Abbildungen der Seite
PDF

quam nostrus et Romani imperii bannitos et hostes habeatis et denuntiari amodo teneatis, facientes presentis condemnationis formam per totum districtum et episcopatum vestrum solemniter publicari; ipsos autem in personis et rebus persequi et capere intendatis, negotiatores et mercatores et stratas per districtum et posse vestrum eis penitus inbibentes, et interdicentes civibus et mercatoribus vestris ne participent vel mercimonia aut aliqua negotia exerceant cum eisdem; quod si presumpserint, supradictis penis et bannis se noverint subjacere.

Datum apud burgum Sancti Domnini, anno dominice incarnationis M.CC.XXVI, mcnse julii, XIIII indictione.

Fridericus, Romanorum imperator, ob dilectionem quam gerit ipndwpm erga Conradum Portuensem episcopum, Romanae Ecclesiae cardi- ^m'. nalem, fratrem comitis Egenonis de Urach, ratam habet concordiam inter eumdem comitem et Henricum regem filium suum ordinatam, eidemque comiti promittit cum in subsidium Terrae Sanctae passagium inierit, se ei in auxilio triginta vel quadraginta militum affuturum.

(Edid. SoBCErrux, Hittor. Zaringo-Bad., Cod. diplomat, t. IV, p. 170, « authentico Bad. Durlac.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augnstus, Jerusalem et Sicilie rex, dilecto consanguineo et fideli suo Eguenoni comiti de Hura, gratiam suam et bonam voluntatem. Cum ex innata celsitudini nostre clementia ad gratiam nostram a qua per indevotionem recesseras, propter devotionis meritum quod te deinceps speramus non immerito promereri, personam tuam restituerimus ad plenum et liberaliter et libenter, ob dilectionem et favorem quem erga venerabilem C. Portuensem episcopum, sacre Romane Ecclesie cardinalem, fratrem tuum, specialiter gerimus et habemus, in hoc et in majoribus erga personam tuam nos

valde propicios et benignos reddere disponentes, concordiam illam et pa-
cem que inter carissimum filium nostrum Henricum regem Romanorum
illustrem ex una parte et te ex altera apud Spiream (1), deliberato prin-
cipum nostrorum qui ibidem aderant consilio, provide extitit ordinata,
ratam et firmam habuimus et habemus. Ceterum quia intelleximus stre-
nuitatem tuam crucis signaculum pro Terre Sancte subsidio assumpsisse,
letati fuimus ut in ipso sancto itinere te fructuosum et ydoneum sup-
portatorem habentes, eo ad condigne remunerationis premia amplianda
erga te specialius excitemur quo tue devotionis merita per cotidianas
experientias evidenter ibidem poterimus experiri. Volentes igitur ut
conceptum tuum favorabile votum nostra subventione securius et libe-
rius exequaris, fidelitati tue maudamus quatinus ad executionem tam
sancti propositi te potenter et magnifice studeas preparare. Nos enim
cum ad nos perveneris in passagio, triginta vel quadraginta militum vel
etiam ampliori tibi liberalitate (a) curabimus providere in competenti et
congrua aliorum subventione; juxta consilium memorati cardinalis cui
in hoc et in aliis disponimus complacere et etiam fratris H. magistri
hospitalis Theutonicorum, devotionem tuam libenter et liberaliter respi-
cere proponentes, [ita] quod eidem cardinali id erit gratissimum et ac-
ceptum, tuque proinde ad nostra obsequia in perpetuum remanebis
specialius obligatus.
Datum apud Burgum Sancti Donnini, XVIII julii, XIIII indictionis.

Apudbnrrum Fridericus, Romanorum imperator, ecclesiam Aquensem in spe"'SS*1 cialem suam protectionem recipit, eique confirmat omnes donationes ab antecessoribus suis factas, quae ibidem seriatim et nominatim exprimuntur.

(«) In tmpresso libere, male.

(4) Deest tamen instrumentum pacis, qud tantummodo ex hac mentione noscimus.

(Edider. Qnrx, DUKonigt. Capelle, p. 31.— Lacoxblet, Urkundenb.fiir die Gesch. Niederrh., zw. Band, p. 72-73, n* 135, ex transumpt. reg. Radolfl primi sub anno 1275.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina farente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Licet nostre serenitatis clementia celesti gratia super gentes et regna imperiali majestate sublimata sanctis Dei ecclesiis fideli prudentique discretione juste et misericorditer consulere teneatur, specialius tamen Aquensi ecclesie, que sedes et caput regni familiari prerogativa inter Cisalpinas resplendens ecclesias regali et imperiali triumphat fiducia, juxta ramos ordinate caritatis consulere debet et utiliter providere. Inde est quod nos divorum augustorura nostrorum, videlicet antecessorum beati Karuli, qui prefatam ecclesiam a fundamentis erexit et laudabiliter ac mirifice decoravit, ejusque successorum, maxime karissimi patris et avi nostri Heinrici et Friderici serenissimorum imperatorum, qui prefatam ecclesiam sincere karitatis brachiis amplexabantur, vestigiis inherentes, ipsam in specialem majestatis nostre protectioncm recipimus eique confirmamus universa que ab antecessoribus nostris regibus sive imperatoribus Romanis seu ab aliis Christi fidelibus justc collata sunt, vel in posterum dante Domino conferri poterunt, vel que ipsa ecclesia justo acquisitionis titulo per gratiam Dei nunc habet vel in posterum obtinebit. Specialiter autem Bastonicam (1) cum suis appendiciis et mercato et omni jure, quam Karolus Magnus eidem ecclesie dedit; Jupillam et Harstal quas Otto tertius cum omni jure et appendiciis suis et nonis et decimis dedit; Compendium (2), quam Karolus Magnus cum suis appendiciis et nonis et decimis dedit; ecclesiam in Duren quam Otto rex cum nonis et decimis dedit; nonam in Loin et Aschwilre (3) quam Lotharius imperator dedit; villam Vals et Gimenich (4) quas Hein

