Abbildungen der Seite
PDF

sessorem vel alterius cujuslibet occasionis predictarum rerum detentatorem nulla nisi centenaria prescriptio tueatur; et tam ipsum quam suos successores a prestatione sacramenti de calumnia in suis causis et ecclesie volumus esse immunes, ut nec legis occasione vel alicujus civitatis statuto ad hoc debeat coarctari. Preterea dictum episcopum ejusque successores in civitate Imolensi universoque episcopatu ipsius et comitatu nostro Imolensi judicem ordinarium facimus, dantes ei plenam et liboram potestatem atque jurisdictionem quicquid ratio juris expostulat tam in majoribus quam in minoribus, pupillis et viduis, exequendi. Nihilominus etiam ex nostra munificentia omnem concessionem, donationem seu largitatem quolibet modo a nostris predecessoribus eidem ecclesie factam confirmamus, statuentes ut nulla civitas, nullum commune, nullus princeps seu comes, nullus dux, nullus imperialis aule missus, nulla magna parvaque persona predictam ecclesiam et ipsum episcopum suosque successores aliquo ingenio in rebus predictis, jurisdictionibus, redditibus et concessionibus a nobis et predecessoribus nostris factis in judicio vel extra audeat inquietare vel molestiam inferre. Quod qui facere presumpserit, indignationem nostram et lese majestatis crimen se noverit incursurum, et in penam sue presumptionis quinquaginta librarum auri componat, medietatem camere nostre inferendam, reliquam ecclesie memorate. Si quis vero judex vel alicujus civitatis potestas seu consules occasione constitutionis vel alicujus statuti seu alio modo contra hec ipsi ecclesie a nostra majestate indulta judicare presumpserit, periculum sui honoris et dignitatis incurrat et nota infamie perpetua ipso jure percellatur. Ad cujus rei perennem firmitatem presentem paginam inde nostra jussione conscriptam majestatis nostre sigillo jussimus insigniri.

Signum domini Federici invictissimi Romanorum imperatoris. (Monogramma.)

Datum apud Burgum Sancti Dominici («c), anno dominice incarnationis MCCXXVI, mensejulii, XIV indictionis.

[ocr errors][ocr errors]

Apad^wjii» Fridericus, Romanorum imperator, ad preces episcopi Portuensis ^S^' et Sanctae Rufinae, Apostolicae Sedis legati, iEgidium abbatem et conventum monasterii Fontisvivi Cisterciensis ordinis in sua protectione suscipit, possessionesque ibidem nominatas confirmat.

(Edid. Am, Storia di Parma, tom. III, p. 349, ln append. n* L, ex archJv. monast. S. Fauli/uor deUe mura di Roma, cass. Q, 9.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Inter claras mausuetudinis nostre laudes illud puriore luce tanquam sidus irradiat, quod locis et viris religiosis ob Dei reverentiam devotius indulgemus. Hac igitur ducti consideratione laudabili, attendentes honestam vitam et conversationem laudabilera nec non et religionem Egidii venerabilis abbatis et conventus monasterii Fontisvivi Cisterciensis ordinis, fidelium nostrorum, pro salute nostra et remedio animarum divorum augustorum parentum nostrorum memorie recolende, ad preces quoque venerabilis Portuensis et Sancte Rufine episcopi, Apostolice Sedis legati, dilecti amici nostri, monasterium ipsum et abbatem predictum necnon et monachos ibidem Domino famulantes et successores ipsorum sub speciali protectione ac defensione nostra suscepimus et omnia bona que monasterium ipsum largitione principum seu oblatione fidelium rationabiliter tenuit hactenus et possedit et que in antea justo acquisitionis titulo poterit adipisci; in quibushec propriis vocabulis duximus exprimenda: locum in quo ipsum monasterium situm est cum pertinentiis suis, grangiam Gratigarii cum pertinentiis suis, grangiam Curtis Redaldi cum pertinentiis suis,rivum aque que dicitur de Noceta et rivum aque Tubira Maladobati.

