Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

marchioni pertinet vel per suum genitorem ei pervenit. Statuentes itaque firmiter precipimus quod nulla persona magna vel parva habeat potestatem petendi vel faciendi in prefata marchia et civitate et episcopatu et in omnibus marchionis possessionibus que ei pertinent vel pertinuerunt ex parte patris sui vel aliunde, quocunque modo dici vel nominari possunt, nisi solus marchio Henricus et sui heredes. Omnes etiam illos pedagios et bonos usus quos ipsi cives miserint et quos marchio ad honorem imperii potuerit, concedimus et confirmamus prefato marchioni, salvis omnibus servitiis que predictus marchio Henricus imperio debet. - Hujus autem concessionis et confirmationis testes sunt Reinaldus Coloniensis electus, Henricus Leodiensis episcopus, Odienus (a) Basiliensis episcopus, Hermannus Constantiensis episcopus, Uto (Oddo) Numburgensis episcopus, Hermannus Hildesiensis episcopus, Gasendanus (6) Mantuanus episcopus, Uldaricus Augiensis abbas, Hermanus Hersfeldensis (c) abbas, Henricus prothonotarius, Anselmus Astensis episcopus, Ricardus (d) Parmensis episcopus, Sirus Papiensis episcopus, Aquensis episcopus, Tordonensis (e) [episcopus], Conradus palatinus comes Rheni frater domini imperatoris, Henricus dux Austrie patruus domini imperatoris, Otto palatinus comes de Wintelnesbach, Theodoricus marchio, comes Theto, comes Albertus de Saxonia, comes Rudolphus de Fuliendors (, comes Ulricus de Luneburg (g), comes Emicho (h), Burcardus castellanus de Magdeburg, Guillielmus marchio Montisferrati, marchio Oppizo Malaspina, comes Vido de Blandrato, Gerardus de Brugenburg (1) et Mar

(a) In altero Friderici I diplomate sub notis chronologicis eisdem (ap. MURATOR., Antiq. Ital., t. IV, p. 256) legitur Hordiel (Ortliebus); ap. Duxoxт, Corps diplom., t. I, p. 295, Ordicus.

(6) Ap. Muratori Garsendonius.

(c) Ap. Lunig Seferdensis; ap. Muratori Hensfeldensis, ambo male.

(d) Alias tamen Aicardus seu Aycardus.

(e) Apud Lunig Cordonensis, omissa voce episcopus.

Ap. Muratori Phalendors, verisimiliter Pfullendorf.

(g) Ibidem de Lenhebuch; ap. DuoNT, de Leuheburc. (A) Ap. Lunig Donico, pessime.

(i) Ap. Muratori Gebeardus de Luggemberge.

quardus (a) ejus frater, Henricus marescalcus, Guido de Sancto Nazario, Gilias de Davara (b) et alii quamplures. - Signum domini Friderici Romanorum imperatoris invictissimi. - Ego Udalricus cancellarius, vice Renaldi Coloniensis electi et archicancellarii, recognovi. —Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo secundo, indictione decima, regnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni ejus decimo, imperii vero septimo. Datum Papie apud Sanctum Salvatorem post destructionem Mediolani, quarto idus junii, feliciter. Amen.

De abundantiori quoque nostre benignitatis gratia qua consuevimus nostros fideles et benemeritos providere, de certa conscientia nostra adjiciendo concedimus et in perpetuum confirmamus et de prefata concessione investivimus, qua tam marchio memoratus quam heredes sui legitimi, masculi et femine ab eo descendentes, uno alteri succedente, gaudeant universi; et si heredes masculos continget non esse superstites, filia sua que est uxor Gratapalie fidelis nostri in feudum ipsum succedat, nec non et ejus heredes masculi et femine, legitime ex ea et ejus viro Gratapalia descendentes, uno alteri succedente; lege aliqua vel feudorum consuetudine nec non et privilegio contra hanc nostram concessionem vel additionem impetrato aliquatenus non obstante. Ad hujus autem innovationis, confirmationis et clausule additionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium inde fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri. Mandantes et imperiali edicto firmiter sancientes ut nulla persona parva vel humilis, non comes, non marchio, non potestas vel communitas aut quelibet alia persona contra nostre confirmationis et innovationis ac presentis additionis tenorem ausu temerario venire presumat; quia preter indignationem nostram, penam centum librarum auri puri procul dubio sustinebit quicumque in predictis vel aliquo predictorum temerarie attemptaverit contravenire; quarum librarum medietas fisco nostro, reliqua vero prefato marchioni et suis liberis persolvatur.

(a) Ap. Lunig Emirwarder, pessime.

(6) Ibidem de Donria; ap. Dumont de Bonaria; verisimiliter de Doara.

