Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gratia Romanorum rex et semper augustus. Justis fidelium nostrorum postulationibus tanto majestatis nostre favorem liberalius impertimur, quanto ampliora ipsis exinde speramus beneficia provenire quantoque ab Altissimo eterne beatitudinis premia prestolamur. Noverint igitur tam presens etas quam successura posteritas quod pie memorie consanguineus noster Fridericus, illustris dux de Rotenburc, predium suum Swabach cum attinente parrochia et omnibus eidem ecclesie attinentibus, consensu et stipulatione Cuonradi tunc temporis Eistedensis episcopi, ecclesie Ebracensi absolute et sine contradictione cujuslibet liberaliter contradidit et donavit; quam donationem dive recordationis Heinrici et serenissimi patris nostri Friderici imperatoris imperialis magnificentie auctoritas perpetuo privilegiorum munimine roboravit. Nos itaque ad ejus misericordiam qui pre ceteris gloria nos et diviciis exaltavit, respectum habere volentes, et felicium progenitorum nostrorum vestigia cupientes imitari, predictum predium secundum formam donationis et confirmationis ipsis concessam nos similiter ipsis una cum attinente parrochia per omnia confirmamus; volentes ut tam prefati ducis donatio quam felicium imperatorum confirmatio, cum utraque justa sit ac legitima, firmitatis perpetue robur obtineat et vigorem. Preterea pie profitemur totum predium antedictum cum parrochia dilectis fratribus nostris Ebracensibus nos velle tueri, neque alium eis in eisdem bonis esse volumus advocatum quam Romani sceptri majestatem aut quem ipsi fratres pacis sue constituerint provisorem. Omnem quoque exactionem et annue pensionis molestiam seu quicquid eorum quieti importunum esse potuerit tam ab eis quam a colonis eorum auctoritate regia perpetuo removemus, omnes eorum injurias digna volentes prosequi ultione. Ad hujus etiam rei certam evidentiam presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro fecimus communiri.

Testes hii sunt S. Maguntinus, E. Coloniensis venerabiles archiepiscopi, O. Wirzeburgensis, Nwenburgensis, Hildenshemensis, Merseburgensis, Padeburnensis episcopi, L. dux Bawarie palatinus comes Reni, D. marchio de Hohinburc, G. comes de Dieths, H. prepositus Sancti Stephani in Babinberc, Th. scolasticus majoris ecclesie Wirzeburgensis, et alii quamplures.

Acta sunt hec apud Northusam, anno ab incarnatione Domini M°CC XXIII, III idus septembris, indictione XII.

12 septembris.

Henricus, Romanorum rex, abbati et coenobio de Ilelmershau- Nordhausen, sen privilegia a praedecessoribus suis indulta renovat, eisdem fere verbis quibus Conradus III anno 1144 usus fuerat.

(Edid. WENCK, Urkundenbuch, t. II, p. 142, n° CIII.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex, semper augustus. Justitie definitio est constantem ac perpetuam habere voluntatem tribuendi unicuique quod sibi jure competit. Quam virtutem cum omne hominum genus partim a natura, partim institutis legalibus edoctum colere et exercere semper debeat, precipue tamen regie dignitati congruit talem animi habitum immutabilem induere. Ejusmodi tamen personis nostra dignatio in omni pietatis et equitatis defensione propensiorem debet adhibere benevolentiam, que divinis sincerius sunt mancipate servitiis et obsequiis et nobis in administratione regni sollicite agentibus et orationis beneficio et veracis consilii subsidio et indefessi laboris studio assistunt. Ea propter, reverende abbas Helmershusensis cenobii, ob petitionem charissimi ac fidelissimi domini Engelberti sancte Coloniensis ecclesie venerabilis archiepiscopi, ducis Westphalie et Angarie, concedimus tibi et per te tuis successoribus ac monasterio tuo in perpetuum omnem libertatem et immunitatem que venerabili loco tuo dicto Helmwardeshusun (sic) a predecessoribus et progenitoribus nostris regibus Romanorum vel imperatoribus (a) concessa et per privilegii paginam confirmata est;

(a) In diplomate Conradi dato apud Hersfeld, 17 octob. 1144, ita sequitur: Ollone videlicet imperatore, Conrado abavo nostro imperatore, Henrico avo nostro imperatore, Henrico avunculo nostro imperatore; quod ibi delendum est.

