Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rici II donationem Rappotoni majori praeposito totique capitulo Augustensis ecclesiae super advocatiis villae Aitingen factam.

(Edit. in Monum. Boic., tom. XXX, pars 1o, p. 110, no DCLVIII, ex originali unde sigillum nonnihil laesum appendet filis sericis rubri et albi coloris.)

H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus tam futuris quam presentibus, gratiam suam et omne bonum. Divine remunerationis intuitu, etc. [Sequitur de verbo ad verbum ut in praecedenti (vid. supra, p. 719), nisi quod pro regis Romanorum legitur imperatoris Romanorum. Notae autem chronologicae istae sunt :]

Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo secundo, IIII kalendas junii, indictione VIIII (4).

Henricus, Romanorum rex, ad imitationem patris sui domum hospitalis Sanctae Mariae in burgo suo apud Lutram cum bonis et personis ejus sub sua speciali protectione recipit.

(Edid. partim SCHANNAT, Histor. episcop. Wormat., cod. probat., p. 104, no CXII, ex chartul. monast. Lutrensis.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus. Ad universorum imperii fidelium presentium et futurorum notitiam duximus perferendum quod nos ad imitationem domini et genitoris nostri Friderici serenissimi Romanorum imperatoris et regis Sicilie, familiarem ac dilectam nobis domum hospitalis Sancte Marie in burgo nostro apud Lutram, etc. sub specialem et omnimodam cum omnibus bonis suis et personis Domino illic famulantibus recepimus protectionem Ad cujus rei perhennem me

(1) De ista erronea indictionis notatione, cf. supra p. 720, not. 2.

Apud Wormatiam,

2 junii.

moriam presens inde privilegium conscriptum sigillo nostro jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Otto Herbipolensis episcopus, Sifridus Augustensis episcopus, comes Wilhelmus de Tuwingen, comes Ludowicus de Wirtenberg, comes Heinricus de Nassaw, Heinricus de Brunbach, Conradus pincerna de Schipfe, Eberhardus dapifer de Walpurc, Fridericus camerarius de Bienburc, Cuno de Sumeraw et alii quamplures.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCCXXII, indictione X, regnante domino Heinrico septimo Romanorum rege glorioso, anno regni ejus primo.

Datum apud Wormatiam, quarto nonas junii.

Apud Ulmam,

23 junii.

Henricus, Romanorum rex, ecclesiam Faucensem in specialem suam et imperii recipit protectionem, eamque simul commendat praepositis et officiatis suis circa possessiones ejusdem ecclesiae commorantibus.

(Edit. in Monum. Boic., tom. XXX, pars 1o, p. 112, n° DCLIX, ex originali cujus sigillum quod appendebat periit. Hoc diploma pene in omnibus concordat cum praecedente confirmatione Friderici II imperatoris, eodem anno, XXVII aprilis, eidem monasterio Faucensi concessa. Vid. supra p. 244.)

Heinricus divina favente clementia Romanorum rex, semper augustus. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus quod nos attendentes fidem puram, devotionem sinceram nec non et laudabilem conversationem dilecti fidelis nostri Dietonis venerabilis abbatis Faucensis et fratrum in eodem loco famulancium, ipsum et ecclesiam suam cum omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, agris, pascuis, piscaturis, nemoribus et montanis in nostram specialem et imperii recepimus protectionem. Statuentes et auctoritate present is scripti

confirmantes ut nulla omnino persona cujuscumque fuerit conditionis, alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, antedictum D. abbatem vel aliquem successorum suorum in bonis ecclesie sue presumat perturbare nec eis dampnum aliquod irrogare. Quod qui presumpserit in sue temeritatis vindictam indignationem nostri culminis se noverit graviter incursurum. Damus preterea universis prepositis et officiatis nostris circal possessiones prememorate ecclesie conmorantibus firmiter in mandatis ut quicumque sepefatum abbatem in bonis ecclesie sue indebite et contra justiciam offendere presumpserit, sibi consilium et efficax auxilium ad defensionem et tuicionem ecclesie sue nullomodo impendere contradicant et eam manutenere atque defendere non obmittant. Nos enim tociens dictam ecclesiam in omni jure et libertate ejus permanere volumus, sicut tempore imperatoris Heinrici avi nostri inclite recordationis dinoscitur permansisse; salvo omni jure quod nos, sicut progenitores nostri, ibidem habere debemus.

Datum apud Ulmam, VIIII kalendas julii, indictione decima, anno Domini M° CC XX° II°, anno regni nostri primo.

23 septembris.

