus, fideli nostro sculteto de Rotemburc conquerantur. Ad hujus rei eternam evidentiam presentem litteram sigillo nostro jussimus insigniri.

Datum apud Wirzburg, XII kalendas junii, indictione XIII.

Henricus, Romanorum rex, monasterium Scotorum et Hyberniensium Nurembergae, ab antecessoribus suis regibus et imperatoribus constructum, amplissimo libertatis privilegio munit, simul que ejus possessiones ac donatores nominibus designat.

(Edit in WÕLKERN, Histor. diplom. Norimb., 50, no 6.— In SCHUTZ, Corp. Hist.
Brandenb., diplom., IV abtheil 63, n° 27.
Antiq. Nordg., sive part. IV, 45, no 29.

In FALKENSTEIN, Cod. diplom.
In USSERMANN, Cod. diplom. ad

Apud Nuremberg,

2 jului.

histor. episcop. Bamb., 147, num. 165. Ap. Monum. Boic., tom. XXXI, pars I, p. 519, e libr. cop. Scotor. Norimb. sec. XV.-In HANSSELMANN, Beweiss. des h. Hohenl., I, 393, no XVIII.—In SODEN, Beschr. der cap. zu Altenf., 38.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Si viris religiosis favoris et munificentie gratiam impenderimus, temporalium et eternorum bonorum retributionem indubitanter consecuturos nos esse speramus. Quapropter notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter monasterium Scotorum et Hyberniensium in Nuremberg constructum nec non et ecclesiam in Altenfurte vulgo dictam ad idem monasterium Sancti Egidii Scotorum attinentem secundum tenorem firme libertatis privilegiorum antecessorum nostrorum Romanorum imperatorum et regum, ob honorem et venerationem beatorum Apostolorum Petri et Pauli, Jacobi et Sancti Egidii confessoris, rogatu Martini abbatis et fratrum ejusdem monasterii atque fratrum Sancti Johannis et Sancte Catherine in Altenfurte supplicatione, que Scotis Sancti Egidii subdita esse probatur, cum omnibus possessionibus quas modo habent rationabiliter e quas in posterum specialibus nominibus designabimus aut in futurum justis modis sunt habituri, in mundiburdium defensionis nostre suscepimus eo scilicet tenore ut, sicut constitutum est ab antecessoribus nostris imperatoribus et regibus, idem monasterium Sancti Egidii in Nuremberg ac ecclesia in Altenfurte necnon et bona ei attinentia ac ibidem solummodo Scoti et Hybernienses inhabitantes et nulli alii perpetuam libertatem habeant et tutelam. Tantum etiam humane prosperitatis bonum in adsciscendis pauperibus Christi Scotis et Hiberniensibus animadvertentes, decernimus et regia auctoritate prohibemus ne quis preter Scotos et Hibernienses prefatam ecclesiam Sancti Egidii monastico habitu inhabitet. Quia etiam predicta ecclesia de elemosinis regalibus fundata est, ubicumque abbas vel monachi sui regie curie interfuerint, stipendia a curia s cut ab antiquo statutum est habeant; statuentes ut nulla persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, in eos aut bona eorum qualemcumque dominationem habeant preter nos et successores nostros reges vel imperatores, excepto abbate Sancti Jacobi Scotorum Ratispone

