Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

super hoc invocamus illius qui rimatur secreta cordium, qui novit omnia antequam fiant, quod in fidei puritate hoc facimus et istud vobis commisimus in vera rectitudine cordis nostri. Et cum circa honorem nostrum sancta mater Ecclesia sollicita semper fuerit, sicut novimus, tanto nobis debet esse nunc efficax in hoc facto quanto specialius videmur id facere propter Deum. Unde sicut jam fecimus et litere nostre protestantur quas misimus, iterato vobis cum omni fiducia committimus factum istud, beatitudinem vestram de qua fiduciam specialem habemus attente rogantes quatenus super facto ipso quod jam utiliter assumpsistis firmiter et securiter procedentes cum Deo, illud inde facere, statuere ac ordinare velitis quod ad honorem Dei et sancte Romane Ecclesie, imperii atque nostrum valeat redundare, et servitium Terre Sancte quod teste Deo ex nimia devotione et affectione cordis diligenter preponimus omnibus factis nostris, in injuriam Christi et christiani nominis ignominiam propter hoc nequeat impediri; quoniam quidquid statueritis de reconciliatione predicta ratum et gratum habebimus et juxta providentiam et ordinationem vestram confirmationis litteras et scripta exinde faciemus, ita ut nunquam pia mater Ecclesia assumpsisse super se peniteat onus istud, sed pro nobis potius tanquam pro speciali filio, si necesse fuerit, majora facere teneatur. Si vero ubi humiliando nos propter Deum arbitrio et voluntati ac ordinationi vestre commisimus factum istud, Lombardi forsitan, quod non credimus, ordinationi vestre parere noluerint, suppliciter rogamus et petimus ut Deum et patientiam nostram habentes pre oculis quod vestrum est exinde facere debeatis. Ceterum quidquid super hoc et aliis predictus Tyrensis regni Hierosolymitani cancellarius et L. Reginus archiepiscopus ac memoratus magister, dilecti familiares et fideles nostri, exponent vobis oretenus ex parte nostra, illam fiduciam verbis et dictis eorum adhibeatis si placet, ita eis firmiter et secure credatis, tanquam si prolata hec ab ore nostro personaliter audiretis.

Datum Fogie, XVII die novembris, XV indictione.

Honorius papa Friderico Romanorum imperatori roganti ut ea quae quondam Raymundus comes Tolosanus ab imperio tenuit, ipsi restituantur, respondet se Romano Sancti Angeli diacono cardinali, in his partibus apostolicae Sedis legato, dedisse in mandatis quod jura imperii servarentur illaesa et terrae per episcopos custodirentur diligenter, donec, inquisitione a legato facta, restitutio sine incommodo fieri possit.

(Edid. RAYNALD., Annal. eccles., tom. I ad ann. 1226, § XXXI, e regest. Honor., lib. XI, epist. 385.)

Honorius, etc., Frederico, etc. Tue sublimitatis sollicitudo non improbe postulavit ut civitates, castra et alia loca ad imperium pertinentia in partibus Provincie ac regni Arelatensis, et nominatim ea que quondam Raymundus comes Tolosanus tenuit ab imperio, tibi, sive ad dilecti filii nostri R. Sancti Angeli diaconi cardinalis apostolice Sedis legati sive ad cujuscumque alterius manus, occasione exercitus facti ob extirpandam de partibus illis pravitatem hereticam, devenerunt seu adhuc forte devenient, restitui faceremus. Noverit itaque tua serenitas nos qui tua et imperii jura minui nolumus, sed augeri, viva voce dixisse cardinali predicto, dum esset in nostra presentia constitutus, ac postmodum eidem litteris apostolicis mandavisse (1) quod volebamus terram illam sic heretica pravitate purgari ut jura imperii servarentur illesa. Licet igitur tua petitio a nostro proposito non discordet, restitutionem tamen hujusmodi providemus differendam, donec que terre ad imperium in partibus illis pertineant ac totius negotii circumstantie per relationem ipsius legati plenius innotescant. Ipsi autem cardinali ad presens per scripta nostra mandavimus ut terras ad ipsum imperium pertinentes in sua et Ecclesie potestate retineat,

(4) Extant hae pontificales litterae in eodem regesti libro, sub no 271.

Laterani, 23 novembris.

faciendo eas per episcopos et alios ecclesiarum prelatos cum diligentia custodiri; qui terras easdem salvo jure tuo custodiant, tua in ipsis et imperii fidelitate servata, ut cum ex insinuatione legati jamdicti nobis de predictis constiterit, jura tua nuntiis vel ordinatis tuis sine periculo pacis et fidei restitui faciamus. Imperialis igitur circumspectio dilationem hujusmodi sustineat patienter, necessariam negotio pacis et fidei que cum in partibus illis nunc quasi de novo plantetur, eradicari posset levis turbationis impulsu : quod ne accidat tua debet optare devotio et nostre sollicitudinis instantia precavere, etc.

Datum Laterani, X kalendas decembris, [pontificatus nostri anno XI.] [Scriptum est de eodem argumento ad Romanum S. Angeli diaconum cardinalem; quae litterae extant in eodem regesto, sub no 386.]

Foggiae, 26 novembris.

