Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

exemptiones, concessionemque a praeposito Aquensi et Trajectensi factam eidem ecclesiae ratam habet.

(Inedit. ex chartul. S. Servatii MSS. in Biblioth. major. Parisiens., tom. I,

fol. 43 recto.- Originale extat in archivo Hagae Comit., ut monet BOEHJERUS, Regest., p. 214, n° 20. In codice etiam mentio fit sigilli cerei, tunc temporis filis sericis rubri coloris appensi.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus septimus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Cum privilegia ecclesiarum ab antecessoribus nostris imperatoribus, etc. (Sequitur de verbo ad verbum privilegium Friderici secundi, datum Aquisgrani, 28 juliï 1215, quod ad suum locum edidimus; usque ad : ) et in se proclamantibus sub conductu domini et magistri sui satisfacient. Hanc etiam a patre nostro ipsis collatam gratiam denuo facimus ut in omoi jurisdictione et districtu imperio et nobis pertinentibus, hominibus eorum victualia frumenti et vini deferentibus ad opus ecclesie ubicumque necesse ire habuerint tam per terras quam per aquas, nullum telonium vel passagium ab ipsis requiratur vel occasione thelonii aliqua in eos exactio fiat. Preterea pium factum clerici nostri prepositi Aquensis et Trajectensis, quod de parrochia Sancti Johannis in Trajecto ipsi capitulo Sancti Servatii ad usus eorum deputavit conferendo et proinde ordinavit, ratum per omnia habemus et firmum, ipsam collationem confirmantes. Regia auctoritatc statuimus etiam et regali auctoritate precipimus ut nulla persona hanc nostram gratiam ipsis infringere aliqua presumat temeritate. Quod qui fecerit iram sommi Dei et nostro majestatis se noverit incursurum. Ad hujus autem rei certitudinem hanc paginam exinde conscriptam sigillo nustro jussimus insigniri.

Datum Aquisgrani, dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo vigesimo secundo, septimo idus maii, indictione decima.

Testes hi sunt Sifridus Maguntinus, Engelbertus Coloniensis, Theodericus Trevirensis archiepiscopi, Hugo Leodiensis, Otto Trajectensis (a)

(8) Scilicet Oltrajectensis, Utrecht.

episcopi, Henricus dux Brabantie, Gerardos comes de Gelren et alii quamplures.

Ego Conrardus cancellarius recognovi.

Aquisgrani,

11 maii,

Henricus, Romanorum rex, ecclesiam beati Adalberti de Aquis sub sua speciali protectione recipit et ei confirmat omnia quae praedecessores sui caeterique fideles Christi donaverunt, specialiter autem quidquid imperator Henricus secundus ejusdem ecclesiae fundator contulerat.

(Edider. Qurx, Cod. diplom. Aquensis, tom. I, p. 50.- LACOMBLET, Urkundenb. für

die gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 56, n° 102. - Originale extat hodie in archiv. Berolin.; unde pendet sigillum cerae rubrae cum inscriptione : HEINRICVS DEI GRACIA ROM......... SEMPER AVGUSTVS.)

In nomine sancte et individae Trinitatis. Heinricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Ad eterne vite premium et temporalis imperii decursum prosperiorem nobis proficere non ambigimas, si ecclesias Dei conservando ampliare studuerimus et pia rerum largitione promovere. Quapropter notum facimus universis imperii nostri fidelibus presentibus et futuris quod nos ad imitationem predecessorum nostrorum regum et imperatorum, ecclesiam beati Adalberti de Aquis in specialem majestatis nostre protectionem recepimus, eique confirmamus universa que ab antecessoribus nostris regibus sive imperatoribus Romanorum sive ab aliis Christi fidelibus juste collata sunt vel in posterum dante Domino poterunt conferri, vel que ipsa ecclesia justo acquisitionis titolo per gratiam Dei punc habet vel in posterum obtinebit; exprimentes specialiter qualiter imperator Henricus ejusdem ecclesie fundator eamdem ecclesiam omni libertate donavit ipsique ecclesie omnem possessionem contulit que est infra murum, que dicitur Bruel cum areis, edificiis, agris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus, reditibus, viis, inviis, seu cum omni utilitate que ullatenus haberi potest; similiter cum baptisterio et decimis per consensum Baldrici tunc Leodiensis episcopi et agris imperii in Marlanes (1) et Crenval et de cimis eorum quibus omnibus ipsam ecclesiam dotavit : ita videlicet quod prepositus ipsius ecclesie vice imperii judex et exactor supradicte possessionis et omnium babilantium in ea scmper permaneat. Similiter eorum bona in Inglepheim, Speie, Consdorp et alibi circa Sinceke, Wintere, Vails, Olne et Sorun, Lendersdorp, Bolheim, Bastwilre, et in partibus inferioribus Umere, Maldrike, Diest, et Valdrike cum omnibus eorum pertinentiis in Utbe et de Moldeke (2) tertiam partem et alias ubicumque sita et hominibus ipsis pertinentibus cum omni jure, judicio et utilitate, prout eidem ecclesie collata sunt et in privilegiis imperatorum sive regum confirmata, imperiali auctoritate per paginam presentem ipsi ecclesie in perpetuum confirmamus; statuentes et firmiter precipientes ne aliqua umquam persona humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, predictam ecclesiam et prepositum ejus in predictis omnibus aliquo modo ledere, molestare aut pertarbare presumat. Quod si quis facere attemptaverit, a gratia imperiali exclusus C marcas aori pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam passis iojnriam. Ad cajus rei evidentiam preseptem paginam inde conscriptam majestatis nostre sigillo fecimus communiri.