cujus est ex antiqua consuetudine et approbata secundum regularia statuta eos corrigere, sed securi maneant absque omni ejectione, gravamine, molestia et perturbatione, nec quicquam servitii nisi soli Deo et sanctis ejus reddere cogantur, orantes tantum pro se et statu imperii ac totius Ecclesie salute. Nomina autem possessionum hec sunt: Vazendorff cum advocatia sua ex testamento regis Conradi. Idem rex contulit duas partes decime in Heroltperg, tres mansos in Lewmpurg, in Typerstorff unum mansum, Heydelpach unum mansum, in Baucshausen duos mansos, in Biberbach et Symonhowe tres mansos et dimidium, Weisenprunn duos mansos ex dono Alberti de Danne cum advocatia, Huesenbuhil ex dono Alberti de Reyz cum advocatia, Rorenstat unum mansum ex dono Burcardi de Reginhowe cum advocatia, Kefenbach unum mansum ex dono ejusdem matris, Bullingen et Holtzheim ex dono Reingeri de Herisbach, Meckenloch quinque mansos ex dono Gotfridi burgravii, Stuphaim ex dono filii ejus, Nemsdorff tres mansos ex dono Rymarii, Rorendorff unum mansum ex dono Eberhardi de Rietfelt, Meirsperg quinque mansos ex dono Lewpoldi de Grindela, Gotelendorff duos mansos ex dono Rihze Incluse, Hezelbach tres mansos ex dono Gerhardi de Zewheim cum advocatia, Dornheim duos mansos ex dono Lewpoldi et filii ejus de Grindela, Helboltzheim, Umgerheim et Kircheim sex mansos ex dono Hiltigardis prefectisse, Godelbrune unum mansum ex dono Ludwici de Aspach, Sydelbach unum mansum ex dono Jute de Hausen cum advocatia, Hagen hawsen et Rotenpach duos mansos et dimidium ex dono Markardi de Hallenhawsen, Hosmarstorff unum mansum ex dono Alheidis de Henige, Reicholswant duos mansos ex dono Burchardi de Ginsenha, Melgach unum mansum ex dono Conradi prefecti de Nuremberg, villam Huel novem mansos ex dono burgravii Gotfridi, Newsaz quatuor mansos ex dono Gotfridi filii ejus, Kempnat quatuor mansos ex dono Menradi de Kempnat, Hagen hawsen et Hewndal tres mansos ex dono Jute de Tanne, Ferriden unum mansum ex dono Alberti Lupi, Lechendorff unum mansum ex dono Herdegen de Grindila, Rorenstat unum mansum et dimidium, Ganstorff unum mansum, Ura unum mansum, Krigenbrunn unum mansum, Kranach quatuor mansos cum advocatia.

Apud Nuremberg,

2 juli.

Preterea dignum duximus et idem monasterium, quod a nobis nostrisque antecessoribus regibus et imperatoribus noscitur esse constructum, ab omni advocatorum vexatione liberum esse volumus nec ejusdem ecclesie advocatiam concedere, habere aut dare vel obligare, nisi per nos vel nostros successores reges et imperatores et cum voluntate abbatis Scotorum. Inhibemus etiam et precipimus ne alicui advocato liceat bona eorum usurpando emere aut renovando addere, sed solis Scotis tantummodo de bonis suis, prout melius vel utilius poterint, disponere liceat, sicut hactenus temporibus antecessorum nostrorum noscitur observatum, nec eorum advocatiam aliquis tenebit aut sibi vendicabit, sed tutela regia inconcusse conservabitur ob salutis eterne augmentum. Statuimus quoque ut nulli seculari judici aut preconi in curia Scotorum vel in atrio aut in hospitali dominari liceat aut judicium exercere, et reus fugiens pacem habebit in locis eisdem. Nolumus etiam ut ab aliquo impignorari debeant. Si quis autem hanc libertatem eis infringere presumpserit, trecentas marcas auri compositurus banno nostro subjacebit, medietatem camere nostre et medietatem supradicte ecclesie. Ut autem hec nostra concessio rata et intemerata permaneat in perpetuum, presentem paginam scribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.

Testes autem sunt hii Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Heinricus Eystetensis episcopus, Ludwicus dux Bavarie, Otto dux Meranie, Dieboldus marchio de Hohinburg, Conradus burgravius de Nuremberg, Gerardus comes de Dietz, Heinricus comes de Ortemburg, Hiltibrandus marscalcus de Rehberg, Conradus pincerna de Winterstetten, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXV, regnante domno Heinrico invictissimo Romanorum rege, anno regni ejus V. Datum apud Nuremberg, VI nonas julii, indictione XIII.

Henricus, Romanorum rex, monasterio Scotorum apud Ratisponam possessiones et bona ejus confirmat.

« ZurückWeiter »