Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Foggiae, octobri.

heredibus ejus omnia privilegia antecessoribus suis a clare memorie Romanorum principibus predecessoribus nostris indulta nec non concessiones et donationes factas antecessoribus suis a predictis predecessoribus nostris infra terminos vel in confinibus predictorum comitatuum, prout in privilegiis concessionum et donationum inde sibi factis plenius continetur. Statuentes et presenti prohibentes edicto quatenus nullus princeps, dux, marchio, comes, potestas, rector, consul, nullaque publica vel privata persona, alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, eumdem comitem vel heredes ipsius contra presentis confirmationis nostre paginam turbare vel molestare presumat. Quod qui presumpserit penam mille marcharum argenti se noverit incursurum, quarum medietas curie nostre et reliqua comiti Provincie injuriam patienti solvetur. Ad hujus itaque confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri fecimus et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Testes autem hujus rei sunt hii Lando Reginensis archiepiscopus, Julianus Mazariensis et Joannes Boianensis (a) episcopi, R. dux Spoleti, Siffredus comes Viannensis, Riccardus de Principatu imperialis aule marescallus, Riccardus camerarius et plures alii qui interfuerunt.

Siguum domini Frederici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense octobris, decime quinte indictionis, imperante domino nostro Frederico invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Ierusalem et Sicilie rege, anno ejus Romani imperii sexto, regni vero Ierusalem primo, regni autem Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen. Datum Fogie, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, jurisdictiones, potestates, consulatus, regimina et alia statuta quae in comitatu Provinciae et (a) In exemplaribus manuscriptis Baiovensis, male.

Forcalquerii quaedam civitates contra imperii dignitatem exercent, revocat et cassat, similia de caetero fieri prohibens.

(Edider. PAPON, Histoire de Provence, t. II, preuves, p. 50, ex archivo Aquensi. - PERTZ, Monum. Germ. Hist., t. IV, p. 256.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis per comitatum Provincie et Forcalquerii constitutis quibus presentes littere ostense fuerint, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Pervenit nuper ad notitiam nostram quod quorumdam civitatum, villarum et aliorum locorum universitates in comitatibus ipsis degentes proprio motu et voluntate constituerunt jurisdictiones, potestates, consulatus, regimina et alia quedam statuta que ad sue arbitrium voluntatis exercent; et cum jam apud quasdam. . . . . . in abusum et pravam consuetudinem inolerunt, allegantibus nonnullis eas que per excessionem (a) super his per comitem Provincie et Forcalquerii habuerunt atque assensum. Cum igitur indecens sit et indignum ut ab universitatibus talia presumantur que ledunt Romani imperii dignitatem, et in quibus debite fidelitatis et subjectionis tramitem excedentes, moliuntur sibi partem eorum que ad merum spectant imperium vendicare, nec comites Provincie et Forcalquerii eadem concedere potuerunt, quum (b) nostra interest hujusmodi enormitatibus obviare, nos ex imperiali auctoritate tam jurisdictiones, consulatus, regimina, potestates et statuta cetera per universitates civitatum inventa, insuperque (c) concessiones super his per comites Provincie et Forcalquerii ab eis obtentas ex certa scientia revocamus et inania esse censemus, similia de cetero fieri prohibentes. Mandamus igitur et presenti statuentes sancimus edicto sub pena. librarum auri singulis universitatibus injungentes quatenus ab eisdem [que] interdicuntur potestatibus, consulatibus, regiminibus et statutis deinceps omnino cessent, et nulla universitas civitatum, villarum seu locorum ea exercere presumant vel inania similia accep(a) Verisimiliter legendum litteras quas per concessionem.

[ocr errors]
[ocr errors]

(b) In impressis quod, minus recte.

(c) Apud Papon perque, minus recte.

tare; transgressoribus si qui fuerint pena imposita puniendis, quam ad comitem Provincie et Forcalquerii devolvi censemus. Ad hujus itaque revocationis memoriam et perpetuam firmitatem, presentem paginam fieri fecimus et bulla aurea tipario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Datum Fogie, anno incarnationis dominice MCCXXVI, mense octobris, XIV (a) indictionis.

Foggiae, octobri.

Fridericus, Romanorum imperator, revocat omnes immunitates, concessiones et alienationes, imperii honori contrarias, factas per Ildefonsum et Raymundum Berengarium filium ejus comites Provinciae, tunc in minori aetate constitutos.

