Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

imperio eidem communi concedendis, atque de diversis libertatibus ibidem expressis, addens quod privilegium in hac forma ab imperatore Friderico confirmari faciet et bannum imperiale relaxari.

(Edit. ap. MÉRY et GUINDON, Hist. analyt. de la municipalité de Marseille, t. I,

[ocr errors]

p. 318 et seqq. Amplius vero ap. GUICHENON, Hist. généal. de la maison de Savoie, preuves, p. 54; et ap. DuxONT, Corps diplom., t. I, p. 164.)

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Ego Tomas comes Sabaudie, vicarius in Lombardia domini Federici per Dei gratiam Romanorum imperatoris et regis Sicilie et Surie, promitto tibi Ugolino Donedame potestati Massilie nomine communis Massilie et pro eo stipulanti et recipienti, si dominus imperator commiserit mihi partes suas in sopienda discordia ipsius imperatoris et communis Massilie, et in concedendo privilegio dicto communi Massilie, quod ex tunc infra tres menses nisi fuerit prorogatum tempus vel nisi remaneret de voluntate communis Massilie, dabo et concedam nomine dicti imperatoris et tanquam vicarius ejusdem privilegium dicto communi Massilie aut alicui certe persone nomine dicti communis recipienti et pro eo, in modum infra scriptum : scilicet quod dabo et concedam communi Massilie jurisdictionem ordinariam et merum imperium in tota civitate Massilie et ejus burgis et hominibus eorumdem, tam in villa superiori Massilie que dicitur episcopalis et canonicalis quam in villa inferiori Massilie que dicta fuit vicecomitalis, sicut circuitur muris et vallatis a portu Porte Gallice usque ad portam Calade et a porta Calade usque ad Sanctum Johannem et ab ecclesia Sancti Johannis usque ad dictum portum Porte Gallice; dando etiam et concedendo ipsi communi Massilie quod ei liceat facere consules aut potestatem aut alios rectores, prout sibi placuerit in civitate Massilie et ejus hominibus, sicut supradicta civitas terminata est, et quod liceat dicto communi dictam civitatem Massilie supra distinctam muris et vallatis et turribus vel aliter munire ad ipsius communis voluntatem, et quod liceat dicto communi facere seu condere monetam publicam, legalem et licitam, aeream aut argenteam aut auream, prout dicto communi placuerit, salvo jure et ratione comitis Provincie; et quod dabo et concedam dicto communi Massilie mare et ripam maris et portus et insulas

86*

a portu Aquarum Mortuarum usque ad portum Olivelli, et quod liceat in eis dicto communi edificare aut construere castra et alia edificia et usatica ibi habere seu facere, congruo tamen modo, ad ipsius communis voluntatem, et quod liceat dicto communi vel illi qui preerit dicto communi exercere jurisdictionem ordinariam et merum imperium in toto episcopatu Massilie et in toto districtu civitatis Massilie quod nunc habet dicta civitas et Deo propitio in antea acquisierit; et quod dabo et concedam dicto communi Massilie et hominibus ejus districtus immunitatem exactionum et toltarum et franchesiam in toto regno Surie et specialiter in Achone et in toto regno Sicilie et Apulie, eo modo et ea forma quo sunt immunes et franchi et esse consueverunt de facto aut de jure Pisani aut Januenses; et quod dicto communi Massilie liceat habere consulatum et exercere jurisdictionem in dictis regnis in homines Massilie et ejus districtus. Promittens etiam ego dictus Tomas comes Sabaudie tibi dicto Ugolino potestati Massilie, recipienti et stipulanti nomine dicti communis Massilie et pro eo vel alii pro eo, quod dominus Federicus imperator post concessionem dicti privilegii a me factam in dicta forma dicto communi, illud idem privilegium corroborabit et laudabit et confirmabit et bullari sigillo suo bulla aurea faciet, recipiendo idem imperator in sua protectione tam in mari quam in terra omnes homines Massilie et ejus districtus in rebus et in personis, eximendo idem imperator ab omni banno imperiali commisso aut hinc retro dato dictum commune Massilie et ejus homines et districtus et civitatem Massilie; quod liberabit idem imperator aut alius pro eo e vinculo carcerum libere et quiete, nullo obstaculo mediante, Petrum de Sancto Jacobo et Guillelmum Vivaldum Toselum. Confitens etiam et recognoscens ego dictus Tomas comes Sabaudie quod predicta omnia debeo complere et facere ad effectum pervenire, pro fidelitate quam debet facere commune Massilie dicto domino imperatori et pro duabus millibus marchis argenti quas solvendo inde debeo recipere a communi Massilie, et etiam si visum fuerit dicto Ugolino et Gratapalie; cum nobis (sic) inde data sit potestas tam a parte communis Massilie quam a me quod pro predictis omnibus attendendis et complendis ultra dictas duo millia marchas possim et debeam habere a dicto communi Massilie usque ad summam mille marcha

rum argenti tantum. Et quod predicta omnia et singula attendantur et compleantur bona fide et sine fraude in perpetuum dicto communi Massilie, tactis a me corporaliter sacrosanctis evangeliis, juro ego Tomas comes Sabaudie et mei sigilli munimine hanc cartam publicam corroborari jubeo; et nos Henricus de Carreto marchio et Amedeus filius dicti Tomasii comitis Sabaudie et Gratapalia in animabus nostris et dicti comitis Sabaudie, tactis a nobis sacrosanctis evangeliis, quod predicta omnia et singula attendantur et compleantur dicto communi juramus. Et est sciendum quod nuntii domini comitis qui Deo auctore debebunt ire ad confirmationem dicti privilegii faciendam coram dicto domino imperatore, ibunt ad expensas communis Massilie, eundo, redeundo et stando in eodem itinere. Preterea sciendum est quod dictus dominus comes non est obligatus neque tenetur communi Massilie deliberare predictos, scilicet Petrum de Sancto Jacobo et Guillelmum Vivaldum Toselum, si in ipsius comitis pervenerint potestatem, si dictus imperator nollet confirmare dictum privilegium et predicta omnia. Preterea sciendum est quod deliberatis predictis Petro de Sancto Jacobo et Guillelmo Vivaldo Toselo a vinculo carcerum, debent expediri libere et quiete a carceribus per commune Massilie Rolandus Lupus et Albertonus de Phariseis, qui detinentur capti a communi Massilie.

