Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, quartedecime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Pontem Tremulum, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud

Sarzanam,

Fridericus, Romanorum imperator, burgum Sarzanae cum pertinentiis ejus et habitantes in eo sub speciali sua protectione recipit, augusto (julio). ita quod nulli alii subsint vel respondere cogantur, nisi sibi aut legatis et capitaneis suis qui pro tempore ibidem extiterint ordinati.

(Memorat. ap. LANDINELLI, Dell origin. della citta di Luni e di Sarzana, MSS. in bibl. Berii Januens., fol. 192, extr., et ap. SCHIAFFINO, Annal. eccles. della Ligur. MSS., ibid., t. II, fol. 566, extr.)

Fredericus, etc.

predictum borgum Sarzane cum pertinentiis ejus et habitantes in eo cum omnibus burgensibus sub speciali nostra et imperii protectione recipimus, ipsum in dominio nostro, sicuti alias civitates et castra imperii, retinere volentes; ita quod per nos aut successores nostros nulli alii aliquo unquam tempore conferatur. .

Burgum quoque prefatum cum pertinentiis ejus ab omni alterius jurisdictione, potestate et dominio in perpetuum eximimus, ita quod nulli alii subsint vel respondere vel cogi possint ad justitiam, vel ad servitium aliquod in civilibus aut criminalibus causis per alium teneantur, nisi per nos aut legatos nostros aut capitaneos qui ibidem extiterint pro tempore ordinati; conventionibus post predictum privilegium ipsis burgensibus

ab ipso avo nostro concessum, in prejudicium imperii cum aliqua persona ecclesiastica vel seculari contractis, presenti nostre auctoritatis decreto in irritum revocatis. Statuimus igitur quatenus nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictos burgenses, etc.

[ocr errors]

Hujus rei testes, etc. . . Signum domini Frederici, etc. . .

Acta sunt hec anno Domini MCCXXVI, mense augusti (1), indictione XIV, apud Sarzanam.

[ocr errors]

Apud Sanctum Miniatum, julio.

Fridericus, Romanorum imperator, Johanni abbati Sancti Salvatoris et Sanctae Mariae de Ficiclo confirmat unum privilegium et unum scriptum ab Henrico patre suo eidem monasterio concessa, omniaque jura et possessiones ibidem memorata recenset.

(Edider SOLDANUS, Histor. Passinian., lib. II, p. 44, ex archiv. monial. S. Clarae Lucensis. - LAMI, Delic. erudit., t. XVIII, p. 34, et Monum. S. Eccles. Florent., t. I, p. 354; qui insuper hoc diploma in suo Hodoeporico notis illustravit, p. 338 et pass. 743, 805, 888.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Cum omnibus ecclesiis longe lateque per Romanum imperium constitutis imperiali nobis competat provisione consulere et eas generaliter in omnibus suis justitiis gubernare, benignius et specialius circa commodum et augmentum ecclesiarum illarum debemus aciem dirigere mentis nostre, que specialiter ad dominium imperii pertinent et ejus solo patrocinio fulciuntur. Ea propter notum fieri volumus universis nostris fidelibus per imperium constitutis, presentibus et futuris, quod accedens ad presentiam nostram Joannes, venerabilis abbas sancti Sal

(4) Clare tamen ex itineris serie liquet quoddam in notatione mensis mendum irrepsisse; unde legendum videtur mense julii vel. . . . kalendas augusti.

vatoris et sancte Marie de Ficiclo, fidelis noster, presentavit celsitudini nostre unum privilegium et unum scriptum eidem monasterio a dive memorie quondam imperatore Henrico patre nostro indulta, supplicans nobis quod tam scriptum quam privilegium supra dicta et quicquid continetur in iisdem monasterio confirmare nostra serenitas dignaretur. Continetur enim in scripto qualiter predictus imperator pater noster, intuitu pietatis divine, concessit Henrico quondam abbati et monasterio supradicto ut liceat eidem monasterio decimas universas terrarum et novorum agrorum spectantium ad curiam de Ficiculo et ejus districtu percipere et habere. Et in privilegio continetur qualiter idem pater noster monasterium ipsum cum omnibus possessionibus suis acquisitis et acquirendis pie exemit ab omni districtu, ditione vel angaria alicujus magne vel parve persone. Et statuit firmiter ut nullus presumat de possessionibus ejus, datis vel relictis a comitibus imperatoris fidelibus, scilicet Kadulo, Lothario, Bulgarello, Uguizone et Ugolino, sive a quibuslibet aliis hominibus tam in ecclesiis, videlicet monasterio Sancti Bartholomei de Capiano cum omnibus pertinentiis suis tam in terris quam in aquis, ecclesia Sancti Martini de Catiana, ecclesia Sancti Viti, cum omnibus earum pertinentibus et possessionibus, quam castellis, villis et silvis cum piscationibus, scilicet sepe de Riviana (a) cum molendino et cum decem et septem starioribus terrarum que sunt ex sinistra parte fluminis juxta sepem et duabus partibus unius sepis que est posita supra pontem de Capiano atque in portu vel naviglio Arni, et in plagiis et in salictis que quoquomodo per alluvionem fluminum undique accrescunt, quid diminuere seu rapere vel etiam inquietare sive molestare vel aliquo modo audeat disvestire. In eodem privilegio continetur qualiter idem dominus imperator pater noster pro majori commoditate ipsius monasterii cassavit penitus et deduxit in annullatione quamlibet justam impignorationem vel quamdam commutationem seu alienationem bonorum monasterii supradicti, quas Gregorius quondam abbas male vivendo aliquibus personis fecit seu in ipsius monasterii prejudicium attemptavit. Nos igitur suppli

