Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

affectu. Immo pro reverentia Salvatoris cujus negotium intendebamus efficaciter procurare, volebamus inde benigne agere cum eisdem et talia facere que nullatenus fecissemus, nisi causa tam sancta, immo sanctissima nos urgeret. Sed statim quod ivimus, pro pace scandalum et pro benignitate malitiam adeo in eis invenimus quod nec quantum niteremur benigne circa ipsos agere, non potuimus cos ab iniquo proposito revocare. Sicque factum est quod eorum nequitia perdurante tam celebris curia pro re tam digna, immo dignissima constituta debitum non potuit habere processum. In quo quantum ipse Deus cujus negotium agebatur graviter sit offensus, quantum honori sancte Romane Ecclesie nec non et nostro et imperii fuerit derogatum, vestra sanctitas advertere poterit diligenter. Sane, beatissime Pater, licet potuissemus hactenus et possimus tantas et tales injurias vindicare, quia tamen negotium redemptionis quod nostris duximus humeris applicandum postponere nolumus nec debemus et ad executionem ipsius ardenti desiderio aspiramus, ejusdem insuper sequentes exemplum qui mortem pro nobis recipiens temporalem suas sustinuit injurias patienter, quia etiam de benignitate vestra pleniorem fiduciam obtinemus, hujusmodi causam inter nos et Lombardos predictos ordinationi, dispositioni et voluntati vestre ac fratrum vestrorum venerabilium cardinalium duximus libere committendam, scientes nos ratum habituros et firmum quicquid providentia vestra decreverit exinde faciendum.

Datum Asculi, vigesimo nono augusti, quartedecime indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, universitati castri Sancti Miniatis et omnibus fidelibus ad eamdem castellaniam pertinentibus mandat ut intendant et respondeant Everardo nepoti Rainaldi ducis Spoleti et imperialis Tusciae legati, nunc castellano Sancti Miniatis constituto.

Foggiae, 27 septembris.

(Ediderunt CAMICI, Notiz. istor. supplem. de' vicar. imper. di Federigo II, t. XI, p. 61.— LAMI, Monum. eccles. Florent., tom. I, p. 492. Ambo vero errant dum hoc mandatum ad alterum indictionis cyclum, scilicet ad ann. 1242, referant. Quod rerum ordinem omnino turbavit, ut recte monet BOEHMERUS, Regest. Freder. II, p. 137, n° 629.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universitati castri Sancti Miniatis, curie et districtus ejus, Ficecli et vallis Arni, vallis Nevoris et Arriane et Lime et ville Basilice cum pertinentiis suis, necnon et universis ad castellaniam Sancti Miniatis et jurisdictionem ejus pertinentibus, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Quia Rainaldus dux Spoleti et Tuscie legatus, dilectus fidelis noster, constituit castellanum Sancti Miniatis Everardum (a) nepotem suum, fidelem nostrum, universitati vestre mandamus firmiter injungentes quatenus juxta tenorem litterarum ejusdem legati nostri, castellano predicto de omnibus intendatis et respondeatis fideliter et devote. Datum Fogie, XXVII septembris, XV indictione (1).

[Sequuntur litterae ipsius Rainaldi cum notis chronologicis eisdem, quibus castellanum Sancti Miniatis constituit Eberardum nepotem suum cum justitiis, juribus, rationibus et omnibus imperii honoribus in terris predictis.]

Foggiae,

1o octobris.

Fridericus, Romanorum imperator, magistrum Arnoldum [in Alemannia verbum crucis praedicantem] monet quomodo curia Cremonensis a rebellibus Lombardis fuerit impedita, rem autem (a) In impresso apud Camici, sed male Gherardum.

(4) Legitur apud Camici: dat. Fogie, XVII kal. sept., XV indict., scilicet 46 augusti 1227, secundum nostrum computandi modum. Majorem vero fidem Lamio adhibendam putamus qui documenta ex archivio Miniatensi deprompsit. Vide insuper infra p. 686, ipsius Rainaldi mandatum, quod omne prorsus dubium tollit.

ordinationi summi pontificis ipse commiserit; rogatque ut crucesignatos inducat ut veniant tempore indicti passagii generalis.

(Edidit H. SUDENDORF, Merkwürdige urkunden für die Deuts. Gesch., erst. Theil, p. 100, n° L, ex diplomatario Hildeshem. manuscr. hactenus inedito; sed minus recte ad ann. 1227 hanc epistolam collocavit.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator augustus, Jherusalem et Sicilie rex, magistro Arnoldo dilecto fideli suo gratiam suam et omne bonum. Quod ex longo tempore ad honorem Dei [et] Redemptoris filii ejus Jhesu Christi Domini nostri assumpserimus solempniter et voluntarie signum crucis, totus orbis terrarum undique plenius jam cognovit; nec ignotum est etiam quod nos cum dispensatione et deliberatione sacrosancte Romane Ecclesie plures prorogavimus terminos in hoc facto ut pacificatis regionibus et provinciis ubicumque potentie nostre ac dignitatis dominium preminet, exercitus Christi quem ad ejus obsequium ducere proponebamus magnifice, per pacem generalem fidelium vires cotidie majores assumeret, et sic nos cum beatitudine pacis in subsidium Terre Sancte transiremus feliciter et in servitio nostro glorificaretur Altissimus et secundum desiderium et votum nostrum proficeremus utilius contra hostes. Unde contigit quod pro reformanda universali pace firmiter et ubique per mundum et pro inducendis fidelibus ad obsequium crucifixi, indiximus curiam generalem Cremone. Ad quam principibus universis imperii et de diversis partibus mundi nobilibus convocatis, appropinquante termino, in spiritu benignitatis et pacis processimus ad eamdem. Et cum prope locum indicte curie jam essemus, Lombardi quidam se opponentes patenter et invidentes potius servitio Dei quam nobis, ne curia celebraretur predicta occasiones invenerunt dissensionis et scandali, et in lubrico erroris hujusmodi voluntarie ultra modum collapsi', contra monitiones frequentes et patientiam nostram adeo processerunt inique quod carissimus [filius] noster Henricus, rex Romanorum illustris, et multi principes et magnates imperii qui pro devotione speciali et negotio Jhesu Christi in exemplum totius populi christiani ad predictam curiam veniebant, dum ex insperato, resistentibus Lombardis jamdictis, veniendi ad