Fridericus, Romanorum imperator, Petro de Ebulo mandat ut capitula inter se et magistrum Hospitalis (Sancti Johannis) in Jerusalem per summum Pontificem ordinata exequatur, et quicquid frater Cubaldus Rodianus nomine dicti magistri rogaverit, observet et ab omnibus officialibus curiae faciat observari.

[ocr errors]

(Edider. LUNIG, Cod. Ital. diplomat., t. II, p. 1650. MARULLI, Vite de gran maestri della S. Relig. Gierosol., p. 150 et 159; qui quidem Italicam quoque versionem exhibens, asserit originale quondam fuisse inter scripturas Reg. Joann. Fr. d'Aponte.)

Federico II imperadore, etc., Pietro conte d'Evoli (1) nostro fedel diletto. Con le presenti lettere alla fedeltà tua volemo che sia noto come il santissimo in Christo padre e signore il sommo Pontefice per la ricupera

(4) Nusquam tamen istum titulo comitis exornatum invenimus, cum hoc anno et praecedente apud Riccardum de Sancto Germano simpliciter appelletur Petrus dominus Ebuli. Vide infra p. 697.

tione di Terra Santa ha stabilito alcuni capitoli tra la serenita nostra e il maestro della casa dell' hospedale di Gierusalem (1), quali furono publicati per fra Cubaldo Rodiano (a). Onde confidati nella tua industria e diligenza, te in tutto e per tutto destinamo commissario sopra la speditione ed osservanza de' predetti capitoli. Per la qual causa alla tua devozione raccommandamo, per quanto amore porti alla persona nostra, che a nostro peso tutto quello che detto fra Cubaldo dimandera in nome del predetto maestro della casa dell' Hospedale, per quanto a te spetta concedigli et onninamente osservagli e fagli da qualsivoglia officiale della curia, tanto secreti quanto vicesecreti, castellani, etc., inviolabilmente osservare. Che se da te o altri il contrario si facesse, si verrebbe contro li trasgressori all' esecutione della pena debita.

Data in Foggia a XXVI di novembre MCCXXVI.

Latinam restitutionem addimus:

Fridericus [Romanorum] imperator, etc., Petro comiti de Ebulo, dilecto fideli suo, etc. Presentibus litteris fidelitati tuae volumus esse notum qualiter sanctissimus in Christo pater et dominus summus Pontifex pro recuperatione Terrae Sanctae quaedam ordinavit capitula inter serenitatem nostram et magistrum domus Hospitalis in Hierusalem, quae per fratrem Cubaldum Rodianum fuerunt publicata. Unde de tua industria et diligentia confisi, te in omnibus et per omnia destinandum duximus super predictorum capitulorum expeditionem et observantiam. Quapropter devotioni tuae mandamus, sicut amorem habes erga personam nostram, quatinus consideratione nostra quidquid praedictus frater Cubaldus nomine praedicti magistri domus Hospitalis rogaverit, in quantum ad te spectat ei concedas et omnino observes faciasque a quolibet officiali curiae nostrae, tam secretis quam vicesecretis, castellanis, etc., inviolabiliter observari. Sin autem per te vel per alios fieret in contrarium, contra transgressores hujusmodi ad executionem poenae debitae veniremus. Datum Fogle, XXVI novembris, [anno] MCCXXVI.

(a) Sive Rodioso, ut monet Marulli.

(1) Scilicet Guarinus de Monteacuto, Guérin de Montaigu.

Foggiae,

3 decembris.

Fridericus, Romanorum imperator, universis officialibus per regnum Siciliae constitutis inhibet ne monasterium Sanctae Mariae Montis Virginis in liberis plateaticis et pascuis pro omnibus animalibus obedientiarum ejus, contra tenorem privilegiorum a se eidem monasterio indultorum, in aliquo molestare audeant.

(Inedit. ex archiv. monast. Mont. Virg., origin. in pergam., vol. VIII, no 65. Transumptum invenitur, sed minus correcte, in quodam instrumento ann. 1239 (1240), mense januario, XIII indict., quo Johannes de Castromari, Avellini judex, ad requisitionem Johannis abbatis Montis Virginis idem mandatum redigi jubet in scripturam publicam per Salernum, publicum Avellini notarium. Origin. ibid., no 75.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, comitibus, baronibus, justitiariis, camerariis, militibus, bajulis, curatoribus et universis per regnum Sicilie constitutis quibus presentes lictere ostense fuerint tam presentibus quam futuris, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Grave gerimus et molestum quod cum venerabili monasterio Sancte Marie Montis Virginis libera plateatica et pascua pro omnibus animalibus suis obedienciarum, locorum, pastorum, hominum et vassallorum suorum sint a divo augusto patre nostro et a nobis pia liberalitate concessa, sicut in privilegiis exinde a nostra majestate indultis plenius continetur, vos contra tenorem ipsorum privilegiorum et concessiones nostras, sicut venerabilis abbatis et conventus ejusdem monasterii fidelium nostrorum nobis querimonia patefecit, fratres et procuratores dicti monasterii obedientiarum et locorum suorum, pastores, homines et vassallos suos sepius in predictis contumaciter molestatis. Quod utique, si verum est, tanto grave ferimus et indignum quanto contra privilegia et concessiones nostras venire temere attemptatis. Quare fidelitati vestre mandamus firmiter preci

« ZurückWeiter »