Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

super hoc transmisse testabantur. Nos igitur dilectorum principum qai circa nos erant et eorum qui similiter hoc nobis scribere curaverunt et aliorum fidelium nostrorum consilia secuti, sicut de jure debuimus et sententia de hoc quesita dictabat, predicti capituli necnon et electi sui justas preces libenter admisimus, eumdem electum tam serenissimi patris nostri imperatoris quam nostra auctoritate de regalibus episcopatus Hildesheimensis et omni honore quem sui antecessores de imperio tenebant ratione episcopatus ejusdem vestientes. Verum quia ministeriales ejusdem ecclesie in electione episcoporum Hildesheimensium jus sibi dicunt, et quod eum non elegerint cum capitulo, adhuc ei contradicunt, sicut eorum nuntii quibusdam ex principibus retulerunt, nobilitatem et honestatem tuam de qua multum presumimus rogamus ut nostre serenitatis intuitu predictos ministeriales ad te venire facias, eosque quos et ubi visum fuerit evocare et ipsos ad devotionem et pacem et gratiam domini sui electi modis quibus scis et potes, ut expedire videris, inducere studeas diligenter. Quod enim episcopos suos eligere debere se asserunt et ideo quia hoc factum non est, difficiles ei se reddunt et graves, incongruum judicatur et omnibus principibus, nobilibus et ministerialibus inconveniens videtur et inauditum, sicut eorum nuntiis a multis novimus responsum. Gratissimum igitur habebimus si vestris in hoc monitionibus acquieverint et mandatis. Alioquin sciant pro certo quod prefato electó in justitia et honore suo modis quibus possumus adesse volumus et prodesse. De ipsorum igitur responso per tuas nos litteras facias certiores ut sciamus quid pro nobis et imperii mandato et tua exhortatione facturi sint et quid nobis super his fuerit faciendum.

mensis, qua eis mandat ne in electione praesulis aliquomodo se ingerere praesumant: dat. Laterani, V idus septembris (9 septemb.), anno sexto (ap. SCHEID, ibidem, nis 186b-489).

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem Gebhardi electi Pataviensis fert sententiam : quod non teneatur ex jure vel ex debito concedere vel solvere feoda, quae tantum ex camerae proventibus sunt distincta.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars prima, p. 108, ex originali unde fragmentum sigilli segmento membranaceo appendebat. · Denuo in PERTZ, Monum. Hist. Germ., tom. IV, p. 248.)

H. Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, universis fidelibus suis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ad universitatis vestre noticiam presentis certitudine scripti volumus pervenire quod ex petitione dilecti et familiaris principis nostri G. electi Pataviensis, in regie majestatis nostre conspectu sententiam queri fecimus, si videlicet aliquis teneatur ex jure ad talium concessionem sive solutionem feodorum que nec loco nec alia aliqua certitudine nisi tantum ex camere proventibus sunt distincta. Et super hoc utique talis sententia data fuit quod ad hujusmodi feoda conferenda sive solvenda nemo ex jure vel ex debito tenetur aliquatenus, nisi quantum gratia atque voluntas propria cuilibet persuaserit in hoc facto.

Actum apud Wormatiam, IIII° idus martii, anno Domini M° CC XXII, indictione X, presentibus Sifrido Maguntino archiepiscopo, Ottone Herbipolensi et Heinrico Wormacensi episcopis, Ludewico comite de Wirtenberch, Wernhero de Bonlande et aliis pluribus.

13 martii.

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem Gebhardi electi Pata- Wormatiae, viensis promulgat sententiam curiae suae de rebus episcopatus non alienandis absque consensu chori et ministerialium.

(Edit. ap. Monum. Boica, tom. XXXI, pars 1o, p. 512, e cod. Passav. continuat. fol. 142 b., et ap. PERTZ, Monum. Hist. Germ., t. IV, p. 248.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, universis fidelibus suis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ad universitatis vestre notitiam presentis certitudine scripti cupimus pervenire quod cum ex petitione dilecti et familiaris principis nostri G. electi Pataviensis queri per sententiam fecissemus si quis episcopus possit vel debeat distrahere seu aliquo modo per infeodationes alienare preter consilium et assensum chori sui atque ministerialium suorum quicquam de redditibus hofmarchiarum que ad dominicalia pertinere noscuntur, talis in regie majestatis nostre conspectu sententia data fuit quod nulli episcoporum liceat aliquatenus redditus hujusmodi distrahere sive alienare per infeodationes taliter quoquam modo. Sed si forsan per aliquem hoc factum fuerit, talis distractio sive infeodatio firmitatem aliquam non habebit.

Actum Wormacie, III idus martii, indictione X, presentibus Sifrido Moguntinensi archiepiscopo, Chunrado cancellario Metensi et Spirensi, Ottone Herbipolensi, Heinrico Wormatiensi episcopis, Lodewico comite de Wirtenberch et aliis pluribus.

