Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quam nostros et Romani imperii bannitos et hostes habeatis et denuntiari amodo teneatis, facientes presentis condemnationis formam per totum districtum et episcopatum vestrum solemniter publicari; ipsos autem in personis et rebus persequi et capere intendatis, negotiatores et mercatores et stratas per districtum et posse vestrum eis penitus inhibentes, et interdicentes civibus et mercatoribus vestris ne participent vel mercimonia aut aliqua negotia exerceant cum eisdem; quod si presumpserint, supradictis penis et bannis se noverint subjacere.

Datum apud burgum Sancti Domnini, anno dominice incarnationis M.CC.XXVI, mense julii, XIIII indictione.

Sancti Donnini,

18 julii.

Fridericus, Romanorum imperator, ob dilectionem quam gerit apud burgam erga Conradum Portuensem episcopum, Romanae Ecclesiae cardinalem, fratrem comitis Egenonis de Urach, ratam habet concordiam inter eumdem comitem et Henricum regem filium suum ordinatam, eidemque comiti promittit cum in subsidium Terrae Sanctae passagium inierit, se ei in auxilio triginta vel quadraginta militum affuturum.

(Edid. SCHŒEPFLIN, Histor. Zaringo-Bad., Cod. diplomat., t. IV, p. 170, ex authentico Bad. Durlac.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerasalem et Sicilie rex, dilecto consanguineo et fideli suo Eguenoni comiti de Hura, gratiam suam et bonam voluntatem. Cum ex innata celsitudini nostre clementia ad gratiam nostram a qua per indevotionem recesseras, propter devotionis meritum quod te deinceps speramus non immerito promereri, personam tuam restituerimus ad plenum et liberaliter et libenter, ob dilectionem et favorem quem erga venerabilem C. Portuensem episcopum, sacre Romane Ecclesie cardinalem, fratrem tuum, specialiter gerimus et habemus, in hoc et in majoribus erga personam tuam nos

valde propicios et benignos reddere disponentes, concordiam illam et pacem que inter carissimum filium nostrum Henricum regem Romanorum illustrem ex una parte et te ex altera apud Spiream (1), deliberato principum nostrorum qui ibidem aderant consilio, provide extitit ordinata, ratam et firmam habuimus et habemus. Ceterum quia intelleximus strenuitatem tuam crucis signaculum pro Terre Sancte subsidio assumpsisse, letati fuimus ut in ipso sancto itinere te fructuosum et ydoneum supportatorem habentes, eo ad condigne remunerationis premia amplianda erga te specialius excitemur quo tue devotionis merita per cotidianas experientias evidenter ibidem poterimus experiri. Volentes igitur ut conceptum tuum favorabile votum nostra subventione securius et liberius exequaris, fidelitati tue mandamus quatinus ad executionem tam sancti propositi te potenter et magnifice studeas preparare. Nos enim cum ad nos perveneris in passagio, triginta vel quadraginta militum vel etiam ampliori tibi liberalitate (a) curabimus providere in competenti et congrua aliorum subventione; juxta consilium memorati cardinalis cui in hoc et in aliis disponimus complacere et etiam fratris H. magistri hospitalis Theutonicorum, devotionem tuam libenter et liberaliter respicere proponentes, [ita] quod eidem cardinali id erit gratissimum et acceptum, tuque proinde ad nostra obsequia in perpetuum remanebis specialius obligatus.

Datum apud Burgum Sancti Donnini, XVIII julii, XIIII indictionis.

Apud burgum

Sancti Donnini,

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, ecclesiam Aquensem in specialem suam protectionem recipit, eique confirmat omnes donationes ab antecessoribus suis factas, quae ibidem seriatim et nominatim exprimuntur.

(a) In impresso libere, male.

(4) Deest tamen instrumentum pacis, quod tantummodo ex hac mentione noscimus.

(Edider. Qurx, Die Königl. Capelle, p. 31.- LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. Niederrh., zw. Band, p. 72-73, no 135, ex transumpt. reg. Rudolfi primi sub anno 1275.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Licet nostre serenitatis clementia celesti gratia super gentes et regna imperiali majestate sublimata sanctis Dei ecclesiis fideli prudentique discretione juste et misericorditer consulere teneatur, specialius tamen Aquensi ecclesie, que sedes et caput regni familiari prerogativa inter Cisalpinas resplendens ecclesias regali et imperiali triumphat fiducia, juxta ramos ordinate caritatis consulere debet et utiliter providere. Inde est quod nos divorum augustorum nostrorum, videlicet antecessorum beati Karuli, qui prefatam ecclesiam a fundamentis erexit et laudabiliter ac mirifice decoravit, ejusque successorum, maxime karissimi patris et avi nostri Heinrici et Friderici serenissimorum imperatorum, qui prefatam ecclesiam sincere karitatis brachiis amplexabantur, vestigiis inherentes, ipsam in specialem majestatis nostre protectionem recipimus eique confirmamus universa que ab antecessoribus nostris regibus sive imperatoribus Romanis seu ab aliis Christi fidelibus juste collata sunt, vel in posterum dante Domino conferri poterunt, vel que ipsa ecclesia justo acquisitionis titulo per gratiam Dei nunc habet vel in posterum obtinebit. Specialiter autem Bastonicam (1) cum suis appendiciis et mercato et omni jure, quam Karolus Magnus eidem ecclesie dedit; Jupillam et Harstal quas Otto tertius cum omni jure et appendiciis suis et nonis et decimis dedit; Compendium (2), quam Karolus Magnus cum suis appendiciis et nonis et decimis dedit; ecclesiam in Duren quam Otto rex cum nonis et decimis dedit; nonam in Loin et Aschwilre (3) quam Lotharius imperator dedit; villam Vals et Gimenich (4) quas Hein

