Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

remanebunt. In eadem vero villa et in Muzeche et in Bushovesheim et in aliis villis et curtibus ad supradictas villas spectantibus advocatie domino regi cedent. Proventus autem advocatiarum et precarie in predictis villis et earum pertinentiis quocunque tempore facte inter dominum regem et dominum episcopum equaliter dividentur. Item universi homines ad dominum regem quocunque jure pertinentes apud Zaberniam residentes domino episcopo et ecclesie Argentinensi cedent, et in restaurationem illorum omnes homines in Rodesheim episcopo attinentes domino regi cedent. In Offenburc autem quicquid juris habuit Argentinensis episcopus domino regi cedet, servato canonicis Argentinensibus jure patronatus ecclesie et censibus qui ad prebendam eorum pertinent ab antiquo. Homines autem sive ministeriales sive proprii ecclesie Argentinensi et ministerialibus ejusdem pertinentes in civitatibus domini regis pro civibus non recipiantur; si vero aliqui sunt residentes et residere volentes, cum pace remaneant, ita tamen quod de bonis suis extra jacentibus domino ville ratione banni cum villanis suis in generalibus collectis subserviant. Hi vero qui vulgariter Pfalburgere dicuntur, etiam in civitatibus regis non recipiantur, et qui recepti sunt restituantur libere; generaliter autem tam cives quam ministeriales sive proprii si ad propria redire voluerint, licebit eis sine pena a civibus statuta que anewete (1) vocatur. Ministeriales autem episcopatus sive proprii non conveniantur nec impetantur a consortibus suis, nisi coram domino episcopo vel suo officiato. Apud Slecestat moneta de cetero non cudatur nec alias, nisi ubi debetur de jure cudi. Forum de Etenheim ad Malburc translatum restituetur et die quo hactenus solebat celebrari manebit. Si vero dominus rex forum in Malburc ordinare voluerit alio die, sine damno predicti fori in Etenheim secundum velle suum ordinabit. De villis vero in terminis langraviatus constitutis de quibus hactenus controversia fuit, sic statutum est ut si fieri potest amicabiliter componatur; sin autem, dominus episcopus adhibitis sibi duobus canonicis ecclesie sue, duobus ministerialibus, duobus ci

(1) Anewete, Angewette, mulcta conventionalis ab eo solvenda qui sententiae arbitrii non steterit. Vide HALTAUS, Glossar. sub voce Angewette.

vibus quos sacramento prestito ad ecclesiam suam spectare probaverit, obtinebit. Hec autem omnia sic rata permanebunt si domino imperatori placitum fuit.

Actum anno ab incarnatione Domini MCCXXIII, III nonas maii, dictione XI.

in

Datum Hagenoe, [coram his testibus, imperialis aule cancellario, Herbipolensi et Augustensi episcopis, Nuwenburgensi abbate, Marquardo scriba, marchione de Baden, comite Sigeberto, marschalco de Justingen, dapifero de Walpurc, H. milite de Custerdingen, scolteto de Hagenowe (1).]

Apud Hagenowia, [maio.]

Henricus, Romanorum rex, confirmat et ratam habet donationem a patre suo Friderico imperatore factam Alberoni abbati et fratribus Novicastri (Neuenburg) de processu unius navis in ascensu et descensu Rheni, cum immunitate cujuscumque thelonei et concessionis.

(Inedit. nec memorat. a Würdtwein, qui caeteras tamen chartas abbatiae Neoburgensis refert. Ista quam nunc primum exhibemus, reperitur in archivo praefect. Argentin. Titres de Neubourg, et autographa pergamena nullam legitimae suspicionis causam suggerit. Sigillum cum laqueis avulsum est.)

Heinricus septimus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, omnibus hos apices inspicientibus gratiam suam et salutem in perpetuum. Universitatem vestram pro certo scire volumus quod gloriosum dominum et patrem nostrum quem intime diligimus (a) ipsiusque voluntati consentire vel obedire paratissimi sumus. Inde est quod majestatis ejus (a) Deest aliquid forsan imitari, vel hujusmodi.

(4) Nomina testium uncis inclusa adduntur ex quodam exemplari, quondam penes Grandidier, et a Boehmero in regestis p. 215 memorato.

donationem quam dilecto nostro Alberoni abbati ejusque fratribus in Novocastro, Deo et beate Marie jugiter famulantibus nec non pro nostra parentumque nostrorum salute interdiu orantibus, contulit in perpetuum, ratam ac firmam permanere dagmatihamus (a). Qualis autem hec donatio fuerit, in presenti rescripto discretio vestra cognoscere poterit :

Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie, omnibus in perpetuum. Cum imperialis eminentia et consuete benivolentie habundantia, etc. [Sequitur ut in privilegio, dat. apud Civitatem 17 decemb. 1222 (vide supra, p. 278), nisi quod terminatur his verbis sigillo majestatis nostre communitum, omissis nominibus testium et chronologicis notis.]