Desuper abundantiori quoque gratia concedimus eis ut res suas Ii

ceat eis pro utilitatibus monasterii libere vendere et distrahere, ducere et reducere ubicumqueet quibuscumque voluerint sine alicujus contradictione-, noQ obstante consuetudine vel statulo civitatis alicujus vel loci.Et ut debita quies prefatis abbati et conventui noo frangatur, districtius precipimus ut a fluvio Taronis vivi usque ad rivum Massoois et a strata Gaudia usque ad villam Maladobati que dicitur Claria circa ipsum monasterium ediQcia de novo non fiant, secundum quod sibi est a venerabili Parmensi episcopo fideli nostro concessum et a Sede Apostolica confirmatum. Ut autem majoris mercedis in eterna vita gloriam consequamur, prefato abbati et fratribus suis sacramentum calumpnie condonamns, ita ut ipse abbas vel monachi sui personaliter illud non cogantur subire, sed per procuratorem in causis suis vel sindicum constitutum. Ad hoc districtius inhibemus ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, prefatum abbatem et successores suos vel monasterium supradictum in personis aut rebus contra hujus protectionis, confinnationis et concessionis nostre tenorem molestare, inquietare seu perturbare presumat; quod qui presumpserit pro pena quinquaginta libras auri puri componat, quarum raedietas camere nostre, reliqua vero passis injuriam persolvatur. Ad bujus itaque protectionis, confirmationis, concessionis et inhibitionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et sigillo celsitudinis nostre jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Albertus Magdeburgensis, Henricus Mediolanensis et Landus Reginus venerabiles archiepiscopi, Caren Hoben (a) Cremonensis, Albertus Brixiensis, Henricus Mantuanus, Jordanus Paduanus, Tisus Tarvisinus, Ugolinus Vercellensis, Jacobus Taurinensis et . . . Novariensis, Johannes Pergamensis, . . . Vulteranus, M. Aretinus et. . . Fesulanus episcopi, RainaJdus duxSpoleti, M. de Guritia, Henricus et Hermannus de Wolemberch et Albertus de Muguilla comites, Ricardus camerarius, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Hierusalem et Sicilie regis gloriosissimi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXVI, mense julii, quartedecime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo

[ocr errors]

Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno sexto et regni Jerusalem primo, regoi vero Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Burgum Sancti Donnini, anno, mense et indictione prescriptis.

ip^je»» Fridericus, Romanorum imperator, privilegium a Friderico im"fSi?' peratore avo suo Cuercio marchioni Savonae ann. 1162 indultum Henrico marchioni filio ejusdem Guercii confirmat, additque ut si haeredes masculos non habuerit superstites, filia ejus in feudo succedat.

(Edlder. Lchig, Cod. HtL diplomat., 11, p. 2117. — Hrasmn, Mimoire tur
Gina, p. a. Nomina testium foede corrupta ot potuimus restituimus.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Federicus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Decet imperialis excellentie diguitatem vota suorum fidelium clementer admittere ac ea sic eCfectu prosequi et complere quod et principis exhibita gratia et subditorum fervens devotio presentibus sit ad gaudium et posteris ad exemplum. Inde est quod universis fidelibus imperii presentibus et futuris fieri volumus manifestum quod cum Henricus marchio Savone, fidelis noster dilectus, filius Henrici Guercii marchionis, privilegium quoddam quod inclite recordationis dominus imperator Federicus concessit prefato marchioni Guercio patri suo, intuendum nostre celsitudini presentasset, supplicans humiliter et devote ut illud sibi et suis heredibus renovare et confirmare de nostra gratia dignaremur; nos attendentes fidem et devotionem sinceram necnon et grata servitia que prefatus Henricus pater suus prefato imperatori Federico avo nostro et domino imperatori patri nostro dive memorie ac ipse Henricus filius ipsius specialiter nostre celsitudini sue fidei puritate constanter exhibuit et nunc exhibet incessanter, supplicationes suas benigno prosequentes assensn privilegium ipsum presenti divaJi pagina transcribi de verbo ad verbum jussimus, illud sibi et suis heredibus in perpetuum confirmantes; cnjus tenor talis est:

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Apud nostram majestatem fides et devotio semper locum habuit et nostri fideles non possunt suo desiderio fraudari, illi precipue qui in personarum periculo usque ad sanguinis effusionem et rerum dispendio pro impcrii honore fideliter decertaverunt. Qua propter cognoscant universi fideies imperii tam futuri quam presentes quod nos fidelem et dilectum nostrum Henricum marchionem de Savona, prosua fidelitate quam scmper circa imperium habuit et servavit, pro suis preclaris servitiis que nobis frequenter impendit, per rectum feudum investivimus de hoc toto quod marchio Bonifacius ejus pater habuit in civitate Savone et in marchia et in episcopatu et in toto districtu prefate civitatis et marchie, sive in castro et civitate, in mari et in aqua et in communi et in argentariis, in boschis et pascuis, in fodris et in bannis, offensis, placitis, districtibus, albergariis, conditionibus, usibus, operibus, fructibus, censibus, redditibus, angariis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, montibus, planitiis, captiis volucrum et beluarum, cultis et incultis, divisis et indivisis, ripis, paludibus, rupinis et omnibus castris que nunc sunt et erunt. Prefato quoque marchioni Henrico plenarie concedimus potestatem edificandi sne utilitati et suis heredibus et destruendi castrum et turrim quo contra suam voluntatem fuerint in mera marchia ipsius civitatis Savone, in castro Cugliani, Signi, Noli et Pertice et Pie Orche, et in omnibus horum castrorum curiis quas possidet ipse marchio vel aliquis pro eo vel ab hodie in antea acquisiverit, et in omnibus aliis ejus possessionibus quas idem Henricus marchio Savone tenet et ei pertinuerunt, que de possessionibus dicU marchionis Bonifacii fuisse dignoscuntur. Concedimus etiam per istum feudum eidem marchioni Henrico totum illnd honoris et regalis quod nobis pertinet vel habere debemus in ipsa prefata civitate et marchia et in uncquoque predictorum castrorum, et insuper illud quod predicto Henrico

« ZurückWeiter »