Henricus, Romanorum rex, praeposito, decano, archidiacono Aquisgrani. totique capitulo Leodiensi scribit se donationem illis factam de villa Freren inconvulsam conservare velle, eisque concedere ut jus imperiale contra Brabantiae ducem persequantur.

(Inedit. ex cod. Lefort, no 18, fol. 89-90, ex cartul. Vandemberg, in arch. Leodiensi, ubi transumptum dicitur ex originali, in libro primo chart. S. Lamberti, fol. 231.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis suis J. preposito, Th. decano, archidiacono totique majoris ecclesie Leodiensis capitulo gratiam suam et omne bonum. Notum vobis facimus quod nos donationem illam de villa Vreren quam imperator Henricus avus noster

ecclesie vestre fecit, pro qua duo capellani in ecclesia vestra cotidie missas celebrant, pro predicti avi nostri et antecessorum suorum salute, recognoscimus et volumus eam prout ab eo facta est integram et inconvulsam conservare; ita quod nullus alius in predicta villa et hominibus quicquam juris sea ratione advocatie sive feodi vel alia de causa possit vel audeat vendicare vel habere, sicut idem avus noster de predicta donatione ordinavit. Unde vobis concedimus et mandamus quod si dux Brabantie injuriam illam que vobis intulerunt ipsius homines in predicta villa revocare noluerit, sicut ei mandamus, quod jus nostrum ecclesiastico jure persequamini et predictam villam et homines cum omni integritate et jure retineatis.

Datum Granis Aquis, nonas kalendas octobris (1) (sic).

Henricus, Romanorum rex, Engelberto Coloniensi archiepiscopo mandat ut capellanos suos de choro Sancti Lamberti contra ducem Brabantiae advocatiam de Freren contra jus possidentem diligenter adjuvet.

(Inedit. ex cod. Lefort, no 18, f. 92, 93; ubi transumptum quoque dicitur ex originali, ibid., fol. 232; cujus tergo pars sigilli cerei adhaerebat.)

Henricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto principi suo E. Coloniensi archiepiscopo gratiam suam et omne bonum. Quia dilectus noster H. dux Brabantie advocatiam de Freren contra jus possidet, sicut patet ex litteris venerabilis Henrici avi nostri et patris nostri F. imperatorum, dilectioni tue mandamus et attente rogando firmiter injungimus quatenus capellanos nostros sacerdotes de choro sancti Lamberti

(1) Legendum autem videtur: datum Aquisgrani, nono kalendas octobris. Cum desit anni notatio, ad eumdem annum hoc mandatum referendum censemus, quo aliud de re eadem editum fuit. Vide supra p. 742.

diligenter adjuves ut prebendas suas in predicta villa de Freren cum integritate percipiant. Si vero predictus dux vel aliquis eos molestare presumpserit, hoc de parte nostra et auctoritate imperii firmiter corrigas et defendas.

Henricus, Romanorum rex, monasterio de Salem concedit et confirmat ut ei liceat facere commutationes cum quibuscumque aliis ecclesiis sive etiam cum ministerialibus suis, burgensibus, plebeianis, etc.; eisdemque hominibus suis licentiam concedit bona ipsorum mobilia vel immobilia eidem monasterio tradendi.

(Inedit. ex libro privileg. monast. Salemit., in archivo Karlsruh., vol. I, L. 158, 159.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hainricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Regnantis procul dubio tunc digne thronus extollitur, cum regi regum solvitur quod debetur, qui aufert spiritum principum dominus dominantium. Credentes igitur tunc propensius ipsi complacere, cum locis venerabilibus et maxime ubi religio Cisterciensis ordinis viget serenitatis nostre clementiam reseramus, exempla divorum quondam augustorum parentum nostrorum venerantes, maxime autem domini et patris nostri imperatoris Frederici secundi clementiam sectantes, monasterio de Salem cujus famosa opinio longe lateque diffusa dinoscitur, concedimus et confirmamus in perpetuum ut ei liceat facere commutationes sive concambia cum quibuscumque aliis ecclesiis, maxime tamen cum hiis quarum advocatie ad nos spectare noscuntur, sive etiam cum ministerialibus nostris, burgensibus, plebeianis vel quocumque subjectionis titulo nobis attinentibus. Item concedimus et indulgemus ut eisdem quos prediximus hominibus nostris liceat bona sua tam mobilia quam immobilia seu pro salute animarum suarum seu per venditionem vel etiam commutationem memorato contradere monasterio; cui etiam per hanc nostre concessionis indulgentiam

Apud Überlingen, 10 decembris.

« ZurückWeiter »