Abbildungen der Seite
PDF

augustus et alii progenitores et antecessores nostri statuerunt, confirmarunt et indulserunt vel locis religiosis etiam donaverunt, nos non solum rata ac firma teneamus, verum etiam totis viribus defendentes autoritate regia confirmemus. Hinc est quod ad notitiam singulorum volumus pervenire quod dilecti nostri abbas et conventus in Walkenriet ad nostre majestatis excellentiam accedentes nobis humiliter supplicarunt ot privilegium patris nostri ipsis indultum confirmare auctoritate regia dignaremur; cujus tenor talis est:

[Sequitur transumptum privilegii Friderici tecundi, dali apud Herbipolim, 11 septembris 1215.]

Nos igitur vestigiisantecessorumnostrorum inherere volenteset maxime in his que justa et pia esse dinoscuntur, privilegium gloriosissimi patris nostri cujus tenor in hac charta continetur et aliud privilegium quod idem sua regali munificentia monasterio in Walkenried contulit et indulsit, item privilegium Lotharii regis, Friderici proavi nostri et Henrici avi nostri inctyte recordationis Romanorum imperatorum et regis Philippi patrui nostri, Oltonis imperatoris pie recordationis, omnia istorum privilegia et indulgentias et continentias omnium ipsorum speciales et generales auctoritate regia confirmamus. Monasterium quoque in Walkenrieth cum monachis et fratribus, cum omnibus bonis snis ubicumque in imperio nostro positis mobilibus et immobilibus et mancipiis recipimus sub protectione regie majestatis. Statuentes et regia potestate precipientes quatenus in posterum nullus hominum cujuscumque status ac conditionis, ecclesiasticus sive secularis, humilis sive sublimis, ausu temerario presumat contra factum nostrum venire aut supradictum cenobium super possessionibus suis aut immunitatibus sive libertatibus aliquam inferre molestiam autgravamen.Quodqui fecerit, preter indignationem Dei omnipotentis quam ipsum novimus incursurum, regali edicto statuimus ut centum libras auri componat, unam medietatem camere nostre et reliquam passo injuriam persolvendam; et ad hujus rei memoriam perpetuam presens privilegium sigilli nostri impressione fecimus roborari.

Testes hujus rei sunt Olto episcopus Herbipolensis, Hermannus Werdensis prepositus, Theodoricus prepositus in Nordhusen, Oegenhardus

II. Pan a. y«

scolasticus (oj Herbipolensis, Marquardus notarius regis, Waltherus canonicus Herbipolensis, Hermannus magister Theutonice domus, frater Hermannus Other, Theobaldus marchio de Voburg, Gerhardus de Dietz, Henricus de Zwerin (1), Hermannus de Woldenberg et frater ejus Henricus, Lambertus de Gleichen et frater ejus Ernestus, Theodoricus de Honstein et frater ejus Henricus, Cunradus de Wernigeroda comites, Anselmus de Justingen, Eberhardus dapifer de Waldburg, Cunradus de Clingenberg, Cunradus et Eberhardus de Tanna pincerne, Detho de Ravensberg et Fridericus de Bienburg camerarii, Henricus magister coquine de Rotenburg, et alii quamplures.

Signum domini Henrici septimi Romanorum regis invictissimi.

Ego Cunradus (6) Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Sigfridi Moguntinensis archiepiscopi et totius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXIII, indictione XII, regnante domino Henrico VII Romanorum rege et semper augusto, anno regni ejus in imperio secundo.

Datum apud Northusen, XI kalendas octobris.

Henricus, Romanorum rex, inserendo confirmat duplex Friderici imperatoris patris sui privilegium de reformatione ecclesiae Northusensis, vetans ne crais id infringere praesumat et ampliorem gratiam eidem ecclesiae promittens.

(a) Ap. Lunig tcclctiatliau, minus recte. (4) Ap. Lunig Theodoricut, male.

{{) Jlemorat Boehmerus, Heichseachen, p. 374, n« 6i, conventionem initam inter Henricum regem et comitem de Schwerin super redemptione Waldemari regis, ap. Nordhausen 2i septembris ti93; sed hoc instrumentum ubi lateat nescimus.

(Edider. Lecckfsld., In Antiq. Walhu.,?. SSi.—ltAntiq. Btankenburg., p. 94. — In Antiq. Walkenr., p. 196. — THmxAM*, Gttchichte von Nordham., i* pars, 5-6.)

Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper angustus. Justum esse credimus et consentaneum rationi ul ea que pater et dominns noster gloriosissimus Romanorum imperator pia deliberatione statuit et sigilli sui munimine roboravit, non tantum rata et firma habeamus, verum etiam modis omnibus defendentes, quantum in nobis est et quantum possumus, nostra regia potestate et sigilli nostri caractere roboremus. Hinc est quod ad notitiam singularem volumus pervemre quod dilectus noster Theodoricus prepositus in Northusen privilegium patris nostri super ordinatione Northusensis ecclesie nobis exhibuit, cujus tenor talis est:

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium Friderici secundi, quod supra exhibuimus, p. 328.]

