Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

derico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege glorioso, anno imperii ejus sexto, Jerosolimitani regni primo, Sicilie vero anno vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Burgum Sancti Donini, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud burgun.
Suncti
Donnini,
Julio.

Fridericus, Romanorum imperator, pro gratis servitiis Conradi Hildeshemensis episcopi, ei et successoribus ejus concedit in perpetuum ut decedente episcopo nec ipse nec aliquis successorum suorum bona mobilia et utensilia domus episcopalis auferre praesumat, sicut jam praecedentibus litteris ministerialibus et officiatis ejusdem ecclesiae duxerat inhibendum.

(Edit. ap. HARENBERG, Hist. Gandersh. diplom., diss. II, p. 429.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris per imperium constitutis tam presentibus quam futuris quod nos attendentes fidei magnam constantiam Conradi venerabilis Hildeshemensis episcopi, dilecti principis nostri, quam multipliciter immo efficaciter in nostris servitiis et honoribus jam sepius sumus experti, considerantes etiam magna et grata servitia ejus que quotidie nostre celsitudini exhibere non cessat, cum tanta et talia sunt apud nos merita persone sue ut non solum idem episcopus cum ejus ecclesie proprietate beneficia liberalitatis nostre, tum etiam magnificentie mereatur, concedimus eidem Hildeshemensi episcopo, ecclesie sue et successoribus ejus in perpetuum ut, sive eodem episcopo sive suis successoribus decedentibus, nec nos nec aliquis successorum nostrorum Romanorum imperatorum vel regum aut aliquis nomine et auctoritate nostra vel successorum nostrorum bona mobilia et utensilia domus Hildeshemensis episcopi rapere vel auferre presumat; sed omnia integra maneant et quieta ad opus episcopi succedentis,

maxime quum in quibusdam litteris nostris contineatur expresse quod hujusmodi pravam consuetudinem penitus abolentes, ministerialibus et officiatis predicte ecclesie Hildeshemensis apud quos inoleverat consuetudo predicta perpetuo duximus inhibendum ne aliquis eorum presumeret de cetero de rebus cujuslibet decedentis episcopi ecclesie memorate capere vel tangere violenter. Ad hujus igitur nostre concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum apud Burgum Sancti Donnini, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, XIIII indictione.

Sancti Donnini julio.

[ocr errors]

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat concessionem mo- Apud bargum nasterio Parisiensi factam ab episcopo et capitulo Argentinensi de emendis et vendendis rebus ejus in civitate Argentinensi, sine exactione thelonei ad Argentinensem ecclesiam pertinentis.

(Edid. Hugo, Sacr. antiq. Monum., tom. II, p. 291, ex confirmatione Caroli IV, anno 1354.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbas et conventus Parisiensis monasterii, Cisterciensis ordinis, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut concessionem eis factam a venerabili episcopo et capitulo Argentinensi de emendis necessariis et rebus suis vendendis in civitate Argentinensi sine exactione thelonei ad eorum ecclesiam rationabiliter pertinentis, prout in scripto per dominum episcopum et capitulum eis facto plenius continetur, dignaremur de nostra gratia confirmare. Nos igitur attendentes honestam vitam et religionem laudabilem predictorum abbatis et conventus monasterii memorati necnon grata servitia que nobis poterunt exhibere, prefatam concessionem de

supradictis rebus per episcopum et capitulum antedictos eis factam sine exactione telonii ad eorum ecclesiam rationabiliter pertinentis, quemadmodum in eorum scripto plenius dinoscitur contineri, de nostre munificentie gratia confirmamus. Mandantes et firmiter injungentes ut nullus sit qui prefatum abbatem et conventum contra presentem confirmationem nostram super premissis omnibus temere molestare vel perturbare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus autem confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens scriptum inde fieri et sigillo celsitudinis nostre jussimus communiri.

Datum apud Burgum Sancti Donnini, anno dominice incarnationis M.CC.XXVI, mense julii, quartedecime indictionis.

Apud burgum

Sancti Donnini, julio.

Fridericus, Romanorum imperator, Mainardinum episcopum Imolensem et ecclesiam ejus sub defensione imperii recipit, eique omnes possessiones ibidem expressas confirmat cum diversis juribus et immunitatibus.

(Edider. UGHELLI, Ital. sacra, t. II, p. 636.-MANZONTUS, Hist. episcop. Imol., p. 170.)