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ricus tertius cum suis appendiciis et omni jure dedit; Mortirs quam Lodowicus imperator cum suis appendiciis et omni jure dedit; Galopiam (1) et Mere quas sanctus Heinricus imperator cum suis appendiciis et omni jure dedit; ecclesias in Vilvorde et Budele (2) quas Heinricus tertius cum suis appendiciis et jure suo dedit; ecclesias in Reno et Baneis quas Lodowicus Pius cum decimis et omni jure dedit; Moldeche quam Heinricus tertius cum suis appendiciis et omni jure dedit; Tiele quam Otto imperator cum omni jure dedit; tertiam partem thelonei in Angre (3) quam Lotharius imperator dedit; Erclenciam cum omni jure quam Otto primus dedit; Walharne, Mesche, Luncin, Seffunt (4) cum advocaticiis et omni jure, quas Heinricus tertius dedit; ecclesiam de Senzeke (5) cum decimis et quibusdam mansis et mancipiis et rebus aliis, quam Lotharius imperator dedit; Kezzelheim et Wintungen (6) cum decimis, prediis quibusdam et rebus aliis, Kezzelheim autem cum omni jure, quas Zwendeboldus rex dedit; Trabanam (7) cum omni jure et appendiciis suis, quam Lodowicus Pius dedit; nonas partes omnium rerum de quinquaginta villis: id est Aquis palatio, Gemmis, Mersana, Waracte, Linnicha, Numaga, Harna, Aschlo, Bailus, Reicheim, Tectis, Spirimonte, Haristallio, Jupilla, Astenhert, Glamaco, Carango, Watermala, Nova villa, Blamaco, Tunba, Linai, Amblavaburz, Waldeminas, Blendofia, Bullinge, Heldun, Mandelvelt, Lizau, Compendio, Satanai, Dura, Villare, Aschwilre, Flatima, Moffendorb, Lenspasisiolo, Urio, Casa Petrea, Calninciato, Gamunias, Longolare, Calviniaio, Maslapio, Clodima, Ambarlao, Bastonio, Etortao, Coriva (8), quas dedit Lotharius

(4) Gülpen.

(2) Buel.

(3) Locus hodie incognitus.

(4) Lontzen et Seffent.

(5) Vide GUNTHER, Cod. diplom. Rheno-Mosell., I, no 3.

(6) Kesselheim et Winningen (?).

(7) Traben.

(8) Vide in prima parte codicis diplomatici a Lacombleto editi, nis 75, 89 et 108. At paucae ibi adduntur variantes lectiones quae nomina ista, barbare ut videtur transcripta, elucidare va

imperator; capellam in monte Luiesberch positam quam dedit Heinricus tertius, Harivam quam dedit Heinricus tertius, capellam et predium in Hoimbuchs quam Rudolfus una cum uxore sua Emertrude dedit, Cunradus rex confirmavit, ecclesias in Berge et Rihterchen [quas] Engelbertus prepositus Aquensis ecclesie dedit. Hec et alia omnia ubique locorum sita cum omni jure, judicio et utilitate, prout eidem ecclesie collata sunt et in privilegiis imperatorum sive regum confirmata, per presentem paginam ipsi ecclesie nostra imperiali auctoritate in perpetuum confirmamus, statuentes et firmiter precipientes ne aliqua civitas, castrum, dux, marchio, comes, advocatus, scultetus, nulla unquam persona magna vel parva, ecclesiastica vel secularis, alta vel humilis, predictam ecclesiam contra hujus nostre protectionis et confirmationis paginam aliquo modo ledere, molestare vel perturbare presumat. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, a gratia imperiali exclusus in suc temeritatis vindictam centum marcas auri pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam vero injuriam patienti. Ad cujus rei memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium scribi et nostre majestatis sigillo jussimus inferius communiri.

Hujus rei testes sunt Geroldus patriarcha Jerosolymitanus, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Heinricus Mediolanensis, Landus Reginus archiepiscopi, Heinricus Wormatiensis, Engelhardus Nuwenburgensis, Cunradus Hildesheimensis, Eckehardus Merseburgensis, Heinricus Basiliensis, Jacobus Taurinensis, Albertus Brixiensis, Gracia Parmensis episcopi, Ugo de Murbach et . . . de Prume [abbates], Albertus dux Saxonie, Ludovicus lantgravius Thuringie, Rainaldus dux Spoleti.

Signum domini Friderici Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis gloriosi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, quartadecima indictione, imperante domino Fri

leant. Quaedam tamen corrigenda sunt : pro Gemmis, Geminis; pro Mersana, Marsna (Meersen); pro Glamaco, Blamaco et Coriva, Glaniaco, Blaniaco et Corvia; pro Clodima, Cloduna (Cloften); necnon pro Etortao legendum et Ortao.

« ZurückWeiter »