Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HENRICI SEPTIMI

ROMANORUM REGIS

HISTORIA DIPLOMATICA.

PARS PRIMA.

A MENSE SEPTEMBRI 1220 USQUE AD MENSEM MARTIUM 1227.

ROMANORUM REGIS

HISTORIA DIPLOMATICA.

ANNO 1220.

INDICTIONE 9.

Henricus VII, dux Sueviae et in regem Romanorum electus, ratam habet patris sui Friderici II donationem Rappotoni majori praeposito totique capitulo Augustensis ecclesiae super advocatiis villae Aitingen factam.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars prima, p. 105, no DCLIV, ex originali cujus sigillum quod appendebat periit, remanentibus tamen filis sericis flavi coloris. Memoratum quoque in Braun, Gesch. der bisch, von Augsb., t. II, p. 236.)

H[einricus] Dei gratia dux Suevie et in regem Romanorum electus, universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris gratiam suam et omne bonum. Divine remunerationis intuitu non solum beneficia liberaliter a progenitoribus nostris ecclesiis collata diminuere nolentes, immo de liberalitatis nostre munificentia dilatationi earum disponentes adjicere, universitati vestre presenti scripto duximus intimandum quod pro salute nostra et parentum nostrorum, dilectis fidelibus nostris Rapp[otoni] majori preposito totique capitulo Augustensis ecclesie advoca

Ulmae. 1. septembris.

cias utriusque ville Aitingen, sub eo jure ac ea pensione qua eas ipsi et antecessores eorum ab inclite recordationis rege Philippo patruo nostro et postmodum habuerunt, hilariter concedimus et habendas dimittimus, ratum et firmum habituri factum patris nostri gloriosissimi regis Romanorum, semper augusti et regis Sicilie, qui, sicut continetur in literis suis dicto capitulo super hoc indultis (1), prefatas advocacias antedicto preposito et ecclesie sue concessit antea et de regie majestatis gratia permisit habendas. Ne igitur temporibus nostris gratiam quam super advocatiis illis est consecuta ecclesia Augustensis, quocunque casu valeat amittere; mandamus sub interminatione gratie nostre precipientes districte ut nullus sit qui deinceps manum temerariam in prejudicium ecclesie jam dicte ad ipsas audeat extendere advocatias, vel se intromittendo de ipsis vel alias in eis dicto preposito et concanonicis suis amodo inferendo damnum aliquod sive gravamen. Quod si quis fecerit, divine majestatis et nostre indignationis non effugiet ultionem.

Datum Ulme, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo, kalendis septembris, decima (2) indiccione.

[Decembri circiter.]

Friderico rege ab Honorio in imperatorem coronato, cum intrasset regnum Siciliae, audita archiepiscopi [Coloniensis Engelberti] sibi in Alemannia bene noti probitate, per litteras imperiales (5)

(1) Vid. supra privilegium Friderici secundi, datum apud Hagnowe, 18 maii 1220.

(2) Indictio non respondet anno Christi indicato, quae quidem nona esse deberet si cesarea notarius usus fuerit, kalendis septembris incipiente. In renovatione ejusdem privilegii (29 maii 1222), notarius contra indictionem nonam adhibet, quae tunc decima esse deberet. Unde unum vel alterum spurium aut saltem rescriptum videtur.

(3) Desiderantur autem istae Friderici litterae, quae multum proficerent ad tempus definiendum quo Engelbertus tutelam pueri et regni gubernationem susceperit; licet verosimile sit Fridericum, quando versus Italiam discesserit, tanti momenti officium jam tum Engelberto commisisse.

regni negotia citra Alpes illi commisit, Heinrici filii sui eum constituens tutorem et totius regni Romani per Alemanniam provisorem (1). Caesarii vita S. Engelb., ap. BOEHMER., Fontes, II, 299.

[blocks in formation]

6 maii.

Engelbertus, Coloniensis archiepiscopus, notificat per consilium Maguntiae, suum Henricum Romanorum regem in irritum revocavisse sententiam pro comite Hollandiae Willelmo contra comitissam Flandriae et Hainoniae Johannam quondam in curia Frankfordensi latam.

(Editum apud ADRI. KLUIT, Hist. crit. comit. Holland., t. II, pars I, p. 429-431 (Medioburgi, 1780), ex origin. in arch. Insulens. Sigillum cereum duplici membranaceo laqueo pendebat tempore cl. viri Godefroy, qui hoc instrumentum Kluitio communicavit.)

(1) Caeteri testes paululum discrepare videntur. Apud Gesta Trevir., exempli causa, ita legimus: « Cujus (Henrici) tutelae deputatus est Wernberus de Bolandia. Wernhero defuncto, » suscepit tutelam regii pueri Engelbertus Coloniensis archiepiscopus.» Apud Histor. imperat. in MENCKEN, III, 421 : « Fridericus filium suum Heinricum cancellario Spirensi episcopo et » Herbipolensi episcopo comitique Gerhardo de Dietze et aliis familiaribus suis commen> davit. Igitur episcopi prenominati non multo post mortui sunt, et puer custodiae Colo» niensis episcopi mancipatus est.» Apud Chronic. Ursperg.: « Filium suum Heinricum nutrien» dum et gubernandum commisit Chunrado de Tanne, pincernae ac ministeriali suo in castro > Wintersteten. » Apud REINER. LEOD. ad ann. 1220: « Engelbertus archiepiscopus Heinricum » puerum filium Friderici regis et totum regnum in tutelam suscipit. » Discernas tamen inter generalem tutelam et consilium ut ita dicam privatum, cui ut videtur isti episcopi et nobiles cum aliis assidebant, inter quos unus vel alter quotidianas regio puero curas impendere poterat.

II. Pars 2.

91

« ZurückWeiter »