Henricus, Romanorum rex, ad instantiam Gebhardi Pataviensis electi proscriptionis sententiam promulgat adversus Alramum et

II. Pars 2

92

[blocks in formation]

Albertum fratres de Hals multosque alios ibidem nominatos malefactores, eo quod per eos ecclesia Pataviensis circiter sex millibus marcarum tempore expeditionis transmarinae damnificata fuerit.

(Edit. ap. Monum. Boica, t. XXXI, pars 1a, p. 510, e cod. Passav. III, fol. 72.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, omnibus fidelibus suis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ad universitatis vestre notitiam presentis certitudine scripti cupimus pervenire quod cum ex instantia dilecti et familiaris principis nostri G. electi Pataviensis, taliter in conspectu nostro fuisset data sententia ut singulas causas cum aliis omnibus ecclesie sue factis in hoc ipse debeat inchoare articulo in quo predecessorem suum illa constiterat dimisisse; idem coram nobis querimoniam deposuit de castris et malefactoribus quibusdam, quorum nomina subnotari fecimus, quod per eos circiter VI. M. marcarum dampnificata sua esset ecclesia, et petiit quatenus secundum indulgentiam crucesignatis a Romana Sede concessam, ipsi justitiam exhibere curaremus. Et [super] hec omnia cum probabilibus legitimis testibus coram nobis malefactores eosdem pariter et castra, non obstante eo quod in Bavaria terra non extitimus, presertim cum crucesignatorum privilegium hanc legem excludat, proscriptionis regie sententia jure coacti condempnavimus, universitatem vestram monentes atque firmiter mandando precipientes quatenus illos similiter et castra ut nostros ac imperii proscriptos persecutione vestra non cessetis omnimodis impugnare.

Hec sunt nomina eorum Alramus et frater ejus Albertus de Hals, Albertus de Ode, Fridericus de Grub, Otto de Asenhaim, Engelboldus de Tragenreute, Engelschalcus de Saechsingen, Heinricus de Prunste, Rapoto et filius ejus de Heyzingen, Irnfridus de Gortsne, Duringus Sagittarius, Nythardus et Marchardus de Tagenbach, Marchardus Schell, Eberhardus de Aesenhaim, Fridericus frater ejus, Heinricus de Asnhaim, Ortwinus de Yltzstade, Hainricus Murator, Rudegerus Pademe, Chunradus de Aentznchirichen et Tymo frater ejus, Leo de Rogolfing, Marthelo de Sweiber, Albero de Phafsteten, Egelbertus de Hierzpach, Engel

bertus de Sweitzenpach, Albero de Fronsteten, Heinricus de Hohenwart et frater ejus Chunradus, Hainricus de Chirichperg et item Hainricus et Ruegerus fratres ejus, Hainricus de Fraunreyt, Albero de Muterna, Hainricus de Schonstain, Fridericus Lucho, Chunradus de Ebergozesperig, Engelbertus de Raechenwinsperg, item Albertus de Ewergaesenzperg, Ortolfus de Tandorf et frater ejus Heinricus, Wanungus Sagittarius, Chunradus de Tufstat, Heinricus Fuzab, Heinricus de Tobel, Lienhardus, Heinricus Alramus, Heinricus de Cherfenstain et frater suus Chalhohus, Lienungus et Walchunus de Ruzdorf, Pilgrimus de Ostenholtz, Wolframus de Oehsenpach, Hartmannus et Dietherus de Viechtenstain, Ortolfus de Rutingen et frater ejus Ulricus, Albero de Grantperg, Rugerus de Nyndlingen, Hermannus Ponsider. Hec sunt castra Hals, Schonstain, Rotenwerch, Newnhausen, Fiechtenstain, Marspach, Johenstain.

Acta sunt hec apud Wuermatiam, III idus martii, indictione X, presentibus Syfrido Moguntinensi archiepiscopo, Ottone Herbipolensi episcopo, Chunrado cancellario Metensi et Spirensi episcopo, Heinrico Wurmaciensi episcopo, Ludwico comite de Wirtemberch, Wernhero de Bondlande et aliis pluribus.

Henricus, Romanorum rex, Alberto comiti de Bogen mandat ut Gebhardo Pataviensi electo ejusque ecclesiae promissum plene so!vat, quo juxta tenorem conventionis ibidem insertae castrum Hals in ejus potestate datum fuit, usquedum domini de Hals de damnis et injuriis huic ecclesiae illatis satisfecissent.

(Edit. ap. Monum. Boica, tom. XXXI, pars 1o, p. 508-509, e cod. Lonstorf. contin., fol. 142.)

Hainricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto fideli suo A. comiti de Pogen gratiam suam et omne bonum. Constitutus in presentia nostra dilectus et familiaris princeps noster G. Pataviensis

[Martio circiter.]

« ZurückWeiter »