Hojus rei testes sunt Engelbertus Coloniensis ecclesie archiepiscopus, Sifridus Moguntinensis archiepiscopus, Theodericus Treverensis archiopiscopus, Hugo Leodiensis, Otto Trajectensis, Adolphus Osenbrugensis, Conradus Mindensis, Olto Werceburgensis, Sifridus Augustensis episcopi, Heribertas Werdenensis, Florentius Indensis abbates, Heinricus dux Lotharingie, Ollo dux Bavarie, Ludewicus comes de Wirtenberc, Gerardus comes de Diets, Tidericus dominus de Beinesberc, Gerlacus de

(1) Morlmes lamen , in donatione Henrici secundi imperatoris; quae videnda in primo volumine collectionis a Lacombleto editae, 2° 152.

(2) De bis omnibus locis et donationibus , vide in primo volumine ejusdem collectionis ad que 130, 143, 144, 174, 261, 309, 535.

Budingen, Warneras de Bolant , Gerardus de Sinceke, Heinricas de Rodenburc et alii quamplures.

Signum domini Henrici septimi Romanoram regis invictissimi.

Ego Conradus Spirensis et Metensis episcopus, vice domini Sifridi, Maguntinensis sedis archiepiscopi et totius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXII, indictione X, regnante domino Henrico septimo Romanorum rege invictissimo, anno regni et consecrationis ejus Aquisgrani primo.

Datam Aquisgrani, V idus maii, feliciter. Amen.

Aquisgrani,

11 mai.

Henricus, Romanorum rex, Henrico Leodiensi episcopo et praeposito, decano et capitulo majoris ecclesiae in Leodio scribit se confirmare donationem ab avo et patre suo super bonis in Freren eidem ecclesiae factam, eis committens jus alios sacerdotes locandi et quaestiones decidendi, vetansque ne dux Lotharingiae predictae villae et hominibus ejus se ullo modo intromittat.

(Inedit. ex Registro cui titulus : Privileges divers, B, arch. Reg. Bruxell. Ch. des

comptes, Reg. I, fol. 48 recto-verso.)

Henricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto consanguineo suo Henrico Leodiensi episcopo, J. proposito, Th. decano, archidiacono totique capitulo majoris ecclesie in Leodio gratiam suam et omne bonum. Scire debetis quod donationem quam serenissimus avus noster Henricus et pater noster F. Romanoram imperatores fecerunt super bonis in Vreren (1) ad opus duorum sacerdotum, qui pro sua et nostra ac progenitorum nostrorum salute in ecclesia Sancti Lamberti omni die ce

(1) Scilicet Freren seu Frères, inter Leodium et Trajectum ad Mosam.

lebrare debent, ratam habemus et presenti scripto confirmamus, nullum que in predictis bonis, sicut jam dicti domini stataerunt, preterquam imperium et nos volumus unquam esse advocatum; statuentes et firmiter precipientes at idem sacerdotes eadem bona in pace teneant et cum omni jure et fructu percipiant, nullusque hominum predictorum bonorum ratione advocatie vel alicujus petitionis aut exactionis gravare, molestare aut perturbare presumat; et major decanus Leodiensis habeat potestatem has prebendas sacerdotum, cum eos mori contigerit, in alios idoneos locandi. Si quid etiam questionis aut gravaminis predictis sacerdotibus aut hominibus eorumdem bonorum aliquo casu contigerit, volumus et firmiter precipimus ut hoc vos vice nostra plene et secundum justitiam emendetis absque omni honere et servitio sacerdotum, bonorum et hominum eorumdem. Volumus etiam et firmiter precipimus quod dilectus noster H. dox Lothoringie vel aliquis pro eo, ratione bonorum nostrorum de Trajecto vel alicujus commissionis, de advocatia predicte ville et hominum se amplius nullo modo intromittat.

Datum Aquisgrani post nostram coronationem (a), anno Domini M° CC XXII', indictione decima, (quinto idus maii (1)].

apud Aquisgranum,

maio.

Henricus, Romanorum rex, Henrico duci Lotharingiae et Bra-
bantiae omnia bona quae Philippus apud Confluentiam et Fride-
ricus pater suus apud Frankfurtum ei in rectum feudum conces-
serunt, ipse de consilio et voluntate principum concedit.
(Edit. ap. BUTKENS, Trophées du Brabant, t. I, p. 68. – MIERIS, Charterboek der

grav. van Holland, t. I, p. 180, e Dinter. Chron. Brab. MSS. lib. IV, c. 13.
- BONDAM, Charterboek der Hertog. van Gelderl., t. I, p. 326. Coll. cum com

dice Bibl. reg. Bruxellensis, sub n° 16940.) (c) Consecrationem in cod. Lefort.

(1) Quum notatio diei et mensis in codice Bruxellensi deficiat, supplemus ex originali in co dice Lefort n° 18, f. 92, apud Leodium, wranscripto.

« ZurückWeiter »