De cetero, sicut in rescripto gloriosi patris nostri legere potuistis, quia douationem navis quam in elemosinam devotis fratribus et monachis nostris in Novocastro contulit, tam sibi quam cunctis parentibus nostris nec non et nobismetipsis coram Deo ad salutem prodesse confidimus, statuimus districte precipientes quatinus prefata navis sine omni lesione et infestatione aut thelonei exactione vel alterius cujuscunque injusti lucri expostulatione per alveum Rheni usque ad occeanum, quocunque fratres voluerint vel necessarium habuerint, liberrime descendat et ascendat. Quicunque vero huic nostre constitutioni quavis occasione obviare temptaverit, sciat quod nostre majestatis pietatisque clementiam graviter et inemendabiliter offendat; et hoc nulla ratione justicie nostre discretio inultum abire permittat. Qui autem ipsam scilicet navem cum pace receperit et cum pace dimiserit, nostre clementie participem se esse noverit (1). Acta sunt hec et scripta anno ab incarnatione Domini M° CC XX• HIo,

(a) Sic in originali. Verisimiliter pro dogmatisamus.

(1) Hanc donationem abbatiae Neoburgensi a Friderico et filio suo Henrico factam memoraverunt et confirmaverunt, prout ad terras suas pertinebat, Hermannus marchio Badensis et uxor ejus Irmingardis, anno ab incarnatione Domini MCCXXV, concurrente II, indictione XIII, epacta VIIII. Cf. WURDTWEIN, Nov. subs. diplomat., tom. XIII, p. 286, e chartul. membr. abbat. Neoburg.

Spirae, maio.

concurrente VI, indictione XI, epacta XVII (1), et sigilli nostri auctoritate roborata, coram his testibus: domno Cunrado Metensi et Spirensi episcopo imperialis aule cancellario, domno Ottone Erbipolensi episcopo, domno Ludewico (2) marchione de Badin, domno Heinrico comite de Duobus Pontibus, domno Symone comite de Saraponte, domno Sygeberto comite de Alsatia et Wolffhelmo scolteto de Hagenow.

Data apud Hagenowia, anno regni nostri secundo.

Henricus, Romanorum rex, donationem a patre suo Friderico imperatore factam abbatiae Neuenburgensi de una navi in Rheno cum immunitate thelonei et exactionis cujuslibet ratam denuo habet et confirmat.

(Memoratum ap. WURDTWEIN, Nova subsid. diplomat., tom. XIII, p. 273, ubi unde hoc deprompserit non indicat. Quapropter quamdam cum praecedenti confirmatione suspicamur confusionem, nisi iterato privilegio, sed in solita forma, donationem patris sui denuo Henricus confirmaverit.)

Datum Spire, [anno] M.CC.XXIII, mense majo.

Stalbuhel, [malo.]

Henricus, Romanorum rex, mandat omnibus ad quos beneficium in Sassenheim et in Luttershusen fuerit devolutum, ne fratres

(1) Iste computandi modus per concurrentem et epactam in privilegiis imperialibus omnino insolitus, in chartis Neoburgensibus frequentissime usurpatur. Cum autem ibi desit notatio mensis, ex loco dati privilegii et ex collatione testium ad mensem maium hoc referendum arbitramur, scilicet post octavum mensis diem.

(2) Quum marchio Badensis tunc vocatus fuerit Hermannus, hunc locum sic ad integrum restituendum censemus: domno Ludewico [duce Bawarie, Hermanno] marchione de Badin, etc.

Schonaugiensis conventus in libera possessione curiae Marpach e attinentiarum ejus inquietare praesumant.

(Edit. ap. Hist. et commentat. Academ. Theodoro-Palatinae, t. V, p. 526; insertum in diplomate confirmatorio Ludovici ducis Bavariae, ann. 1291.)

Heinricus septimus divina favente gratia Romanorum rex et semper augustus in perpetuum. Regie serenitatis interest maxime personas illas et earum possessiones contueri, quibus pre ceteris noverint Domino devotius famulari. Eapropter constare volumus universis quod Marqwardus dapifer de Anevilre et filius ejusdem Theodericus infeodati fuerant ab avo et domino nostro Heinrico imperatore ac patruo nostro Philippo rege felicis memorie beneficio quodam in Sassenheim et in Luttershusen circa Berstraziam sito. Apud easdem autem villas fratres Schonaugienses Cisterciensis ordinis, Wormatiensis diocesis, curiam Marpach dictam cum vineis et agris attinentibus possidere noscuntur, de quibus, utpote libera proprietate semper habitis, nulli aliquando vel exactionem aliquam vel pensionem advocaticiam exhibuerunt nec exhibere debuerunt. Verum quia id etiam nobis legitimis tam ipsorum quam vicinorum assertionibus constitit evidentius, volentes eisdem fratribus tam illa quam alia quecumque a progenitoribus nostris habita confovere pariter et ampliare, mandamus atque sub obtentu gratie nostre districte precipimus omnibus ad quos idem beneficium devolutum fuerit ne ipsi occasione aliqua fratres predictos in curia Marpach prenotata et possessionibus attinentibus per exactionem vel jus aliquod ibi requirendum inquietare presumant, verum tam hic quam alibi, omnimoda tranquillitate in suis habita, communibus quoque civium pascuis, aquis, pratis, sylvis ac ceteris communitatibus, sicut hactenus extiterunt, sic et amodo multo magis participes existant. Quod si quis huic nostro mandato contraire et predictorum fratrum libertatem infirmare presumpserit, nostre se noverit severitatis offensa puniendum.

Datum Stalbuhel (1), in generali placito coram nobis ibidem habito,

(1) Locus juxta Ladenburg, Heidelbergam inter et Manheim.

IL Pars 2.

96

« ZurückWeiter »