hac videlicet rationis constantia ut nulla deinceps persona magne vel parve potestatis, cujuscumque sit ordinis vel officii, presumat jamdictam ecclesiam tuam vel res ad ipsam pertinentes ullius impedimenti vel artis molestia inquietare, non tributum vel aliquam functionem seu pensionem publicam exigere, non servitium regale aut servitii redemptionem vel hospitia seu prandia tollere, sed per omnia et in omnibus ex antiqua regum et nostra concessione perpetua utatur libertate. Statuimus quoque ut juxta predecessorum nostrorum edicta nullum idem locus habeat advocatum, nisi quem abbas qui pro tempore fuerit concordi fratrum consilio electum sibi preficiendum judicaverit. Cui advocato tam in ipso jam sepe dicto loco quam in aliis ibidem pertinentibus non licebit hospitia sumere, non palefredos tollere, non canes alere, non pro adeunda curia vel expeditione nostra quodcunque supplementi vel pensionis capere, non freda, non redibitiones exigere, sed in (ab) omni importunitate locum, personas, fundos, totius negligentie postposita materia, studebit defensare. Habeat etiam abbas in omne tempus liberam potestatem statuendi, habendi mercatum et nundinas publicas, percussuram monete formandi, thelonium accipiendi ibique diversarum regionum commercia vendendi et emendi. Ea propter regia et imperiali potentia decrevimus ut omnes negotiatores et institores ceterique hominum ad idem mercatum venientes vel ibi manentes seu inde revertentes talem pacem talemque justitiam banni nostri interpositione obtineant, qualem ibi habent qui Moguntie, Colonie et Trudimonie negotium exercent, talemque compositionem legum violatores hujus precepti persolvant. Quecumque autem utilitas tam in bonis quam in moneta, theloneo, stationibus, ypothecis accrescere potuerit, memorato cenobio suisque rectoribus in perpetuum tradimus et confirmamus, Deo ibidem militantium usibus profutura. Licentiamus etiam regali nostra authoritate ut si quis ministerialium regalis aule predicto monasterio de prediis suis quocumque modo conferre voluerit, habeat libertatem. Et ut hec donatio rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione insigniri jussimus, manuque propria corroborantes idoneos testes subternotari fecimus, quorum nomina sunt hec :

Sifridus Moguntine sedis archiepiscopus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Otto Herbipolensis episcopus, Engelhardus Nuenburgensis episcopus, Conradus Hildenshemensis episcopus, Conradus Mindensis episcopus, Ludovicus Hersfeldensis abbas, Quinipertus Vrislariensis prepositus, Valradus Paderbornensis major prepositus, Ludovicus Turingie landgravius, Ludowicus dux Bavarie, Henricus comes de Anhold, Adolphus comes de Marcia, Volquinus comes de Sualenberg, Conradus, Otto, Henricus fratres, comites de Everstein, et plures alii comites et nobiles. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo tertio, indictione XI.

Datum apud Northusen per manum cancellarii nostri, II idus septembris, regni nostri anno secundo.

Signum domini regis invictissimi.

[ocr errors]

Henricus, Romanorum rex, burgensibus Goslariae renovat quasi septembris. de verbo ad verbum privilegium Friderici patris sui eidem civitati indultum anno 1219, 13 julii.

(Memorat. et extract. ap. Vaterl. archiv für Niedersachsen, ad ann. 1841, p. 39.)

Datum apud Northusen, anno dominice incarnationis MCCXXIII, XVIII kalendas octobris, [indictione XII].

20 septembris.

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem N. Aquensis et Tra- Nordhausen.. jectensis praepositi, ecclesiae Sancti Servatii in Trajecto confirmat privilegium exemptionis a patre suo Friderico imperatore, 9 decembris anno 1220, eidem ecclesiae concessum.

(Inedit. ex chartul. S. Servat. Traject. saeculi XVI, in Biblioth. maj. Paris., tom. I, fol. 44 recto. Mentio fit sigilli cerei, filis sericis rubri coloris appensi.)

Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Accedens ad nos dilectus noster N. Aquensis et Sancti Servatii prepositus in Trajecto a nobis humiliter postulavit quatenus privilegium serenissimi domini et patris nostri Friderici Romanorum imperatoris, tam sibi quam Trajectensi ecclesie indultum, confirmare auctoritate regia dignaremur; cujus tenor talis est :

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium Friderici secundi, datum in castris apud Florentinum, 9 decembris 1220, quod supra videndum est, p. 78.]

Nos igitur indulgentiam paternam et gratiam prefatis canonicis impensam gratam et ratam habentes, ipsam auctoritate regia confirmamus, districtius inhibentes ne quis eidem gratie presumat aliquatenus contraire. Et ut nulla de hoc possit dubitatio suboriri, presentem paginam sigilli nostri appensione muniri fecimus et roborari.

Datum apud Northusam, anno Domini MCCXXIII, XII kalendas octobris, indictione duodecima.

Apud Northasen,

Ilenricus, Romanorum rex, privilegium a Friderico patre suo 21 septembris. monasterio in Walkenried indultum inserit et confirmat, nec non et caetera privilegia a praedecessoribus suis eidem monasterio concessa; abbatemque et fratres cum eorum possessionibus in sua speciali protectione recipit.

(Edit. ap. LEUCKFELD, Antiq. Walkenr., p. 367.-LUNIG, Reichsarchiv, t. XVIII, p. 853.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Justum et pium esse credimus necnon et rationi consentaneum ut ea que gloriosissimus dominus et pater noster Fridericus Romanorum imperator et semper

« ZurückWeiter »