Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gister ad opus ejusdem domus assensum et confirmationem nostri culminis extitit assecutus, et investiverit Jacobum de Amigdala, filium quondam G. junioris filie comitis memorati, secundum consuetudinem regni Jerosolimitani de portione que contingit eum in eisdem bonis pro parte dicte matris sue; dictus Jacobus de nostra licencia et consensu in presencia nostra assecuravit eundem magistrum et domum ejusdem, sicut deberet assecurare pro parte prefate matris sue predictam Beatricem primogenitam comitis memorati, de cujus venditione dicta domus Sancte Marie bona eadem possidebat; et predictus Jacobinus convenit eidem domui restituere illam peccunie quantitatem quam pro redimenda eadem parte, dictum Jacobinum contingente, dudum per quondam Guilelmum de Amigdala patrem ejus obligata, creditoribus suis exolvit. Unde ad securitatem et cautelam predicti magistri et domus ipsius, presens scriptum fieri precepimus sigillo nostro et subscriptis testibus roboratum.

Testes autem qui interfuerunt sunt hii: G. Wernerus (a) patriarcha Jerosolimitanus, Jacobus Acconensis episcopus, Balianus dominus Sydonis, Daniel de Tenderemunde, Johannes Pisanus, Goffridus de Williers, Guido de Nubie, et alii quamplures.

Datum apud Sanctum Miniatum per manus Symonis venerabilis Tyrensis archiepiscopi, regni Jerosolimitani cancellarii, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, quarte decime indictionis, imperante domino nostro Frederico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerosolime et Sicilie rege, anno imperii ejus sexto et regni Jerosolimitani primo, regni vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Apud Orgiam,

augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, universitatem de Massagrossa in sua speciali protectione recipit, bonasque ejus consue(a) Sic: at pro isto fictitio nomine legendum venerabilis.

tudines confirmat, salvis jure imperii et rationibus quas canonicis Luccensibus exhibere debent.

(Inedit. ex archiv. capit. S. Martini Lucc., banco XII, CC, no 22, origin.; cui appendent adhuc fila serica flavi coloris, sigillum vero deest.)

Fredericus Dei gratia omanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis hominibus de Massagrossa fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Imperialis excellentie consuevit benignitas devotos et fideles suos clementi favore respicere eorumque jura illibata servare. Cognoscat igitur tam postera etas quam successura posteritas quod nos ad imitationem predecessorum nostrorum divorum augustorum memorie recolende, vos fideles ac devotos nostros universos homines de Massagrossa cum omnibus rebus et personis vestris in specialem majestatis nostre protectionem recipimus, bonasque consuetudines et libertates quas predecessorum nostrorum temporibus usque nunc habuistis, imperiali auctoritate confirmamus, concedentes vobis ut, quemadmodum consuevistis dictorum predecessorum nostrorum temporibus usquemodo, consules inter vos statuatis et habeatis, salvo in omnibus jure imperii et honore, salvis etiam rationibus et justiciis quas canonicis Sancti Martini in Lucca exhibere debetis; honorem quoque et exhibitionem triginta candelorum, cum Tusciam intramus, quam nobis facere tenemini, et insuper fodrum regale imperiali dignitati reservamus, statuentes et districte precipientes ut nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, contra hanc protectionem nostram in personis vel rebus aliquo modo vos gravare audeat aut molestare presumat vel perturbare hanc nostre auctoritatis concessionem. Quod qui presumpserit indignationem nostram incurret et centum libras auri pro pena componet, medietatem camere nostre et reliquam medietatem vobis passis injuriam soluturus. Ad cujus rei memoriam et stabilem firmitatem, presentem paginam inde scribi jussimus sigillo majestatis nostre munitam.

Datum apud Orgiam (1), anno dominice incarnationis millesimo

(4) Locus in Tuscia, non multum Senis distans.

II. Para 2.

85

ducentesimo vicesimo sexto, mense augusti, quartedecime indictionis.

In villa

Sancti Gemini,

augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, Tancredo Vesconte de Campilio castrum de Fighina et Balneum illi haereditario jure devoluta jure feodi confirmat.