(a) Forsan Juxiana, ut proponit Lamius.

cationibus abbatis predicti benignius inclinati, illius intuitu per quem feliciter vivimus et regnamus, ob remedium animarum augustorum progenitorum nostrorum, scriptum et privilegium supradicta et quicquid continetur in eis predicto monasterio in perpetuum confirmamus. De abundantiori quoque gratia celsitudinis nostre concedimus et mandamus ut nulla prescriptio [nisi] centum annorum nocere debeat juri monasterii supradicti. Concedimus etiam abbati et conventui ejusdem monasterii jurisdictionem, executionem et liberam coactionem habere civilium cum hominibus ipsius monasterii. Concedimus etiam ut habeat sepem de Pignano in flumine Juxiane, ita altam que possit omni tempore molendinum habere, secundum quod temporibus divorum augustorum Friderici avi et Henrici patris nostri habere consuevit; quod etiam monasterium ipsum libere possit edificare sive construere sine licentia abbatis sive conventus ipsius. Hec autem omnia predicto monasterio concedimus et confirmamus, salva in omnibus imperiali justitia et dignitate similiter et honore. Mandamus igitur et inhibemus firmiter ut nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, contra presentem concessionem et confirmationem nostram monasterium ipsum impedire audeat vel vexare. Quod qui presumpserit indignationem nostram et penam quinquaginta librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et reliquam passis injuriam exsolvendam. Ad hujus autem concessionis et confirmationis robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri jussimus celsitudinis nostre sigillo munitum.

Hujus vero rei testes sunt Lando Reginus archiepiscopus dilectus familiaris [noster], Pistoriensis, Valterranus, Massensis, Florentinus episcopi (1), frater H. magister domus Teutonicorum in Jerusalem, Raginaldus dux Spoleti Tuscie legatus, comes Siffridus de Vienna et alii quamplures fideles nostri.

(4) Pistoriensi episcopo nomen erat Gratiadeo, ut monet Lamius; Volaterrano, Paganus; Florentino, Johannes; Massensis vero quis hoc anno fuerit, vix suspicari licet, quum ignoretur an Marzuccus qui anno 1202 electus est, usque ad haec tempora pervenerit.

Signum domini Friderici secundi invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Hierusalem et Sicilie rex.

Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense julii, decima quarta indictione, imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno sexto, Hierusalem primo, et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Sanctum Miniatem, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, notum facit universis quod cum domus Sanctae Mariae Theutonicorum Jacobum de Amigdala filium junioris filiae comitis Jozcelini investiverit de portione quae contingit eum in bonis ejusdem comitis pro parte matris, idem Jacobus eamdem domum, haec bona ex venditione Beatricis primogenitae comitis ejusdem possidentem, assecuravit et convenit restituere eidem domui illam pecuniae quantitatem quam pro redimenda hac portione creditoribus suis exsolverat.

(Inedit. in archivo Berolin., ex libr. copiali ordin. Theutonic. MSS. pergam., saecul. XIII.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerosolime et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis per regnum Jerosolimitanum constitutis fidelibus nostris, tam presentibus quam futuris, quod cum frater Hermannus magister sacre domus Hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jerosolima, fidelis noster, pro eadem domo sua justo emptionis titulo possideret bona que fuerunt quondam comitis Jozcelini, que comes Otto de Ennenberch et Beatrix uxor sua primogenita dicti comitis Jozcelini et Otto eorum filius eidem magistro et predicte domus fratribus vendiderant, in quibus idem ma

Apud Sanctum Miniatum,

julio.

« ZurückWeiter »