Hujus autem rei testes sunt Geroldus patriarcha Jerosolimitanus (a), Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Henricus Mediolanensis, Landus Reginus archiepiscopi, H. Warmaciensis, Engelhardus Naumburgensis (b), Conradus Ildesemensis, E. Merseburgensis, H. Basiliensis, J. Taurinensis, Ugo Vercellensis, J. Astensis, A. Brixiensis, Gratia Parmensis episcopi, Thomas comes Sabaudie, totius Italie legatus et marchio ejusdem, Raynaldus dux Spoletanus (c), Ricardus marescalcus, marchiones de Secena, domini de Gorzano (d) et alii quamplures.

Signum domini Federici secundi Dei gratia Romanorum imperatoris invictissimi, Hierusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec apud Burgum Sancti Donini, imperante domino nostro Frederico Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege gloriosissimo, anno imperii ejus sexto, regni Hierusalem primo, regni vero Sicilie XXVIIII, feliciter. Amen.

Datum apud Burgum memoratum, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, mense julii, XIIII indictionis.

Apud burgum

Sancti Donnini,

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, communi Cremonensium confirmat omnes donationes, concessiones et privilegia Cremonensibus indulta ab imperatoribus et regibus Romanorum praedecessoribus suis, et specialiter ab avo et patre suo, sub poena indignationis suae et centum marcarum auri in contravenientes expressa. (Memorat. ap. ANT. CAMPO, Cremona fedelissima, lib. II, p. 47.)

Hujus rei testes sunt Albertus Magdeburgensis et Henricus Mediolanensis archiepiscopi, etc.

(a) In impressis male Gerardus patriarcha Johannes.

(b) Ap. Dumont Eugenius Huixemberg, pessime.

(c) Ap. Lünig Palatinus, male.

(d) Rectius autem marchiones de Ceva, domini de Gorzegno. Cf. p. 639, inter testes.

Acta sunt hec apud Burgum Sancti Domnini, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense julii (1), XIV indictionis, imperante domino nostro Friderico, etc., anno imperii ejus sexto, etc.

Fridericus, Romanorum imperator, Petro abbati monasterii de Claravalle in Lombardia et ecclesiae ejus privilegium concedit.

(Memorat. et extract. ap. GIULINI, Memorie di Milano, t. VII, p. 407, ex arch. monasterii ejusdem.)

Testes sunt ... Henricus Mediolanensis archiepiscopus, Jacobus Taurinensis, Hugo Vercellensis, Johannes Bergamensis, Albertus Brixiensis episcopi, et caeteri.

Datum Parme, anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense julio, etc.

Parmae,

Julio.

Tremulum,

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium renovat quo Apud Pontem communi Januae facultatem concedit armamentum faciendi, consules et potestates eligendi, aedificandi castrum super portum Monachi, notarios faciendi, rugam unam habendi in unaquaque civitate maritimae quam subjugaverint, pondus et mensuram peculiarem habendi, ante judices Januenses standi, et caetera in priore privilegio expressa.

(4) Licet Campo privilegium ad diem XXVI julii referat, quamdam confusionem suspicamur inter annum et dierum mensis numerum, quum minime verosimile sit, praesertim ex itinere sequenti, imperatorem usque ad hunc diem apud Burgum S. Donnini moram suam prorogavisse.

II. Para 2.

84

(Inedit. ex pergamena coaetanea penes D. Artaud, unum ex sociis Acad. Inscript., et in libro jurium manuscripto ap. Januam, fol. 56 recto-verso, ex transumpto ann. 1229. In utroque bullae aureae mentio fit.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Preclara fidelium nostrorum obsequia manifestis indiciis operum comprobata tanto debemus libentius munificentie nostre muneribus prevenire, quanto celsitudini nostre grata exhibentur pariter et accepta. Nolumus enim a mercede repellere eos a quibus servitia recepimus fructuosa, nec benemeritos sine condigne retributionis vicissitudine preterire. Notum igitur esse volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod cum universi cives Janue, fideles nostri, propter magnam eorum fidem quam imperio et nobis omni tempore servaverunt grandis meriti sint in conspectu nostro, ipsamque nos secundum exigentiam meritorum suorum gratis beneficiis honorare volentes, concedimus et donamus communi Janue, etc. Donantes et concedentes in feudum predicto communi, etc. [Sequitur hujus privilegii tenor de verbo ad verbum, ut in praecedenti dato in castris prope Bononiam, 4 octobris 1220, nisi quod pro quas in citramarinis et ultramarinis partibus habent legitur in hoc : quas ubique per partes imperii nostri rationabiliter habent (1), et dein pro auctoritate regia legitur auctoritate imperiali. Quod cum denuo transcribendum non censeamus, damus tantummodo testes notasque chronologicas.]

Hujus vero rei testes sunt Lando venerabilis Reginus archiepiscopus, Conradus Yldesemensis episcopus, frater Johannes Boianensis episcopus, Rainaldus dux Spoleti, C. marchio Malaspina, Thomas comes Sabaudie et marchio in Italia, comes Sifridus de Vienna et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

(1) Quae verborum discrepantia notanda videtur : quum in primo privilegio antiqua jura quae in Sicilia Januenses appetebant subaudiri potuissent, in isto ad ea nullo verborum involucro vel minime alluditur.

« ZurückWeiter »