Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

confirmantes at nulla omnino persona cujascumque fuerit conditionis, alla vel humilis, ecclesiastica vel secularis, antedictum D. abbatem vel aliquem successorum suorum in bonis ecclesie soe presumat perturbare nec eis dampnum aliquod irrogare. Quod qui presumpserit in sue temeritatis vindictam indignationem nostri culminis se noverit graviter incursurum. Damus preterea universis prepositis et officialis nostris circa possessiones prememorate ecclesie conmorantibus firmiter in mandatis ut quicumque sepefatum abbatem in bonis ecclesie sue indebite et contra justiciam offendere presumpserit, sibi consilium et efficax auxilium ad defensionem et tuicionem ecclesie sue nullomodo impendere contradicant et eam manutenere atque defendere non obmittant. Nos enim tociens dictam ecclesiam in omni jure et libertate ejus permanere volumus, sicut tempore imperatoris Heinrici avi nostri inclite recordationis dinoscitur permansisse; salvo omni jure quod dos, sicut progenitores nostri, ibidem habere debemus.

Datum apud Ulmam, VIJII kalendas julii, indictione decima , apno Domini Mo CC° XX° II', ando regni nostri primo.

23 septembris.

Henricus, Romanorum rex, praeposito, decano, archidiacono Aquisgrani. totique capitulo Leodiensi scribit se donationem illis factam de villa Freren inconvulsam conservare velle, eisque concedere ut jus imperiale contra Brabantiae ducem persequantur.

(Inedit. ex cod. Lefort, n° 18, fol. 89-90, ex cartul. Vandemberg, in arch. Leo

diepsi, ubi transumptum dicitur ex originali, in libro primo chart. S. Lam-
berti, fol. 231.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis suis J. preposito, Th. decano, archidiacono totique majoris ecclesie Leodiensis capitulo gratiam suam et omne bonum. Notum vobis facimus quod nos donationem illam de villa Vreren quam imperator Henricus avus noster

ecclesie vestre fecit, pro qua duo capellani in ecclesia vestra cotidie missas celebrant, pro predicti avi nostri et antecessorum suorum salute, recognoscimus et volumus eam prout ab eo facta est integram et inconvulsam conservare; ita quod nullus alius in predicta villa et hominibus quicquam juris sed ratione advocatie sive foodi vel alia de causa possit vel audeat vendicare vel habere, sicut idem avus noster de predicta donatione ordinavit. Unde vobis concedimus et mandamus quod si dux Brabantie injuriam illam que vobis intuleruut ipsius homines in predicla villa revocare noluerit, sicut ei mandamus, quod jus nostrum ecclesiastico jure persequamini et predictam villam et homines cum omni integritate et jure retineatis.

Datum Granis Aquis, nonas kalendas octobris (1) (sic).

Henricus, Romanorum rex , Engelberto Coloniensi archiepiscopo mandat ut capellanos suos de choro Sancti Lamberti contra ducem Brabantiae advocatiam de Freren contra jus possidentem diligenter adjuvet.

(Inedit. ex cod. Lefort, no 18, f. 92, 93; ubi transumptum quoque dicitur ex

originali, ibid., fol. 232; cujus tergo pars sigilli cerei adhaerebat.)

Henricus Dei gratia Romanorum rex et semper augastus, dilecto principi suo E. Coloniensi archiepiscopo gratiam suam et omne bonum. Quia dilectus noster H. dux Brabantie advocatiam de Freren contra jus possidet, sicut patet ex litteris venerabilis Henrici avi nostri et patris nostri F.

gimus quatenus capellanos nostros sacerdotes de choro sancti Lamberti

(1) Legendum autem videtur : datum Aquisgrani, runo kalendas octobris. Cum desit anni notatio, ad eumdem annum hoc mandatum referendum censemus, quo aliud de re eadem editum fuit. Vide supra p. 742.

diligenter adjoves ut prebendas suas in predicta villa de Freren cum integritate percipiant. Si vero predictus dux vel aliquis eos molestare presumpserit, hoc de parte nostra et auctoritate imperii firmiter corrigas et defendas.

Apud Uberlingen, 10 decembris.

Henricus, Romanorum rex, monasterio de Salem concedit et confirmat ut ei liceat facere commutationes cum quibuscumque aliis ecclesiis sive etiam cum ministerialibus suis, burgensibus, plebeianis, etc.; eisdemque hominibus suis licentiam concedit bona ipsorum mobilia vel immobilia eidem monasterio tradendi.