locum indicte curie memoratis principibus non pateret accessus, redierunt inviti. Nos vero licet post tantam injuriam potuissemus procedere ad vindictam, volentes tamen Christi negotium vindicationi et factis nostris omnino preponere, qui tantas injurias et mortem etiam sustinuit patienter pro nobis, tanquam si nullas sustinuissemus injurias a Lombardis, sine aliqua illorum offensa, ne videremur serio et voluntarie forsitan ipsis et aliis materia esse scandali qui Deum non diligunt nec letantur in servitio sancto ejus, pacifici et mansueti redivimus in regnum nostrum; factum hujusmodi ordinationi, dispositioni ac voluntati sanctissimi in Christo patris nostri summi pontificis et cunctorum sancte Romane Ecclesie cardinalium committentes omnino, et intendentes sollicite super necessariis aliis que negotio expediunt Jhesu Christi, ut termino adveniente passagii, honorifice, sicut decet, ad ejus servitium transeamus. Quapropter discretionem tuam requirimus, ex parte Dei et ex nostra monemus attentius et rogamus quatenus tam crucesignatos quam crucesignandos moneas propensius et diligenter inducas ut ad idem servitium tempore indicti passagii generalis hilariter et festinanter accedant. Nos enim, licet in colloquio quod cum nuntiis sancte Romane Ecclesie cardinalibus apud Sanctum Germanum anno preterito celebravimus, certum numerum militum et pugnatorum aliorum ducere promisissemus nobiscum, pro reverentia tamen Dei et devotione maxima quam habemus ad ipsum, preter promissum numerum cunctis aliis transire volentibus de nostro consilio et auxilio ac passagio etiam taliter succurremus, quod Redemptori nostro pro cujus honore et amore id facimus et cunctis fidelibus valde poterit esse gratum.

Datum Fogie, primo die octobris, XVe indictionis.

Foggiae, octobri.

Fridericus, Romanorum imperator, Raymundo Berengario comiti Provinciae confirmat comitatum Provinciae et Forcalquerii nec non omnia privilegia a praedecessoribus suis antecessoribus ejus

indulta, ad revocationem ablatorum plenariam ei concedens potestatem.

(Edidit NOEL Gailhard, Remontrances de la noblesse de Provence au roi pour la révocation des arrêts de son conseil, preuves, p. 52 (Aix, 1669, rare), ex copia authentica in registro pergamenorum, fol. 19. Coll. cum altera copia ap. Livre d'or de l'archev. d'Arles, no 90, in arch. praefect. Massil., maculata vero et quibusdam locis oblitterata.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia imperator Romanorum, semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex. Romani principis favor extollitur et imperialis gloria dignitate longe lateque rutilat et coruscat, cum ad emeritas et illustres personas beneficia sue liberalitatis extendit et subditis suis ad jura propria conservanda statum eorum munificentie sue donis corroborat et augmentat, presertim quos Romano imperio constat ab avis et proavis fidelissimos extitisse. Ea propter noverit tam presens nostrorum fidelium etas quam futura posteritas quod Raymundus Berengarius comes et marchio Provincie et comes Forcalquerii, dilectus affinis et fidelis noster, per specialem nuntium celsitudini nostre devote et humiliter supplicavit quatenus comitatum et marchionatum Provincie et comitatum Forcalquerii, sicut predecessores sui eorum temporibus possederunt, nec non privilegia predecessorum nostrorum et donationes eorum antecessoribus comitis ejusdem indulcta, prout in eorum privilegiis continetur, de nostra dignaremur gratia confirmare. Nos igitur attendentes devotionem ac fidem sinceram nec non et ardua servitia comitis memorati, que nobis et Romano imperio exhibuit et exhibet incessanter ac in antea poterit exhibere gratiora, de innata nobis liberalitate confirmamus ei et heredibus ejus in perpetuum comitatum et marchionatum Provincie et comitatum Forcalquerii cum pertinentiis suis, quemadmodum parentes et predecessores sui tenuisse et possedisse noscuntur; si que vero de tenimentis et juribus eorumdem comitatuum per dolum aut potentiam alicujus universitatis vel cujuslibet private persone noscuntur fuisse subtracta, ad revocationem ipsorum damus eidem comiti plenariam potestatem. Confirmamus insuper ei et

11. Pars 2.

86

« ZurückWeiter »