Federicus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis imperii fidelibus presentem paginam inspecturis gratiam suam et bonam voluntatem. Imperialis regiminis cura et suscepti oneris benignitas nos admonet et inducit ut hi qui constanter et fideliter promptaque devotione subjectionem imperio et devota obsequia exhibent, imperiali munificentia in suorum bonorum ampliatione apud imperium proficiant, quatenus et ipsi condigna suorum laborum et servitiorum remuneratione gaudeant et exemplum aliis prebeant, ut ad servitium et devotionem imperii se exhibeant promptiores. Ea propter universis imperii nostri fidelibus notum esse volumus tam presentibus

quam futuris quod nos attendentes devotionem pariterque fidelitatem dilecti fidelis nostri Mainardini Imolensis episcopi et ejusdem preclara servitia nobis et imperio indesinenter exhibita, tam ipsum quam suos successores et ecclesiam Imolensem sub defensione imperii et speciali juvamine ad manus nostras recepimus, ut tam amissa quam perdita vel alicujus ingenio diminuta nostro possint et debeant auxilio recuperari, et que nunc tenet vel in posterum acquisierit ipse vel successores ejus hoc nostro valeat munimine cum tranquillitate et ex nostra concessione omni tempore pacifice possidere. Ideoque predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, predicto M. fideli nostro tanquam benemerito ejusque successoribus damus, concedimus et imperiali largitate tradimus, videlicet jure proprietario, castellarium Sancti Cassiani cum tota curte sua, castrum Bagnarie (a) cum tota curte et fundoris suis, caput Silicis cum tota curte sua et cum aquis et paludibus, piscariis et ripis, aucupationibus et saltibus et nemoribus, seu Petretulo (6) et Bachareta et Runci et Libba et Fenaria; Taulariam cum tota curte sua, Puzolum et Tauranum (c), cum tota curte sua, Runcum et Roccham et Maseratam cum suis curtibus et appenditiis, quarum terrarum homines in monte et castro quod vocatur Caput Runci per eumdem episcopum sunt locati et positi ad habitandum; et villam Felleti et medietatem totius castri et curtis Puzoli cum hominibus et possessionibus et juribus eorumdem ubicumque constitutis, tam in eadem curte Puzoli quam in curte Cafrezane vel alibi; quam medietatem predicti totius castri cum omnibus predictis idem episcopus a Bonifaciis comparavit; montem in quo est plebes Sancte Marie de Zisso (d) edificata cum suis appendiciis, montem in quo est plebes Sancti Andree cum suis appendiciis, curtem Codrignani cum montibus et appenditiis, villam Vallis Salve cum montibus et appenditiis et curte sua et castro in eadem curte per eumdem episcopum edificato; omnia autem predicta et que per ipsum episcopum specialiter vel per alios successores fuerint

(a) Alias tamen et in sententia inferius memorata Ragnarie.

(b) Alias quoque Patretulo.

(c) Alias, sed minus recte Taurarium.

(d) Alias autem de Gisso.

acquisita in episcopatu et comitatu Imolensi vel alibi sibi suisque successoribus, cum jurisdictionibus, correptionibus, amonitionibus, pascuis et aqueductibus, bannis, placitis, districtionibus et honoribus et cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, nullo redditu nobis vel nostris successoribus seu imperii nuntio reservato vel exhibito, salva tamen fidelitate quam et idem episcopus pro suis omnibus nostre majestati prestitit et tam ipse quam futuri (a) successores ejus nobis et imperio prestare tenentur; sicut nostre constitit excellentie per sententiam latam per venerabilem fidelem imperii Gerardum archiepiscopum Ravennatem inter legatum imperii Bertoldum de Conisberg ex una parte et Henricum Corneliensem episcopum, nunc dictum Imolensem, ex altera; quam sententiam perpetuis temporibus valituram ex certa scientia confirmamus (1). Insuper diffinitionem factam inter ecclesiam Imolensem et nobiles viros comites de Bagnacavallo et comites de Cunio et Filgirardos (6) de curte Capitis Silicis per Johannem de Vitale et suos socios nostre majestati ostensam, simili modo confessionem dictorum nobilium de feudis factam coram Bretuldo imperiali nuntio et predictis viris, et omnes consuetudines et usantias quas ipse et sui predecessores in rebus et hominibus dicti loci habent vel habuerunt, confirmamus et approbamus. Item concedimus et largimur eidem suisque successoribus proprietatis jure omnia que barones, comites, capitanei, ceterique tam nobiles quam alii ab eodem episcopo vel suis predecessoribus in feudum vel alio modo in toto nostro comitatu Imolensi vel episcopatu ipsius et alibi detinent, ut firma et illibata sibi suisque successoribus perpetuo perseverent. Statuimus ut nulla temporis prescriptio in predictis terris aliisque rebus et juribus sea jurisdictionibus ipsi episcopatui pertinentibus vel concessis, hostilitatis vel invasionis occasione detentis, eidem ecclesie currat. Quemlibet alium pos

(a) Ap. Ughellium vestri, male.

(b) Alias Filigardos.

(1) Quae sententia anno Domini 4486, die 7 exeunte mense octobri, indictione IV, spud Imolam lata refertur ap. CGHELLIUM, ibid., p. 630.

« ZurückWeiter »