(Inedit. ex libro privileg. monast. Salemit., in archivo Karlsruh., vol. I,

f. 158, 159.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hainricus septimas divina favente clementia Romanorum rex et semper augustas. Regnantis procul dubio tunc digne thronus extollitur, cum regi regum solvitur quod debetur, qui aufert spiritum principum dominus dominantium. Credentes igitur tunc propensius ipsi complacere, com locis venerabilibus et maxime ubi religio Cisterciensis ordinis viget serenitatis nostre clementiam reseramus, exempla divorum quondam augustorum parentum nostrorum venerantes, maxime autem domini et patris nostri imperatoris Frederici secundi clementiam sectantes, monasterio de Salem cujus famosa opinio Jonge lateque diffusa dinoscitur, concedimus et confirmamus in perpetuum at ei liceat facere commutationes sive concambia cum quibuscumqae aliis ecclesiis, maxime tamen cum biis quarum advocatie ad nos spectare noscuntur , sive etiam cum ministerialibus nostris, bargensibas, plebeianis vel quocumque subjectionis titulo nobis attinentibus. Item concedimus et indulgemus ut eisdem quos prediximus hominibus nostris liceat bona sua tam mobilia quam immobilia sea pro salate animarum suarum sea per venditionem vel etiam commutationem memorato contradere monasterio ; cui etiam per banc nostre concessionis indulgentiam

perpetua stabilitate permaneant et quieta perseverent. Regio statuentes edicto de ulli de cetero persone ecclesiastice vel seculari hanc nostre confirmationis paginam fas sit infringere vel ausu temerario contraire. Concedimus etiam et perpetuo confirmamus omnia quecumque concessione pontificum, largitione principum, dono comitam vel baronum et aliorum oblatione fidelium idem monasterium in presentiarum juste et rationabiliter possidet, aut in futuro justo titulo prestante Domino poterit adipisci. Ut autem supradictam monasterium nostri favoris plenitudine gaudeat et ut presens nostre pietatis concessio firma sibi et illibata persistat, presens nostre majestatis privilegium inde conscribi fecimus et sigillo nostro jussimus insigoiri.

Signum domini Henrici septimi Romanorum regis invictissimi (Monogramma).

Hujus rei testes sunt comes Mauegoldus de Nellenburc, Eberbardus dapifer de Waltpurc, Cunradus pincerna de Winterstettin, Burcardus de Honburc, Ulricus et Conradus frater ejus de Pothamo, Rudolfus et Hermannus frater ejus de Arbona, Rudolfus et Burcardus de Ramesperc, Hartnidus de Leunecke, Waltherus et Burcardus de Honvels, Eberhardus et Bertoldus de Lintpahc, et alii quamplures.

Datum apud Uberlingen, anno incarnatiouis dominice M°CC*XX'II', IIII idus decembris, anno regni nostri primo.

ANNO 1223. — INDICTIONE 11.

Tlmae, 13 februarii.

Henricus, Romanorum rex, conventui in Roth confirmat hoc privilegium ut nullum advocatum habeat, sed immediate cum omnibus possessionibus ejus sub regali protectione permaneat, et

in futurum ratum habet quidquid regii ministeriales et mercatores eidem conventui contulerint.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgart., nobis a Kausiero communicato. Sigil

lum intercidit, remanentibus tantum laciniis Alorum sericorum rubri, ilavi, viridisque coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustas, universis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Si jura ecclesiarum ad bonum earum statum utilia confirmare studeamus, id nobis ad eterne vite meritum proficere credimus. Notum igitur sit omnibus Christi et imperii fidelibus tam futuris quam presentibus quod monasterium fratrum in Rota a sue fundationis principio tali juris honore fuit institutum et ditatum quod in bonis eidem monasterio pertinentibus nullus unquam hominum advocatie jos sibi debeat usurpare, sed eadem ecclesia absque hujusmodi dominio sub imperiali tuitione secura consistere. Que justitia quoniam a diebus antiquis ad nostra usque tempora dinoscitur rationabiliter deducta et per auctoritatem summorum pontificum et divorum augustorum qui nos precesserunt confirmata; nos quoque per nostre regie dignitatis authoritatem prefato monasterio confirmamus et stabilimus, precipientes et statuentes quatenus super ipsam domum que dicitur Rota vel super ecclesias aut villas aut curtes aut homines seu quascunque ecclesie illius possessiones aut pertinentias, nemo unquam jus advocatie teneat, sed eadem ecclesia cum omnibus suis pertinentiis ab advocatis sit libera, sub regie defensionis patrocinio quieta et inconcussa omni evo deinceps permaneat (1). Quicumque igitur memoratam ecclesiam, etc. [ Sequitur ut in privilegio Friderici secundi, dat. Ulmae 21 junii 1215, usque ad confirmamus]. Ut igitur hoc nostre majestatis edictum ratum et inconvulsum in omne evum conservetur, presens privilegium inde fecimus conscribi et sigillo nostro communiri; testes quoque annotari, quorum nomina supter scripta sunt:

(1) Huc usque transumitur ex privilegio imperatoris Friderici I, dato 22 januarii 1479.

II. Pars 2.

95

« ZurückWeiter »