(Inedit. ap. arch. comm. Senar., ex copia authenticata ann. 1332, Scritture della Balzana, no 18. Tunc temporis extabat originale cum sigillo cereo filis sericis rubeis et croceis appenso.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod Tancredus Vesconte de Campilio fidelis noster, ad presentiam nostram accedens, celsitudini nostre humiliter supplicavit quatenus castrum de Fighina et Balneum cum omnibus pertinentiis suis ab ejus progenitoribus ad eum jure hereditario devoluta, sicut iidem progenitores sui de concessione predecessorum nostrorum et imperatoris Frederici avi nostri nec non temporibus patris nostri imperatoris Henrici, dive recordationis augustorum, quiete et rationabiliter possiderunt, et idem Tancredus usque ad hec tempora nostra jure successorio noscitur possidere, sibi et heredibus suis confirmare jure fecdi de innata gratia dignaremur. Nos igitur attendentes quam fideliter et devote predecessores sui nostris predecessoribus servierint, considerantes quoque grata et accepta servitia que predictus Tancredus culmini nostro exhibuit et exhibet incessanter ac in antea tam ipse quam heredes sui gratiora poterunt exhibere, supplicationes suas benigno prosequentes assensu, predictum castrum de Fighina et Balneum cum omnibus pertinentiis suis, quemadmodum ad eumdem Tancredum jure hereditario devoluta fuerunt et predecessores sui juste et pacifice de concessione clare memorie predecessorum nostrorum imperatorum et imperatoris Friderici avi nostri nec non temporibus patris nostri imperatoris

Henrici et idem Tancredus usque ad presentia felicia tempora nostra jure successorio possedisse noscuntur, eidem Tancredo et suis heredibus de nostra gratia jure feodi confirmamus; mandantes et presenti sancientes edicto quatenus nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, eumdem Tancredum et heredes suos contra presentis confirmationis nostre paginam molestare presumat. Quod qui presumpserit in vindicta sue temeritatis quinquaginta libras auri se compositurum sciat, medietatem videlicet camere nostre ac reliquam medietatem passis injuriam persolvendam. Ad hujus itaque nostre confirmationis memoriam et stabilem firmitatem, presentem divalem paginam fieri fecimus et sigilli nostri robore jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis. Data in villa Sancti Gemini (4), anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, mensis augusti, quartadecima indictione, imperante domino nostro Frederico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, Ierosolimitani primo, regni vero Sicilie anno vicesimo nono, feliciter. Amen.

Honorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit ut fidem adhibeat iis quae ipsi fideliter frater Leonardus proponet.

(Memorat. in indice epistol. Honor. III, in collect. Laporte du Theil ap. Biblioth. Paris.)

Datum Laterani, XIII kalendas septembris, anno XI.

Laterani, 20 augusti.

Fridericus, Romanorum imperator, Honorio papae conqueritur de conjuratione Lombardorum et eorum qui post concordiam apud

(4) Hodie San Gemino juxta Narniam.

[blocks in formation]

Mercariam firmatam, eidem conjurationi adhaeserunt, sibique et imperio graves injurias intulerunt, curiam impediendo Cremonensem; causam vero inter se et Lombardos praedictos ordinationi Papae et cardinalium committit.

(Edider. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, p. 65. — RAYNALD., Annal. ecclesiast., tom. I ad ann. 1226, § XXI. HENNES, Cod. ord. Theutonic., p. 78, no 71.)

Sanctissimo in Christo patri domino Honorio Dei gratia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, salutem et reverentiam tam debitam quam devotam. Qualiter nobis pridem euntibus in Lombardiam pro curia celebranda Cremone, specialiter pro negotio Terre Sancte, quidam Lombardi conjurationis illicite, videlicet Mediolani, Placentie, Laude, Vercellarum, Brixie, Mantue, Verone, Tervisii, Padue, Vicentie, Bononie et Faventie civitatum, et ii qui tempore illo quo apud Mercariam per venerabilem patrem Portuensem et Sancte Rufine episcopum, tunc Apostolice Sedis legatum, venerabiles Tyrensem et Mediolanensem archiepiscopos et Brixiensem et Mantuanum episcopos et alios quamplures prelatos, H. venerabilem magistrum domus Sancte Marie Theutonicorum in Hierusalem et Alatrinum capellanum vestrum concordia inter nos et ipsos fuerat ordinata et per ipsos unanimiter acceptata, conjuraverunt cum eisdem, tam salubri negotio se temere opponentes, nobis et imperio graves intulerint injurias et enormes, regi filio nostro et principibus aliis ad eamdem curiam convocatis nequiter interdicentes ac

beatitudinem vestram credimus bene scire. Scit etiam omnium cognitor secretorum quod postpositis omnibus ad ejus servitium intendentes, ad eam appropinquante termino celebrandam iveramus in spiritu dilectionis et gratie circa omnes, nec habebamus animum aliquem offendendi nec conceperamus aliquod odium contra aliquos propter quod oporteret de nobis merito dubitare, licet quidam de partibus illis nos et imperium graviter offendissent; quorum offensas nolebamus taliter vindicare sicut imperii nostri dignitas exigebat, et ostendebamus etiam in

« ZurückWeiter »