Nos igitur inducti rationibus superius annotatis privilegium gloriosissimi patris nostri domini imperatoris Friderici quod in hac carta continetur auctoritate regia confirmamus, precipientes ne quisquam hominum cujuscunque conditionis illud infringere vel minuere vel quocunque alio modo contra illud venire presumat. Quod qui fecerit centum libras auri componat, unam medietatem camere nostre, reliquam passo injuriam persolvendam. Et ut super his omnis tollatur ambiguitas, hanc cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari, firmum habentes propositum gratiam ampliorem et largiora beneficia ecclesie sepedicte cum se locus obtulerit impertiri.

Testes hujus rei sunt Sifridus Maguntinus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopi, Otto Herbipolensis, Engelhardus Nuwenburgensis, Ekehardus Merseburgensis, Conradus Hildesemensis, Conradus Mindensis episcopi, Ludowicus palatinus comes Reni dux Bawarie, Ludowicus landgravius Thuringie, Henricus comes Ascharie (1), Otto Magdebur

(!) b est comitatus alias sub nomioe Anhalt designatus.

gensis, Olto Aquensis, Elgerus Goslariensis, Burchardus Jecheburgensis prepositi, Thyboldus marchio de Voburg, Gerhardus comes de Diesch, Anselmus marscalcus, Eberhardus dapifer, Eberardus et Conradus fratres de Tanne, et alii quamplures.

Signum domini Henrici septimi Romanorum regis semper augusti.

Acta sunt hec apud Northusen, anno dominice incarnationis M*CC*XXIII*, roense septembri, indictione XI, regnante domino Henrico septimo Dei gratia excellentissimo Romanorum rege et semper augusto, anno regni ejus secundo.

Datum apud Northusen, per manum magistri Marquardi imperialis aule notarii, X kalendas octobris, indictione XI*.

*>*«i£mbrii. Henncus, Romanorum rex, notum facit fratres de Cella Sanctae Mariae bona sua quae milites de Nozin violenter usurpaverant, dictante sententia, jure plenario obtinuisse.

(Inedit. ex. originali in archiT. Dresdensi, unde pendebat sigillum.)

H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis hanc paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Notum esse volumus tam modernis quam posteris, quod dilecti fratres de Cella Sancte Marie bona sua que milites de Nozin violenter et injuste sibi usurpaverunt, coram nobis in Aldenburch, secundum quod sententia dictavit, videlicet jure plenario obtinuerunt. Ut igitur hoc sollempne factum maneat inconvulsum, inde paginam conscribi et eam sigillo nostro roborari precepimus cum astipulatione testium quorum hecsunt nomina:

Comes Gerhardus de Deisth, comes Lambertus de Herfordia, prefectus Meinherus de Misna, prefectus Albertus de Aldenburch et Heinricus frater ejus de Fluchelisberch, Heinricus de Coldiz, Albertus de Gerhardeshorph et frater ejus, Heinricus de Harth, Conradus de Schephe pincerna noster, Conradus pincerna de Wintherstede, Heinricus camerarius noster de Chiselinchen, Heinricns Jache et alii quamplures de curia nostra, uic facto interfuerunt testimonium perhibentes.

Anno gratie M°CC*XXIII* acta sunt hec in Aldenburch, II kalendas octobris, indictione XII.

Henricus, Romanorum rex, praeposito suo de Moringen bona Nurimberc, claustri de Staingaden protegenda committit, nominatim contra gravamina praepositi de Reitembuoch (Raitenbuch).

(Edit. in Monum. Bok., tom. XXX, pars 1*, p. 1J6, n* DCLXVIII, ex originali. m Sigilli a tergo appressi minutissima quaedam pars restat cum segmento membranaceo cujus ope membranae adstrictum erat, cumque macula cerae adhuc conspicua.)

H. Dei gratia Romanorum rex. et semper augustus, fideli suo preposito de Moringen gratiam suam et omne bonum. Cum serenitas nostra ecclesiarum debeat oppressionibus subvenire et maxime hiis quas progenitores nostri fundaverunt et per hereditatem eorum divine remunerationis intuitu dotaverunt, fidelitati tue mandamus sub pcna gratie nostre districte precipientes quatenus universa bona claustri de Steingadem et fratrum ibidem Deo militantium sub nostram et imperii recipias protectionem et potestatem; non permissurus, sicut de nostra confidis gratia, quod nominatim prepositus de Reitembuoch vel alius quisquam dampnum eis irroget vel gravamen, bona et terminos eorum eque sicut bona nostra defensando; et ad ipsum faciendum ex parte nostra officiatis sub te constitutis injungas. Alioquin gravem offensam nostram te noveris incursurum (i).

Datum apud Nuorenberc, XV kalendas novembris, indictione XII.

(1) Cf. infra documentum ad quiotum et ricesimum diem julii 422i, p. 803.

« ZurückWeiter »