[ocr errors]

ricus tertius cum suis appendiciis et omni jure dedit; Mortirs quam Lodowicus imperator cum snis appendiciis et omni jure dedit; Galopiam (1) et Mere quas sanctus Heinricus imperator cum suis appendiciis et omni jure dedit; ecclesias in Vilvorde et Bndele (2) quas Heinricus tertius cum suis appendiciis et jure suo dedit; ecclesias in Reno et Baneis quas Lodowicus Pius cum decimis et omni jure dedit; Moldeche quam Heinricus tertins cum suis appendiciis et omni jure dedit; Tiele quam Otto imperator cum omni jure dedit; tertiam partem thelonei in Angre (3) quam Lotharius imperator dedit; Erclenciam cum omni jure quam Otto primus dedit; Walharne, Mesche, Luncin, Seffunt (4) cum advocaticiis et omnijure, quas Heinricus tertius dedit; ecclesiam de Senzeke (5) cum decimis et quibusdam mansis et mancipiis et rebus aliis, quam Lotharius imperator dedit; Kezzelheim et Wintungen (6) cum decimis, prediis quibusdam et rebus aliis, Kezzelheim autem cum omni jure, quas Zwendeboldus rex dedit; Trabanam (7) cum omni jure et appendiciis suis, quam Lodowicus Pius dedit; nonas partes omnium rerum de quinquaginta villis : id est Aquis palatio, Gemmis, Mersana, Waracte, Linnicha, Numaga, Harna, Aschlo, Bailus, Reicheim, Tectis, Spirimonte, Haristallio, Jupilla, Astenhert, Glamaco, Carango, Watermala, Nova villa, Blamaco, Tunba, Linai, Amblavaburz, Waldeminas, BlendoQa, Bullinge, Heldun, Mandelvell, Lizau, Compendio, Satanai, Dura, Villare, Aschwilre, Flatima, Moffendorb, Lenspasisiolo, Urio, Casa Petrea, Calninciato, Gamunias, Longolare, Calviniaio, Maslapio, Clodima, Ambarlao, Bastonio, Etortao, Coriva (8), quas dedit Lotharius

(4) Giilpcn.

(2) Buel.

(3) Locus hodie incognitus.

(4) Lontzen et Seflent.

(5) Vide Gunthe», Cod. diplom. Rhcno-itosell., I, n° 3.

(6) Kesselheim et Winningen (?).

(7) Traben.

(8) Vide in prima partecodicis diplomaticia Lacombleto editi,n'*75, 89 et 408.Atpaucae ibi adduntur variantcs lectiones quae nomina ista, barbare ut videtur transcripta, elucidare vaimperator; capellam in monte Luiesberch positam quam dedit Heinricns tertius, Harivam quam dedit Heinricus tertius, capellam et predium in Hoimbuchs quam Rudolfus una cum uxore sua Emertrude dedit, Cunradus rex connrmavit, ecclesias in Berge et Rihterchen [quas] Engelbertus prepositus Aquensis ecclesie dedit. Hec et alia omnia ubique locorum sita cum omni jure, judicio et utilitate, prout eidem ecclesie collata sunt et in privilegiis imperatorum sive regum confirmata, per presentem paginam ipsi ecclesie nostra imperiali auctoritate in perpetuum connrmamns, statuentes et firmiter precipientes ne aliqua civitas, castrum, dux, marchio, comes, advocatus, scultetus, nulla unquam persona magna vel parva, ecclesiastica vel secularis, alta vel humilis, predictam ecclesiam contra hujus nostre protectionis et confirmationis paginam aliquo modo ledere, molestare vel perturbare presumat. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, a gratia imperiali exclusns in suc temeritatis vindictam centum marcas auri pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam vero iujuriam patienti. Ad cujus rei memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium scribi et nostre majestatis sigillo jussimus inferius communiri.

Hujus rei testes sunt Geroldus patriarcha Jerosolymitanus, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Heinricus Mediolanensis, Landus Reginus archiepiscopi, Heinricus Wormatiensis, Engelhardus Nuwenburgensis, Cunradus Hildesheimensis, Eckehardus Merseburgensis, Heinricus Basiliensis, Jacobus Taurinensis, Albertus Brixiensis, Gracia Parmensis episcopi, Ugo de Murbach et . . . de Prume [abbates], Albertus dux Saxonie, Ludovicus lantgravius Thuringie, Rainaldus dux Spoleti.

Signum domini Friderici Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis gloriosi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, quartadecima indictione, imperante dominoFri

leant. Quaedam tamen corrigenda sunt: pro Gemmis, Geminit; pro Mersana, M»im»(Mmmm); pro Glamaco, Blamaco et Corira, Glaniaco, Blaniaco et Corvia; pro Clodima, Cloduna (Clolten); necnon pro Etortao legcndum et Orlao.

« ZurückWeiter »