(Inedit. in collect. Peyresc. ap. Biblioth. Carpentor., regest. cui titulus est Aurenge, no I, initio. Pendebat adhuc Peyrescii tempore aurea bulla cum filis sericis, rubri et flavi coloris.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex, universis per comitatus Provincie et Forcalquerii constitutis quibus presentes littere ostense fuerint fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Pervenit ad noticiam nostram quod in eisdem comitatibus quedam questiones jurisdictionum que ad nostrum spectant imperium et immunitates nec non alienationes rerum immobilium, pedagiorum et census perpetui quondam per Ildefonsum comitem Provincie, deinde per Raymundum Berengarium filium ejus comitem Provincie et Forcalquerii, in minori etate constitutos, facte sunt et indulte; que predicta omnia honorem Romani imperii et utilitatem ipsorum comitatuum ledunt immodice et evidenter offendunt. Verum quum nostra interest malefacta corrigere ac ea que improvide concessa vel alienata sunt per comites ante

(a) Sic in duobus. Recte tamen XV, ut in praecedenti et sequenti documento.

dictos sicut condecet revocare, omnes easdem concessiones, etc., que ab eisdem comitibus in etate minori existentibus facte fuerunt, ex certa scientia revocamus et per Raymundum Berengarium comitem Provincie et Forcalquerii, affinem et fidelem nostrum, revocari mandamus, et de cetero nullius decernimus esse momenti, universis et singulis vestrum sub pena centum librarum auri, etc., quam ad dictum comitem Provincie et Forcalquerii devolvi censemus, etc.

Data Fogie, anno Domini MCCXXVI, mense octobris, quinta decima indictione.

Fridericus, Romanorum imperator, Gerhardo comiti Gelrensi privilegium suum datum apud Ferentinum (martio 1223) de translatione thelonei ejus apud Arnheim ad villam Lobith, renovat et confirmat, firmiterque sub poena indignationis suae praecipit ne quis eumdem comitem in percipiendo theloneo impedire praesumat.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 136, n° 616, ex copia in codice seculi XV apud Arnheim, a Bethmanno communicata.)

[ocr errors]

Testes hujus rei sunt Reginus archiepiscopus, Rainaldus dux Spoleti, S. comes de Vienna, etc.

Datum Fogie, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense octobris, indictione XV..

Foggiae,

octobri.

Rainaldus, dux Spoleti et totius Tusciae legatus, universis per Tusciam constitutis notum facit se, cum ad praesens ad negotia Tusciae peragenda personaliter adesse nequeat, Eberardo castellano Sancti Miniatis nepoti suo vicariam Tusciae generalem et specialem commisisse

Romae, 2 novembris.

(Edider. CAMICI, Notiz. istor. suppl. de' vicar. imper., t. XI, p. 62.—Lami, Monument. eccles. Florent., t. I, p. 493. Ambo tamen erronee ad ann. 1242 se referunt, quum tunc temporis dux Spoleti nullo modo Tusciae legatus fuerit. Vide supra, p. 678.)

Rainaldus Dei gratia dux Spoleti et totius Tuscie legatus, universis per Tusciam constitutis imperii fidelibus, dilectis amicis suis, salutem et sincerum dilectionis affectum. Cum pro arduis domini nostri imperatoris negotiis ad peragenda negotia Tuscie nequeamus personaliter ad presens adesse, confidentes de prudentia et discretione nobilis viri domini Averardi castellani Sancti Miniatis, dilecti nepotis nostri, ac de ipsius circumspectione indubitatam gerentes fiduciam, ubique per Tusciam super imperii negotiis tractandis et faciendis, sibi vicem et auctoritatem nostram plenius duximus committendam et ipsum vicarium nostrum generalem et specialem super predictis omnibus constituimus exercendis, ratum et firmum habentes quicquid exinde duxerit faciendum. Quare universitati vestre auctoritate imperiali qua fungimur sub debito fidelitatis qua imperio tenemini districte precipiendo mandamus quatenus ei tanquam vicario nostro de omnibus que ad imperium pertinent obedire plenius et intendere debeatis; ita quod apud dominum nostrum imperatorem devotionem vestram commendare possimus, et vobis generaliter et specialiter grata respondere vicissitudine teneamur. Pro certo scientes quod quicquid ipse fecerit vel imposuerit tam in penis et bandis (sic) quam super ceteris aliis, tanquam a persona nostra factum et compositum atque gestum reputabimus et firmum habebimus.

Datum Rome, secundo novembris, XV indictione.

Altelis, 8 novembris.

Thomas comes Sabaudiae, vicarius in Lombardia Friderici Romanorum imperatoris, Ugolino Donedamae potestati Massiliae promissionem solemniter jurat de jurisdictione ordinaria et mero

« ZurückWeiter »