Actum in civitate Albdiga (1), anno nativitatis Domini MCCXXVI, indictione XIV, die VIII mensis novembris. Testes Eglerius de Martenascho civis Albensis, Anselmus Ferri de Massilia, Bertrandus Sardus, Petrus Vetulus, Martinus Castanea Amator, Guillelmus de Rivotorio civis Placentie. Et ego Guillelmus Marrazanus, notarius sacri palatii, rogatus hanc cartulam scripsi et his omnibus interfui.

Fridericus, Romanorum imperator, monasterium Sancti Emmerami apud Ratisponam, cum omnibus possessionibus ejus, in specialem suam recipit protectionem.

(4) Verisimiliter Albenga, in ripa maritima Januensis sinus. Legitur ap. Méry Albelis, forsitan Albenis, Albens in Sabaudia.

II. Pars 2.

87*

Foggiae, novembri.

(Edit. in libro Probationum Sancti Emmerami, 162, num. 64, et in Monum. Boic., t. XXX, p. 142, num. DCLXXVIII, ex originali, unde sigillum in omni ora laesum appendet ex filis sericis flavi et nunc fusci coloris.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris imperii, tam presentibus quam futuris, quod nos ob reverentiam regis regum per quem feliciter vivimus et regnamus, ad imitationem quoque imperatoris Henrici quondam patris nostri recolende memorie, venerabilem abbatem monasterii Sancti Heimeramii et fratres ejus ibidem Altissimo famulantes cum omnibus possessionibus et bonis suis mobilibus et stabilibus que juste tenent et possident et in antea prestante Domino justo titulo poterunt adhipisci, sub speciali protectione et defensione nostre recipimus majestatis. Auctoritate presentis scripti sub pena gratie nostre precipientes firmiter universis quatinus nullus sit tam ausus, qui predictum abbatem, monasterium et fratres ejus, contra hujus nostre protectionis tenorem, in personis vel possessionibus et bonis suis que juste tenent et possident et in antea justo titulo poterunt adhipisci, temere molestare seu perturbare presumat. Quod qui presumpserit, indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus itaque protectionis et defensionis nostre memoriam et robur de cetero valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum Fogie, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense novembris, quintedecime indictionis.

[Foggiae), novembri.

Fridericus, Romanorum imperator, mandat abbatem et conven-tum Sanctae Mariae de Stella Florensis ordinis, Amalphitanae dioecesis, debere gaudere omnibus privilegiis, immunitatibus et libertatibus quas ordo Florensis tempore imperatoris Henrici patris sui habere consuevit. Suscipit insuper monasterium in sua protectione eique confirmat bona quaedam apud Majorum.

(Memorat. ap. UGHELLI, Ital. sacr., t. VII, p. 219, ex tabular. eccles. Amalph.) anno Domini MCCXXVI, mense novembris, indic

[ocr errors]

Datum tione XV (1).

Fridericus, Romanorum imperator, Honorium papam rogat ut negotium Lombardorum, quod quasi importabile recusavit, humeris sustineat, promittens a se ratum habendum quidquid in hac re pro honore imperii et Ecclesiae fuerit ordinatum; nuntiatque se Tyrensem et Reginum archiepiscopos magistrumque Theutonicorum ad curiam Romanam mittere, quibus fidem plenam adhibere debeat.

(Edider. RAYNALD., Annal. ecclesiast., tom. I ad ann. 1226, § XXXIII, e regest. Honor., lib. XI, epist. 436. HENNES, Cod. ordin. Theuton., p. 79, no 72.) Sanctissimo patri domino Honorio, etc., Fredericus, etc. Placuit beatitudini vestre super reconciliatione Lombardorum mediante vestra providentia facienda per venerabilem Tyrensem archiepiscopum, regni Hierosolymitani cancellarium, et fratrem Hermannum magistrum domus Hospitalis Theutonicorum, dilectos familiares et fideles nostros, noviter respondere nobis, videlicet quod visum erat apostolatui vestro et vestris fratribus universis imposuisse nos importabile onus vobis, eo quod ita recipiebatis super vos et sacrosanctam Romanam Ecclesiam specialiter factum istud. Et quoniam dubium videri posset aliquibus ut quod modo promittimus processu temporis forsitan irritare vellemus, testimonium

(1) Apud Ughellium indictione 5, omisso in typis ut arbitramur numero 4. Quum tamen ecclesia Sanctae Mariae de Stella circa annum 1233 ordini Florensi unita fuisse videatur, ut ex litteris Gregorii noni patet (cf. Ibid., p. 219, 220), chronologicas hujus privilegii notas dubias habemus. Melius enim conveniret anno 1232; quo tempore, et ipso etiam mense novembri, aliud eidem ecclesiae privilegium a Friderico concessuin invenimus.

Foggiac, 17 novembris.

« ZurückWeiter »